Text List

III, P. 1, Prologus

III, P. 1, Prologus

Tota christianae fidei disciplina pertinet ad duo: ad fidem et " intelligentiam Conditoris et fidem atque intelligentiam Salvatoris". Unde isaias Propheta, in persona Domini loquens, dicit, 43,10-11: Credatis et intelligatis quia ego ipse sum : ante me non est formatus deus et post me non erit. Ego . sum, ego sum Dominus c, et non est absque me salvator.

Fides et intelligentia Conditoris" principaliter continet duo, scilicet cognitionem substantiae Conditoris et cognitionem operis Conditoris. Cognitio substantiae Conditoris consistit in cognitione divinae Unitatis et eiusdem beatissimae Trinitatis; cognitio vero operis Conditoris consistit in cognitione creationis rerum seue tormationis. Unde Propheta signanter dixit quantum ad cognitionem substantiae: Inielligatis quia ego sum; Exod. 3, 14: Ego sum qui' sum ; quantum ad cognitionem operis subdidit/: Ante me non est formatus deus, et quo sit principium universae creationis.

Item, fides et intelligentia Salvatorisf versatur circa duo, scilicet circa personam Salvatoris et circa opus salvationis. Persona autem Salvatoris est persona Filii Dei, scilicet Christus in duabus naturis, divinitatis scilicet et humanitatis: "Deus enim et homo unus est Christus 1" Unde ad significandum personam Salvatoris in natura divinitatis dicit: Ego sum, cui scilicet competit nomen quod est 'qui est"', Exod. 3,14: Qui est misit me ad vos. Ad significandum eamdem personam in natura humanitatis addit: Ego sum Dominus; unde in' Apoc. 19, 16: Habebat in vestimenta suo et" in femore suo Scriptum: Rex regum et Dominus dominantium 1. Opus salvationis consistit in sacramentis salutis per praesentem gratiam et praemiis salutis per futuram gloriam '". Ad quod designandum addit: Et non est absque me salvator, a quo scilicet sit principium et causa nostrae " salvationis; Osee 13, 4: Deum absque me nescies, ei" salvator non est praeter me.

Inquisitio igitur catholica de iis quae pertinent ad tidem" quadripartita est: prima pars pertinet ad cognitionem substantiae q divinae Trinitatis et Unitatis; secunda ad opera divinae conditionis; tertia ad personam Salvatoris in natura divinitatis et natura humanitatis; quarta vero pertinet ad sacramenta salutis et opera futurae glorificationis.

Pertractatis igitur duabus primis partibus pertinentibus ad fidem Conditoris, nunc accedendum est ad inquisitionem eorum quae pertinent ad iidem Salvatoris.

Et primo circa personam Filii Dei, qui est caput nostrae salutis per assumptionem nostrae humanitatis; deinde vero' circa sacramenta nostrae salutis et opus glorificationis.

Ad quam rem, scientes vere quod dicit B. Apostolus, ll Cor. 3, 5, quod non sumus sufficientes cogitare aliquid ex nobis8 quasi ex nobis, sed sufficientia nostrat ex Deo est, ex totis praecordiis Salvatoris gratiam imploramus.

PrevBack to TopNext