Text List

III, P. 2, Inq. 1, Q. 1, C. 8

III, P. 2, Inq. 1, Q. 1, C. 8

DE SUBIECTIS LEGI AETERNAE.

Consequenter est quaestio de subiectis legi aeternae. Circa quam plura inquiruntur. Primum est an voluntas divina sit subiecta legi aeternae; secundum est an Filius Dei sit subiectus legi aeternae; tertium est an irrationabilia sint subiecta legi aeternae; quartum est an rationabilia, sicut mali homines, sint ei subiecti; quintum est an boni sint et subiecti.

ARTICULUS 1.

An voluntas Dei sit subiecta legi aeternae.

Quantum ad primum obicitur sic: 1. Voluntas Dei consequitur rationem iustitiae; unde est ad bona tantum et ordinata, licet sua scientia sit bonorum et malorum; sed quidquid sequitur rationem iustitiae est sub lege aeterna, quia lex aeterna summa ratio nuncupatur, et est ipsa ratio iustitiae; ergo voluntas Dei est sub lege aeterna; ergo subicitur ei.

2. Secunda ratio. Anselmus, I libro Cur Deus homo: Licet in illis quae Deum velle est conveniens sequatur: si Deus vult hoc, est iustum, tamen in eis quae Deum velle est inconveniens non sequitur ; unde non sequitur: si Deus vult mentiri, quod iustum sit mentiri, immo potius quod ipse non sit Deus; sed generaliter sequitur e converso: si hoc est iustum, Deus vult hoc ; ergo plus sequitur voluntas Dei iustitiam quam e converso; ergo est subiecta legi aeternae.

Ad oppositum: a. Augustinus, in libro De Trinitate: "Voluntas Dei est prima ratio omnium, sanitatis et aegritudinis, praemiorum et poenarum". Sed primae rationis non est ratio; ergo, cum lex aeterna sit ratio, constat quod voluntatis divinae non est lex aeterna; ergo non subicitur ei voluntas Dei.

b. Secunda ratio. Augustinus, in libro 83 Quaestionum: Qui quaerit causam voluntatis divinae, quaerit maius voluntate divina. Sed hoc est impossibile invenire; ergo ipsius non est aliqua causa nec ratio; ergo, cum lex sit ratio eius quod est ei subiectum, non est lex; ergo non subicitur legi aeternae.

c. Tertia ratio. Anselmus, Cur Deus homo: "Cum Deus libet sit, nulli legi nulliusque iudicio subiacet, ut nihil decens, nihilrectum sit nisiquia vult".

Solutio: Dicendum quod voluntas divina non est subiecta legi immo est ipsa lex aeterna. Unde dicit Augustinus: Tantum differt in ratione intelligentiae, cum dicitur lex et cum dicitur voluntas, quia dicitur voluntas respectu boni, in quantum acceptat quod bonum est, eadem voluntas dicitur lex, in quantum ordinat quod bonum est.

[Ad obiecta]: 1. Ad rationem ergo qua obicitur quod voluntas Dei subsequitur rationem, dicendum quod secundum rationem intelligentiae verum est quod voluntas Dei est cum ratione. Unde bene sequitur: Deus vult hoc; ergo hoc habet rationem, sed ratio illa nihil aliud est secundum rem quam ipsa voluntas.

2. Ad secundum dicendum quod voluntas aliquando determinatur respectu diminuentis, aliquando autem respectu non diminuentis. Quando ergo voluntas Dei determinatur respectu diminuentis, sicut est mentiri, non sequitur iustitia ad ipsam, immo ex hoc sequitur quod non sit divina voluntas. Sed quando determinatur respectu non diminuentis, sicut est pluere et huiusmodi actus, cum quibus stat, tunc ad ipsam sequitur iustitia. Per hoc solvitur prima ratio.

ARTICULUS II.

An Filius Dei subiciatur legi aeternae.

