Text List

III, P. 2, Inq. 1, Q. 1, C. 7

III, P. 2, Inq. 1, Q. 1, C. 7

DE DERIVATIONE LEGUM A LEGE AETERNA.

Septimo quaeritur de derivatione legum a lege aeterna. Et circa hanc quaestionem plura quaeruntur. Primum est utrum leges iniquae deriventur a lege aeterna; secundum est utrum lex fomitis seu lex carnis derivetur ab ipsa; tertium est utrum leges humanae deriventur ab ipsa; quartum, utrum lex naturalis derivetur ab ipsa; quintum, an lex Moysi; sed istud differetur inquirendum, cum tractabitur de lege Moysi.

ARTICULUS I

Utrum leges iniquue derivantur a lege aeterna.

Quaeritur ergo primo an leges iniquae, de quibus habetur in Isai. 10, 1: "Vae qui condunt leges iniquas", deriventur a lege aeterna.

Ad quod sic: a. Voluntas Dei non potest esse principium vel causa malae voluntatis, quia Deus non est auctor malorum; ergo nec lex aeterna legum iniquarum.

Ad oppositum: 1. Legis aeternae est permittere sicut praecipere; sed leges iustae feruntur; iussu legis aeternae, leges iniquae feruntur eius permissione; ergo sicut leges iustae feruntur ab ipsa, ita leges iniquae derivantur et feruntur ab ipsa.

2. Secunda ratio. Lex aeterna est qua "omnia sunt ordinatissima", ut dicit Augustinus ; ergo ipsa ordinantur leges iniquae et aequae ; sed omnia ordinata a lege aeterna derivantur et teruntur ab ipsa; ergo leges iniquae derivantur ab ipsa.

Solutio: Dicendum quod lex iniqua, in quantum iniqua est, non est a lege aeterna. Unde mali, in quantum malum, efficiens causa si quaeritur, non invenitur; non enim habet causam efficientem, sed deficientem, sicut ipse actus malus ex defectu est, sicut dicit Augustinus.

[Ad obiecta]: 1. Ad primam rationem in contrarium dicendum quod est voluntas Dei praecipiens et permittens. Voluntas Dei praecipiens dicitur vel ponitur in aliquid; sed, cum dicitur voluntas Dei permittens, non ponitur in aliquid. Ipsa lex autem permittens non dicitur in aliquid; sed hoc modo, cum scilicet non dicitur in aliquid, non est in ratione causae vel originis, et ideo non dicimus eam esse principium vel originem legis iniquae, cum solum comparetur ad eam sicut permittens.

2. Ad secundum dicendum quod malum, in eo quod malum, non est ordinatum. Sed dicendo malum, dico naturam deficientem a bono; cum dico naturam, dico rem bonam bonitate naturae; sed dicendo ipsam malitiam, dico defectum a debito ordine, et ideo malitia est inordinatio, et ideo malum, in quantum malum, hoc est ratione malitiae, non est ordinatum; sed quod dicatur ordinatum, hoc est ratione subsistentis, quia ipsa ordinatur ad supplicium aeternum per legem divinam, ex quo noluit ordinari ad gloriam. Vel potest dici quod hoc argumentum non valet: est ordinatum a lege aeterna, ergo est derivatum ab ea. Non enim est derivatum ab ea nisi quatenus est ordinatum sive in ordine; unde non ipsum est a lege aeterna, sed eius ordo potius.

ARTICULUS II.

An lex fomitis derivetur a lege aeterna.

Secundo quaeritur an lex fomitis sive lex carnis, quod idem est, derivetur a lege aeterna.

Ad quod sic: 1. Rom. 8, 2: "Lex spiritus vitae in Christo Iesu liberavit me", Glossa: "Duae leges bonae sunt: lex spiritus, quae peccatum tollit; lex Moysi, quaepeccatum ostendit; lex peccati mala, quae reos facit". Si ergo lex peccati facit reum et est mala, et nullum malum a lege aeterna, ergo lex peccati sive lex fomitis, quod idem est, non est a lege aeterna.

2. Secunda ratio. Rom. 7, 23: "Video legem in membris meis captivantem me in lege peccati", Glossa: "Haec est lex mala, qua quisque carnali consuetudine implicatus adstringitur".

