III, P. 1, Inq. 1, T. 8, M. 3, C. 1
III, P. 1, Inq. 1, T. 8, M. 3, C. 1
AN SOLI FILIO IUDICIUM CONVENIAT.
Consequenter quaeritur de persona iudicis: an soli Filio conveniat, et an secundum humanam naturam iudicabit.
Ad primum sic: 1. Habemus peccata appropriata contra personas; sed iudicium respicit peccatum, quoniam est de peccatis iudicium; ergo secundum appropriationes peccatorum sunt appropriationes iudiciorum. Sicut ergo habemus peccatum in Patrem, in Filium et Spiritum Sanctum, ita videtur quod Pater de peccato quod est contra ipsum, et Filius de peccato quod est contra ipsum et Spiritus Sanctus de peccato quod est contra ipsum iudicabit, et ita cuiuslibet personae est iudicare.
3. Praeterea, videtur quod Pater iudicat, quoniam Dan. 7, 9, habetur quod "antiquus dierum sedit". Et per antiquum dierum significatur Pater, et loquitur de sessione iudicii vel in iudicio; unde subditur: "Iudicium sedit et libri aperti sunt". Et loquitur de iudicio extremi examinis; ergo ipsius Patris est iudicare.
Ad oppositum: a. Ioan. 5, 22: "Pater non iudicat quemquam, sed omne iudicium dedit Filio". Ergo Patris non est iudicare neque Spiritus Sancti, sed solius Filii, quoniam "omne iudicium dedit Filio".
b. Item, ad idem facit quod dicit Psalmus: "Deus iudicium tuum regi da", id est Christo, dicit Glossa, et ita videtur quod solius Filii sit iudicium.
Solutio: 2. Secundum Hugonem de S. Victore, "ita dictum est: "Pater non iudicat quemquam, sed omne iudicium dedit Filio", ac si diceretur: Patrem nemo videbit in iudicio vivorum et mortuorum, sed omnes Filium, quia filius hominis est, ut possit et ab impiis videri, cum et "illi videbunt in quem pupugerunt". "Omne igitur iudicium dedit Filio", quia iudex in forma Filii hominis apparebit, quae forma non est Patris, sed Filii; neque ea Filii est in quantum aequalis est Patri vel inqua, sed in qua minor est Patre, ut sit in iudicio conspicuus bonis et malis". Sic ergo patet quod illud intelligitur de iudicio exteriori. Nihilominus Pater et tota Trinitas iudicabit iudicio interiori sive intelligibili, quia indivisa sunt opera Trinitatis, unde erit iudicium totius Trinitatis; tamen exterius apparebit esse solius Filii, quia solus apparebit et proteret sententiam extra et causam proponet. Si enim non esset ibi illa prolatio sententiae et propositio causae, nihilominus animae iudicarentur, quaedam ad poenam, quaedam ad praemium, et haberet quaelibet quod habere deberet Et hoc dicimus iudicium interius sive intelligibile, et illud est quo: tota Trinitas iudicat; Filius autem tacietf illud quod ibi apparebit exterius, sine quo nihilominus esset iudicium. Sic ergo patet quod tota Trinitas iudicabit et qualiter solus Filius.
3. Quod autem dicitur in Daniele quod "antiquus dierum sedit", dicimus quod hoc dicitur propter hoc quod Filius habet a Patre quod iudicet; unde dicitur illud ad denotandum quod persona Filii habet a Patre quod iudicet et quod Pater non habet ab alio quod iudicet, quia ipse est principium, non de principio.
1. Ad illud quod obicitur est peccatum in Patrem etc., dicimus quod peccatum in Patrem dicitur quando homo peccat ex infirmitate, non quod attendatur Pater et non Filius, sed quia ex hoc disconvenit a Patre, cuius est summa potentia. Similiter peccatum ex ignorantia dicitur peccatum in Filium, quia per illud disconvenit homo a Filio, qui est Dei sapientia. Peccatum autem in Spiritum Sanctum dicitur peccatum ex malitia, quia per illud disconvenit homo a Spiritu Sancto, qui est summa bonitas. Licet ergo dicatur peccatum in Patrem etc., tamen communis est offensa in iis trium personarum; unde reatus et offensa communiter respiciunt totam Trinitatem et ideo iudicium illorum, cum sit ad poenam, est totius Trinitatis.
On this page