Text List

IIa-IIae, Inq. 3, Tract. 8, S. 2, Q. 1, C. 8

IIa-IIae, Inq. 3, Tract. 8, S. 2, Q. 1, C. 8

UTRUM PETRUS SCANDALIZAVERIT GENTILES DISCERNENDO CIBARIA CUM IUDAEIS.

Ultimo quaeritur utrum Petrus scandalizaverit gentiles discernendo cibaria cum Iudaeis.

Et videtur quod sic, 1. quia cogebat "gentes indaizare", ut dicit Apostolus, ergo errare facto suo minus recto, et ita praestabat occasionem ruinae aliis; ergo, per locum a definitione, scandalizabat; et in via fidei, quod est gravius quam in via morum; ergo peccabat mortaliter.

2. Item, "reprehensibilis erat", ut dicit Apostolus ; ergo pro aliquo peccato; non pro alio nisi quia scandalizabat in via fidei; ergo peccabat mortaliter.

3. Item, dicit Glossa quod ipse faciebat contra "veritatem Evangelii" ; ergo peccavit mortaliter.

Contra. a. Confirmatus erat "virtute ex alio" ; ergo non peccabat mortaliter.

b. Item, super illum locum "Matth." 16, 19: "Tibi dabo claves regni caelorum", dicit Glossa: "Quas si tunc habuisset, error in eo locum non invenisset". Sed tunc, cum separabat se a gentibus, habebat claves et etiam iam confirmatus erat "virtute ex alto" ; ergo tunc non inveniebat locum error in eo; ergo non peccabat.

c. Item, zelo caritatis comedebat cum Iudaeis, conformans se eis, simulans se idem sentire cum illis, ut "omnibus" fieret "omnia" et "omnes" lucrifaceret ; ergo iactum illud ex caritate erat; ergo non peccabat illo facto.

[Solutio]: Ad hoc sunt diversae solutiones: una Hieronymi, alia Augustini.

A. Hieronymus enim dicit quod Apostoli inter se condixerant ista tria, scilicet quod Petrus separaret se a gentilibus et quod comederet cum Iudaeis discernendo cibaria et quod reprehenderetur a Paulo, ut Iudaei, videntes magistrum suum super hoc reprehendi, facilius separarent se a legalibus, quia volebant eos ducere ad spiritualem vitam, ut inciperent esse quod futuri erant, scilicet spirituales. Simulatorie ergo fecit Petrus, quidquid fecit ibi, et voluit se reprehendi, ut videntes Iudaei Apostolum suum reprehendi, erubescerent de observatione legalium. Et simulatio illa bona fuit: fuit enim simulatio facti, quae aliquando facienda est ad utilitatem fidei, sicut fecit Iehu simulans se esse idololatram. Secundum ergo Hieronymum nullo modo peccavit Petrus. Dicit autem istam solutionem fuisse Origenis contra Porphyrium haereticum, qui Petro imponebat stoliditatem et Paulo procacitatem et protervitatem.

[Ad obiecta]: 1. Ad primum obiectum dicimus, secundum Hieronymum et Origenem, quod "gentes" cogebat "iudaizare", id est videbatur cogere.

2. Ad secundum dicimus quod reprehensibilis erat, id est debuit reprehendi ex condicto, non ex peccato.

3. Ad tertium dicendum, secundum Hieronym, "quod non faciebat contra "veritatem Evangelii", id est quodtacto suo non poterant gentiles habere occasionem faciendi contra "veritatem Evangelii"".

B. "Secundum Augustinumvero diciturquod nihil ibi factum est simulatorie" simulatione cautelae et quod " Petruserat reprehensibilis", eo "quod non recte ambularet ad veritatem Evangelii". Sed dupliciter dicitur aliquid non rectum: vel quia non omnino discretum vel quia perversum. Dicunt ergo quod "nonrecte" ambulavit, id est non omnino discrete, non tamen perverse, et ita non peccavit.

Sed contrarium videtur, a. per hoc quod dicit Haymo: "Ideo eum publice redarguit, quia publice peccaverat, et ut eius correptione ceteri in fide roborarentur: publica enim noxa publica eget correptione".

b. Item, in Glossa, super illud ad Gal. 2, 14 habetur quod Petrus servavit "illa legalia non dispensatorie, sed vere, quasi subiectus eis, sed non ponebat in eis spem" ; et quod vere peccavit, non quia servavit legalia, "sed quia gentiles suo exemplo iudaizare coegit".

Sed secundum hoc posset obici de Paulo 1. quod ipse peccasset, "quando circumcidit Timotheumvel "votum"persolvit "in Cenchris"", sicut habetur Act. 21, 24-26. Iam enim fuit promulgatum Concilium Apostolorum, in quo ordinatum fuit quod "nihil oneris" imponeretur nisi ut abstinerent "ab immolatis simulacrorum et suffocato [et] sanguine et fornicatione". Cum ergo iam cessissent legalia ex decreto Apostolico, non videtur quod Apostolus ista facere deberet, et ita peccavit eadem ratione qua Petrus. Si ergo de Apostolo videtur quod non peccaverit, similiter videtur de B. Petro.

[Solutio]: Ad quod respondent quidam quod non peccavit, et innituntur cuidam Glossae quae dicit: " "Reprehensibilis erat", id est dignus reprehensione pro aliis, non pro se". Illam vero auctoritatem, quae ponitur in Glossa vel quam ponit Haymo, exponunt hoc modo quod peccavit, id est fecit aliquid ex quo esset occasio peccati in aliis propter eorum indiscretionem. Et quod dicitur non recte ambulasse ad veritatem Evangelii, exponunt, id est non caute ambulavit, secundum illud ad Ephes. 5, 15: "Videte quomodo caute ambuletis", et Glossa dicit: "Non quantum ad intentionem, sed "ad veritatem Evangelii", quia per hoc possent iudaizare". Attenditur autem dupliciter veritas Evangelii: vel quantum ad ea quae credenda sunt et imitanda in Evangelio, et sic "ambulavit ad veritatem Evangelii", et hoc est quantum ad se; vel quantum ad fructum in aliis, ut in gentibus, et secundum hoc "non umbulavit ad veritatem Evangelii", et hoc modo ipsum peccasse non aliud est quam materiam peccati dedisse.

[Ad obiecta]: 1. Nec fuit simile de Paulo, "quando Timotheumcircumcidit, vel in "Cenchris votum"persolvit": hoc enim fecit non eo quod spem poneret in legalibus, sed ne caeremonialia tamquam idololatriam gentium damnare crederetur.

PrevBack to TopNext