Secundo quaeritur an Filius Dei subiciatur legi aeternae. Ad quod sic: a. Ubicumque invenitur ratio subiectionis, ibi est dicere subiectionem secundum legem aliquam, quia omnis subiectio secundum legem aliquam est. Si ergo in Filio Dei invenitur ratio subiectionis ad Patrem, ergo in eo est subiectio secundum legem aliquam; sed nonnisi secundum legem aeternam; ergo ipse secundum naturam divinam est subiectus legi aeternae. — Minor patet, quoniam Hilarius, in libro De synodis, ponit verbum Concilii, dicens: "Non exaequamus vel comparamus Filium Patri, sed subiectum intelligimus", et loquitur secundum divinam naturam. Est ergo subiectus secundum ius legis aeternae.

b. Secunda ratio habetur in eodem: "Si quis unum Deum dicens, Christum autem ante saecula Filium Dei obsecutumPatri in creationeomnium non confitetur, anathema sit", et loquitur secundum divinitatem de Filio Dei. Sed verbum obsequii est verbum subiectionis; haec autem subiectio fit secundum ius legis aeternae; ergo etc.

Ad oppositum: 1. Augustinus, in libro De vero religione: "Ut nos de inferioribus rebus iudicamus, sicde nobis sola Veritas iudicat; de ipsa autem nec Pater: non enim minus est quam ipse, et ideo quae Pater iudicat, peripsam iudicat" ; et secundum hoc dicitur quod "Pater omne iudicium dedit Filio". Si ergo Filius est ipsa veritas ergo non est minor Patre, nec de ipso Pater iudicat; ergo non subicitur Patri; ergo nec legi aeternae.

Solutio: Dicendum, secundum beatum Hilarium, semper intelligentia dictorum ex causis est assumenda dicendi ; unde istae auctoritates debent exponi, non extendi. Nomen enim subiectionis dicitur multipliciter. Aliquando enim sonat in indignius respectu eius cuius dicitur subiectum, quo modo dicimus materiam subiectam formae et passiva activis et interiora superioribus. Aliquando autem sonat in dignius, quo modo dicimus substantiam subiectam accidenti: substantia enim, in eo quod dicitur subiectum, dignior est accidente, quia dicitur subiectum in eo quod facit accidens subsistere. Aliquando autem sonat in aequale, quo modo dicimus virtutem naturae esse subiectam naturae, et virtus naturae est aequalis naturae cuius est. Primo modo importat subiectio habitudinem secundum inferioritatem, sicut habitudinem subiecti respectu eius quod est super illud. Secundo modo importat habitudinem respectu eius quod est in subiecto. Tertio modo importat habitudinem quae attenditur in hoc quod dico esse ab alio, sicut virtus est a natura, et haec est habitudo originis. Hoc ergo modo habitudo subiectionis Filii ad Patrem importat habitudinem originis et non indignitatis vel inferioritatis, sed aequalitatis.

Unde exponendum est quod dicitur: "Non exaequamus" etc., id est non dicimus Filium aequalem Patri, ita quod dicamus Filium esse non ex alio sicut Patrem, quia Filius est a Patre. Unde post illam auctoritatem habetur: "Neque enim pluit ex se, sed a Domino, scilicet auctoritate Patris".

Eodem modo intelligendum est illud quod dicitur: "Filium obsecutum Patri in creatione". Nam verbum obsequendi non notat ibi minoritatem vel diminutionem potentiae in Filio, sed notat in Patre auctoritatem. Unde sicut in imperante est auctoritas prima, in exequente est auctoritas ab illo, sic Filius habet auctoritatem a Patre, et in Patre est prima auctoritas creandi res. Et quantum ad hoc intelligitur illud, sicut etiam patet in libro illo. Ex iis ergo non sequitur quod Filius secundum divinam naturam sit subiectus legi aeternae, sed magis sequitur quod ipse sit lex aeterna, quia lex dicit ius et ex aliqua prima auctoritate; ipse autem Filius est ius ipsum et ratio, quae est ex Patre.

ARTICULUS III

An irrationalia subiciantur legi aeternae.

Tertio quaeritur an irrationalia subiciantur legi aeternae.

Ad quod sic: a. Damascenus: "Actus involuntarii nec praemio nec poena digni habentur" ; sed actus irrationalium sunt involontarii; ergo etc. Si ergo legis aeternae est praemium tribuere et punire secundum meritum, quia "lex aeterna est qua mali miseram, boni bonam vitam merentur", ergo nec irrationalia nec actus eorum cadunt sub lege aeterna; ergo non subiciuntur ei.

Ad oppositum: 1. Augustinus, XIX De civitate Dei: "Nullo modo aliquid legibus summi Creatoris Ordinatorisque subtrahitur, a quo pax universitatis administratur". Quidquid ergo est in rerum universitate cadit sub ordine legis aer ternae; ergo et irrationalia.