3. Tertia ratio. Rom. 7, 20: "Iam non ego operor illud, sed quod habitat in me peccatum", Glossa: "Id est, lex carnis, ad quam diabolus ut ad suam legem accedit". Si ergo lex carnis est diaboli ut sua, ergo diabolus est causa eius; ergo derivatur a lege diaboli et non a lege Dei aeterna.

4. Quarta ratio. Augustinus, I De libero arbitrio: "Nonest ordinatissimum ut impotentiapotentioribus imperarent. Quarenecesse arbitror esse ut plus possit mens quam cupiditas". Si ergo ex lege carnis est quod impotentior potentiori imperet, scilicet caro spiritui, istud est contra rectum ordinem; sed quod est ab aeterna lege est ordinatissimum; ergo lex carnis non derivatur ab aeterna lege Dei.

5. Quinta ratio. Augustinus, I De libero arbitrio: "Nullo modo rectus ordo estappellandus ubimeliora subiciuntur deterioribus". Sed per legem carnis subicitur melius deteriori, scilicet spiritus carni, ratio sensualitati ; ergo non est recto ordine. Si ergo nihil est ab aeterna lege nisi sit recto ordine, ergo etc.

6. Sexta ratio. Augustinus, I De libero arbitrio: "Cum mens irrationales animi motus regit, id dominatur in homine cui dominatiolege debetur eaquam aeternam esse comperimus". Si ergo quando mens dominatur supra sensualitatem, id dominatur cui debetur dominium secundum legem aeternam, ergo e contrario, quando mens subditur illi, dominatur illud cui non debetur dominium secundum legem aeternam ; sed istud dominium est secundum legem carnis vel fomitis; ergo ipsa lex carnis non derivatur a lege aeterna, immo omnino est ei repugnans.

Ad oppositum: a. Rom. 7, 18: "Scio quod non habitat in me, hoc est in carne mea, bonum", Glossa: "Manet corruptio in corpore, robur tenens divinae sententiae datae in Adam". Et post dicit: "Haec est lex carnis". Lex igitur carnis tenet robur divinae sententiae, et ita legis aeternae.

b. Secunda ratio. Rom. 7, 23: "Video legem in membris meis repugnantem legi mentis meae", Glossa: "Fomes peccati recte dicitur lex, quia legitime factum est ut qui non obedivit suo superiori, ei non serviatsuum inferius, scilicet caro". Sed a lege aeterna est omnis lex legitima; si ergo lex fomitis recte et legitime dicitur lex, constat ipsam esse a lege aeterna.

II. Gratia huius quaeritur, cum lex fomitis appelletur ab Apostolo lex peccati, lex membrorum, cum planum sit quod, in quantum lex est peccati, non est a lege aeterna, quaeritur tamen, secundum quod ipsa est lex membrorum, an sit a lege aeterna.

Solutio: 1-3. Dicendum quod tomes importat quamdam inordinationem et detectum in nobis ex peccato Adae, quae inordinatio et defectus est ex eo quod non obedit inferius suo superiori, ut caro spiritui; fomes igitur in nobis poena est. Sed est poena duplex, scilicet foeditatis et passibilitatis. In quantum fomes est poena foeditatis, sic non est a Deo, quia actus suus est deformis, quia actus foedationis non potest esse a Deo ut a principio, sed a diabolo. Secundum vero quod ipsa est poena passibilitatis et afflictionis, eo scilicet quod affligit animum, sic ipsa est a Deo: afflictio enim illa dicit bonum et ordinem ad divinam iustitiam. Afflictio enim ista temporalis est et ad bonum, ut homo coactus redeat et convertatur ad Deum: ex hoc enim quod anima videt se ita deiectam et tantae vilitati et corruptioni subiectam, citius convertitur ad Deum. Et sic fomes, in quantum est poena passibilitatis, a Deo est et ordinat ad Deum: est enim a divina iustitia.

Lex ergo fomitis uno modo potest appellari lex passibilitatis, alio modo lex foeditatis. Primo modo est ut affligens, et hoc modo appellat eam Apostolus legem membrorum; hoc modo ipsa est et derivatur ab aeterna lege. Ipsa enim dicitur lex passibilitatis, id est secundum quod homo per eam habet legem ut affligatur ex illa et convertatur ad Deum: hoc enim modo respicit ordinem divinae iustitiae. Secundum autem quod lex fomitis dicitur lex foeditatis, sic ipsa appellatur ab Apostolo lex peccati, et sic lex ista non est a lege aeterna, sed a diabolo vel peccato, quia lex ista mala est. Unde super illud ad Rom. 7, 18: "Scio quod non habitat in me, hoc est, in carne meo, bonum", dicit Glossa quod eius "consortio anima maculatur peccato".

