III, P. 1, Inq. 1, T. 8, M. 2, C. 2
III, P. 1, Inq. 1, T. 8, M. 2, C. 2
DE TEMPORE IUDICII.
Deinde quaeritur de tempore iudicii. Et primo de die, secundo de hora iudicii propter illud quod dicitur Matthaei 24, 36, quod "de die illa et hora nemo scit, neque angeli caelorum, neque etiam Filius, sicut quaedam littera dicit, sed solus Pater".
ARTICULUS I
De die iudicii.
1. Contra: 1. Notitia est nomen essentiale in Trinitate; ergo omnia quaecumque novit Pater, novit Filius; ergo habet notitiam de illo die sicut Pater.
3. Item, Matth. 11, 27: "Nemo novit Filium nisi Pater, neque Patrem quis novit nisi Filius et cui valuerit Filius revelare".
Ex iis patet quod indivisa est notitia Patris et Filii; ergo de omnibus notitiam habet Filius de quibus et Pater; ergo et de illo die.
Solutio: Dicendum quod Filius habet notitiam illius diei. Cum ergo dicitur quod "neque Filius", illud intelligitur de Filio pro corpore suo, quod est Ecclesia. Unde cum dicit "nisi solus Pater", non excluditur Filius neque Spiritus Sanctus, quia in notitia Patris est notitia Filii et Spiritus Sancti, ideo non potest excludi; sed fit exclusio ipsius corporis Ecclesiae, scilicet angelorum et hominum, cuius est caput, cum dicitur "neque Filius". Et hoc est quod dicit Augustinus, in libro De verbis Dominis, cum dicit: "Pater scit, ideohoc dixit, quia in Patre et Filius scit" ; nescit tamen Filius, "id est corpus eius in terra positum, quod est Ecclesia". Item dicit Augustinus: "Pater solus scire dicitur, quia solus facit Filium scire. Et est simile: "Tentat vas Deus ut sciat", id est scire faciat "si diligitis eum"".
Quia videtur quod sic, quoniam Coloss. 2, 3, habetur quod in Christo "sunt omnes thesauri sapientiae et scientiae absconditi". Quid est ergo quod dicit: "Nemo" ?
Dicendum est ad hoc, secundum B. Gregorium, qui dicit; "Novit Unigenitus horam iudicii, sed non ex natura humanitatis", hoc est ex generali natura humanitatis, quia tunc alii homines scirent, sed ex virtute divinitatis influente super illum hominem. Cum ergo dicit: "Nemo novit" etc., per hoc non excluditur Christus homo a notitia illius dici, sed: per hoc excluditur quod non ex virtute humanitatis ipsam habet, sed ex virtute divinitatis.
ARTICULUS II
De hora iudicii.
1. Propter hoc quod dicitur Matth. 25, 6: "Media nocte clamor factus est" ; igitur erit nocte media.
Respondeo: Media nocte dicitur venturus, ut dicit Augustinus, non pro hora temporis, sed quia tunc veniet cum non speratur. Media ergo nocte, scilicet cum valde obscurum erit, id est occultum, veniet: "dies" enim "Domini sicut fur in nocte, ita veniet". Potest tamen non incongrue intelligi mediae noctis tempore venturus, quia, ut ait Cassiodorus, hoc tempore primogenita Aegypti percussa sunt. Adventus vero Christi dicitur dies Domini non pro qualitate temporis, sed rerum, quia tunc cogitationes et consilia singulorum patebunt, I Cor. 4, 5: "Nolite ante tempus iudicare, quoadusqueDominus venerit qui illuminabit abscondita tenebrarum et manifestabit consilia cordium".