Dicitur autem mala hoc modo quadruplici ratione: primo, quia iacit reum; secundo, quia maculat animam; tertio, quia per eam "quisque carnali consuetudine implicatus adstringitur" ; quarto, quia "ad eamaccedit diabolus ut ad suam". Nam fomes aut peccatum duos primos actus habet, scilicet animam maculare et ream facere; et removentur isti actus per Baptismum. Sed dicitur maculare in quantum deformat animam sive imaginem Dei; ream vero facit animam obligando ipsam ad poenam. Haec enim duo facit peccatum sive fomes, et ita lex tomitis sive peccati. Vel" dicitur peccatum sive fomes macula, quia facit animam indignam gloria; dicitur autem reatus, quia facit eam dignam poena. Alia autem duo facit post peccatum. Nam fomes post Baptismum duplicem habet in nobis effectum, scilicet difficultatem ad bonum et pronitatem ad malum. Primo dicitur mala, quia implicat hominem et adstringit ad concupiscentiam carnalem; secundo dicitur mala, scilicet ratione pronitatis ad malum, quia "ad eam diabolus ut ad suam accedit". Unde post hoc dicit Glossa: "Ut hominem suggestionibus malisdecipiat, ne faciat homo quaelex praecipit". Quantum autem ad primum actum ante Baptismum, qui est maculare, dicitur in Glossa: "Cuius consortio anima maculatur". Quantum ad secundum, qui est reum facere, dicitur mala, et sic Glossa illa supra dicta loquitur, cum dicit: "Lex peccati mala, quia reos facit". Iis quatuor modis lex fomitis est lex peccati, dicens inordinationem, et mala simpliciter, et sic nullo modo est a lege aeterna; sed primo modo non dicit inordinationem, scilicet secundum quod est lex passibilitatis, et sic est ab ipsa. Quantum ad hoc enim dicit Glossa praedicta, quod "tenet robur divinae sententiae", scilicet in hoc quod affligit et punit animam propter peccatum. Quantum ad hoc etiam dicitur lex fomitis legitima, "quia legitime factumest", ut dicit Glossa alia, "ut qui non obedivit suo superiori, ei non serviat suum inferius".

4. Ad primam auctoritatem Augustini dicendum quod, sicut videmus quod iuste per peccatum subiciebatur homo diabolo ante passionem Christi et tamen diabolus iniuste tenebat eum, ita hic iustum est ut spiritus subiciatur carni et tamen caro iniuste dominatur spiritui, quia legitimum est "ut qui non obedivit suo superiori, ei non obediatsuum inferius".-Et loquimur quantum ad poenam passibilitatis de lege ista.

5. Ad secundam dicendum quod est melius quantum ad esse naturae et est melius quanad esse ordinis. Rationalis creatura melior est natura quam aliquod corporeum sive quam caro ; sed, cum ipsa efficitur peccatrix, peior est quantum ad esse ordinis quam caro et quam aliqua creatura corporea. Si ergo respiciamus naturam, sic ipsa subicitur deteriori, cum subicitur carni; sed si respiciamus ordinem, sic subicitur meliori, quia ipsa caro magis servat ordinem suum quam ratio vel anima peccatrix.

6. Ad tertiam dicendum quod ex lege aeterna est ordo naturae et ordo iustitiae. Ordine naturae concedendum quod ipsa mens ex lege aeterna dominatur irrationalibus animi motibus sive ipsi sensualitati; sed, postquam ipsa peccatrix efficitur, ordine iustitiae subicitur illis motibus ipsa mens et ipsi sensualitati ex lege aeterna. Et loquimur de illa subiectione in quantum inducit passibilitatem sive afflictionem in anima sive in ratione, et non in quantum facit poenam foeditatis, sicut dictum est.

ARTICULUS III

An leges humanae deriventur a lege aeterna.

Tertio quaeritur de legibus humanis an deriventur a lege aeterna.

Ad quod sic: a. Augustinus, in I libro De libera arbitrio: "In temporali lege nihil est iustum atque legitimum, quod non ex aeterna homines sibi derivaverint". Si ergo in illis est aliquid iustum et legitimum, ergo etc.

b. Secunda ratio. Si omnes bonitates derivantur a bonitate prima et omnes veritates a veritate prima, ergo similiter omnes leges a prima lege aeterna.

Ad oppositum: 1. Iuxta Augustinum, lex humana relinquit impunita quae iustum est puniri; sed secundum legem divinam nihil tale debet impunitum relinqui; ergo etc. — Maior patet per Augustinum, I De libero arbitrio: "Lex illa, quae regendis civitatibus fertur, multa concedit atque impunita relinquit, quae per divinam providentiam vindicantur".

2. Secunda ratio. Lex humana iudicat liberos a poena quos aeterna iudicat reos ad poenam; ergo non est ab illa. — Maior patet per Augustinum, qui ponit exemplum de illis qui occidunt ne occidantur vel ne amittant res temporales, quos lex humana iudicat esse liberos a poena, lex aeterna reos. Unde dicit, I De libero arbitrio: "Non lex iusta est quae dat potestatem vel viatori ut latronem, ne ab eooccidatur, occidat, vel cuipiam viro aut feminae ut violentumsibi stupratorem irruentem anteillatum stuprum, si possit, interimat". Et ponit rationem huius post: "Quomodo enim apud eam, scilicet legem aeternam, sunt isti peccato liberi qui pro iis rebus, quas contemni oportet, humana caede polluti sunt" ?

3. Tertia ratio. Lex humana concedit aliqua mala fieri, ut, ne occidaris, occidas; sed occidere hominem, istud non potest fieri sine libidine; ergo concedit aliqua fieri ex libidine et quae non possunt fieri sine libidine, hoc est sine improba et inordinata voluntate; sed hoc prohibet lex aeterna; ergo etc. - Et quod homicidium non possit fieri sine libidine, Augustinus probat: "Quomodo possumdicere istos carere libidine qui pro iis rebus digladiantur quas possunt inviti amittere aut, si non possunt, quid opus est pro iis rebus usque ad hominis necem progredi?" Hoc dicit propter castitatem, quam nullus potest amittere invitus, cum castitas sit virtus ipsius animae vel mentis.

Solutio: Dicendum quod omnis lex humana et omnes leges, quantum ad id quod habent iustum et legitimum in se, tractae sunt a lege aeterna, sicut omne id quod bonum est in creatura tractum est ex: bonitate prima et quod verum ex veritate prima.

[Ad obiecta]: 1. Ad primam rationem in contrarium, qua obicitur quod illa dimittit impunita quae per divinam etc., dicendum, secundum Augustinum, in I libro De libera arbitrio: "Videtur mihi legem istam, quae populo regendo scribitur, recte ista permittere, et per divinam providentiam vindicari. Ea enim vindicanda sibi haec assumit quae satis sunt conciliandae paci hominibus imperitis". Et vult dicere quod lex temporalis non habet punire nisi mala quae sunt contraria suo fini, qui est conciliatio pacis inter homines; unde non assumit sibi vindicanda mala contraria paci hominum ad Deum, sicut fornicationem, et huiusmodi, sed lex aeterna haec vindicat. Et propter hoc non sequitur ratio illa: lex temporalis dimittit impunita quae vindicantur per divinam, nisi cum hoc addatur: et ipsa posita est ad vindicandum mala illa.

2. Ad secundam, qua obicitur quod iudicat liberos quos aeterna reos, dicendum quod ex hoc non sequitur quod sit contraria legi aeternae, sed quod sit imperfecta respectu ipsius, quia solum de illis iudicat lex temporalis quae sunt ad suum finem vel contra ipsum. Liberos ergo iudicat quos non invenit contrarios paci inter homines, quae pax est tinis ipsius. Sed lex aeterna non solum respicit pacem istam, sed etiam pacem hominum ad Deum, et propter hoc iudicat reos quos temporalis liberos, sicut fornicatores et huiusmodi, et punit eos, et ita imperfecta est respectu legis aeternae et non contraria. Unde Augustinus, in libro De libero arbitrio, dicit: "Laudo et probo istam, scilicet legem temporalem, quamvis inchoatam minusque pertectam. Videtur multa relinquere impunita, quae per divinam tamen providentiam vindicantur, et recte".

3. Ad tertiam dicendum per interemptionem quod lex temporalis nunquam dicit nec iubet quod aliquid fiat ex libidine; unde dicit Augustinus quod lex non habet culpam in hoc. Et ostendit quomodo, quia ponatur quod aliquis vim vi repellat, aut ille est ordinatus ad hoc et iuste facit et ordinate, ut causa civium tuendorum, sicut miles vel iudex, qui est minister legis, aut non. Si sic, obtemperandum est illi legi sine libidine, quae hoc praecipit. Si non est ordinatus ad hoc, nunquam lex praecipit ei hoc, sed relinquit in sua potestate. Et hoc est quod ipse dicit, in libro I De libero arbitrio: "Potest ergo illi legi, quae tuendorum civium causa vim hostilem eadem vi repelli iubet, sine libidine obtemperari; et deomnibus ministris qui iure atque ordine potestatibus quibusquesubiecti sunt, id dici potest. Sed illi homines, lege inculpata, quomodo inculpatiqueant esse, non video: non enim eos lex cogit occidere, sed relinquit in potestate. Liberum itaque est eis neminem necare pro iis rebus quas invitipossunt amittere". Et sic lex non est culpabilis, licet concedat aliqua fieri quae non fiunt sine libidine, immo illi qui faciunt, quia non praecepit lex quod faciant illa, sed dimittit eorum arbitrio.

ARTICULUS IV

An lex naturalis derivetur a lege aeterna.

Quarto quaeritur an lex naturalis derivetur universaliter a lege aeterna.

Ad quod sic: 1. Derivatio legum a lege aeterna est per rationem apprehendentem legem aeternam; sed soli rationali creaturae concessum est videre legem aeternam et consulere, sicut dicit Augustinus, in libro De vera religione ; ergo solum lex naturalis, prout est in creatura rationali, derivatur a lege aeterna. Cum ergo sit lex naturalis in creatura rationali et irrationali, sicut dicit Isidorus, II Etymologiarum, quod lex naturalis "est quam natura docuit omnia animalia", ergo non derivatur universaliter et lege aeterna. — Maior propositio patet per Augustinum, in libro De libero arbitrio: "Nihil est iustum atque legitimum nisi quod homines ex aeterna lege sibi derivaverunt" ; sed haec derivatio est per apprehensionem.

2. Secunda ratio. Non est derivatio a lege nisi secundum actum et virtutem legis; sed actus sive virtus legis, ut dictum est, et ut habetur in Canone, sunt: imperare, vetare, permittere, consulere, punire, praemium tribuere ; sed omnes isti actus solum respiciunt rationalem creaturam, quia non fit praeceptio nec prohibitio per legem nisi rationali creaturae etc., nec praemiatio nec consultus; ergo solum lex, prout est in creatura rationali, derivatur ab aeterna lege.

Aliquis diceret ad hoc quod isti sunt proprii actus legis, nec secundum eos fit derivatio legum, immo est communis actus ipsius, scilicet arctare, secundum quem fit derivatio, et hoc convenit legi aeternae respectu rationalis et irrationalis creaturae, quia arctat in quantum determinat potentiam, quae est indeterminata in creatura rationali et irrationali, et sic secundum rationem arctationis est derivatio. Unde Augustinus, Super Genesim: "Omnis naturaeusitatissimus cursus habet quasdam naturales leges suas, secundum quas spiritus vitae, qui creatus est, habet quosdam actus suos determinatos, quos etiam mala voluntas non potest excedere". Et similiter de elementis dicit ipse: "Etelementa huius mundi corporea habent definitam vim et qualitatesproprias, quid unumquodque valeat, quid non valeat?". Ex quo patet quod arctatio illa respicit omnem creaturam. — Sed contra hoc obicitur, quia creatura irrationalis arctatur ex necessitate, rationalis non, cum sit arbitrio libera; ergo aequivoce est arctatio in illis et non secundum aliquam rationem communem; ex quo sequitur id quod prius.

Ad oppositum: a. Omnis bonitas est universaliter a bonitate aeterna; ergo omnis lex naturalis, cum sit bona, est universaliter a lege aeterna; ergo etc..

Solutio: Dicendum quod omnis lex naturalis est a lege aeterna, tamen secundum propinquius et remotius, secundum quod naturae, in quibus est, se habent secundum propinquius et remotius ad Deum. Est enim lex naturalis triplex. Quaedam, quae respicit ordinem rationalis creaturae, de qua habetur ad Rom. 2, 14: "Cum gentes, quae Legem non habent, naturaliter ea quae Legis sunt faciunt". Et etiam dicit ibi Glossa: "Lex naturae, quaintelligit unusquisque et sibi conscius est quid sit bonum et quidmalum". — Item, est lex naturalis respiciens ordinem creaturae irrationalis sensibilis, de qua dicit Isidorus: Lex naturalis "est, quam natura docuit omnia animalia", ut masculus cum femina. — Item, est lex naturalis respiciens ordinem omnis alterius creaturae, scilicet irrationalis et insensibilis, de qua dicit Augustinus, in libro Soliloquiorum: "Deus, cuius legibus rotantur poli et cursus suos sidera peragunt". Secundum has differentias universaliter est lex naturalis a lege aeterna; tamen prima propinquius quam secunda et tertia, et secunda quam tertia, secundum quod rationalem creaturam constat esse propinquiorem Deo quam sensibilem, et sensibilem quam insensibilem et irrationalem.

[Ad obiecta]: 1. Ad primam rationem in contrarium dicendum quod duplex est notio legis aeternae, secundum Augustinum, una est lex aeterna, qua "iustum est ut omnia sint ordinatissima" ; alia est lex aeterna, quae est "summa ratio, cui obtemperandum est, qua mali miseram, boni bonam vitam sequuntur". Ex quibus patet quod lex aeterna dicit divinam artem et sapientiam, in quantum ordinat creaturam et motum creaturae, et ita ordo secundum legem in omni creatura est ab ea et lex similiter. Sed ordo duplex: quaedam enim creatura est domina sui actus, sicut rationalis; quaedam non, sicut irrationalis creatura. Ordinat ergo lex aeterna ordine necessario actum irrationalis creaturae; actum autem rationalis non ordinat ordine necessario, sed relinquit eum in arbitrio. — Quod ergo obicitur quod derivatio a lege aeterna est secundum apprehensionem, dicendum quod hoc dicitur respectu legis temporalis et non respectu legis naturalis. Unde Augustinus loquitur de lege temporali, cum dicit: "Nihil iustum atque legitimum" etc. Et ratio huius est, quia lex naturalis est in nobis sine nostra cooperatione, sed ex Dei inditione et impressione; imprimit enim vim ordinis naturalem ipse Deus in rationali et in irrationali creatura; sed in lege temporali nos cooperamur ad hoc quod sit in nobis; haec autem cooperatio est per rationem apprehendentem, et ideo de illa intelligitur.

2. Ad secundum dicendum quod sicut calefacere dicit actum per se et principalem ignis, indurare actum consequentem et non principalem, ita arctatio dicit effectum consequentem legem. Sed actus principalis, currens in omnes et secundum quem fit derivatio, est ordinare, quia lex aeterna est qua "iustum est ut omnia sint ordinatissima" ; et iste actus decurrit et in praeceptione et in prohibitione et in aliis actibus legis, et ulterius respectu creaturae irrationalis et eius actus, quia ordo currit per omnem actum. Unde Augustinus, Super Genesim, VIII: "Voluntas divina subicit sibi primitus omnia, deinde creaturam corporalem spirituali, deinde irrationalem rationali, terrestrem caelesti", et sic ordo decurrit per omnia. Posset etiam dici quod, extenso nomine praecepti sicut nomine obedientiae, currit illa derivatio secundum rationem praecepti. Extendimus enim nomen obedientiae ad rationalem et irrationalem creaturam, secundum quod dicimus: omnia obediunt Deo, et haec est naturalis subiectio. Unde Psalmus: "Mandavit et creata sunt; praeceptum posuit, et non praeteribit", Glossa: "Praeceptum, id est, legem et conditionem". Et similiter Anselmus, I Cur Deus homo: "Unaquaeque creatura, cum sibi praeceptum ordinem naturaliter aut rationaliter servat, Deo obedire dicitur, maxime rationalis, cui datum est intelligere quid debeat". Et sic, extendendo praeceptum, posset dici quod currit illa derivatio secundum rationem praecepti.

PrevBack to TopNext