Solutio: Dicendum, secundum B. Anselmum, quod irrationalia subiciuntur legi aeternae. Sed est subiectio legi aeternae naturalis et sine iudicio, et hoc modo irrationalia subiciuntur legi aeternae; alia est eum iudicio, et hoc modo rationalia subiciuntur; omnis autem creatura ei subicitur prima subiectione. Unde Anselmus, Cur Deus homo: "Unaquaeque creatura, cum sibi praeceptum ordinem naturaliter aut rationaliterservat, Deo obedire dicitur, maxime rationalis, cui datum estintelligere quid debeat". Et ita quaelibet creatura obedit et subicitur legi aeternae.

ARTICULUS IV

An reprobi subiciantur legi aeternae.

Quarto quaeritur de rationalibus. Et primo, an mali reprobi subiciuntur legi aeternae.

Ad quod sic: 1. Rom. 8, 7: "Sapientia carnis inimica est Deo; legi enim Dei non est subiecta", Glossa: "Unus homo est eademque natura, a bono Deo condita bona, quae heri sapiebat secundum carnem, hodie secundum Spiritum Sanctum, quae, dum vitium habet, non potest subici legiDei, sicut claudicatio non potest subici rectae ambulationi". Si ergo impossibile est quod claudicatio subiciatur rectae ambulationi, ergo impossibile est quod natura habens vitium subiciatur legi aeternae; sed homines reprobi sunt huiusmodi naturae; ergo etc.

2. Secunda ratio. Augustinus, in libro De libera arbitrio: "Cum manifestum sit alios esse homines amatores rerum aeternarum, alios rerum temporalium, cum sic duas legesesse convenerit, unam aeternam, aliam temporalem, quos istorum iudicas aeternae legi esse subdendos?" Respondet: "Beatos illos sub aeterna lege agere, miseris vero temporalis lex imponitur". Ergo miseri reprobi, qui sunt amatores rerum temporalium, subiciuntur legi temporali sicut boni legi aeternae, qui sunt amatores aeternorum, cum ita se habeant ad illam sicut isti ad istam; non ergo subiciuntur aeternae.

Ad oppositum: a. Augustinus, in libro De catechizandis rudibus: "Novit Deus ordinare deserentes se animas et ex earum iusta miseria partes inferiores creaturae suae convenientissimis et congruentissimislegibus admirandae dispensationis ornare". Ergo animae reproborum, quae sunt deserentes Deum, ordinantur ordine divino; sed ordo divinus est lex aeterna, qua "iustum est ut omnia sint ordinatissima" ; ergo subiciuntur ordini legis divinae vel aeternae.

Solutio: Dicendum, secundum Augustinum, in III Confessionum, quod subici legi aeternae est dupliciter: vel eius praeceptioni vel eius punitioni. Mali ergo subiciuntur legi aeternae quantum ad punitionem, sed non suae praeceptioni. Unde Augustinus, III Confessionum: "Domine, qui dimittit te, quo it aut quo fugit, nisi a te placido ad te iratum? Nam ibi invenit legem tuam in poena sua, et lex tua veritas est et veritas tu".

[Ad obiecta]: 1. Ad primam rationem in contrarium dicendum, secundum Anselmum, in I Cur Deus homo, ubi facit talem comparationem: "Sicutea quaecaeli ambitu continenturnon esse Sub caelo aut elongari a caelo nullatenus possunt, nec fugere caelum nisi appropinquando, ita, quamvis homo vel angelus divinae voluntati et ordinationi subiacere nolit, tamen eam fugere non valet, quia, si vult fugere desub voluntate praecipiente, fugitsub voluntate puniente". Et hoc etiam dicit Boethius: "Ordo cuncta complectitur, ut, si quis ab assignato ordine recesserit, in alium ordinem relabatur". Ipsa enim lex aeterna sicut circulus est; qui enim fugit unam partem, appropinquat alteri. Et ita, licet mali ab ea recesserint quantum ad praeceptionem, sunt tamen sub ea quantum ad punitionem.

2. Ad secundum dicendum quod non sequitur quod, si mali subiecti sunt legi temporali, quod propter hoc non sint subiecti legi aeternae, immo quod est subiectum legi temporali est subiectum legi aeternae, et non e converso, quia complectitur eam et circuit omnes leges. Unde Augustinus, in libro De libero arbitrio: "Illud inconcussumteneas quod apertissime iam ratio demonstravit, eos, qui temporali legiserviunt, non esse posse ab aeterna liberos".

ARTICULUS V.

An iusti subiciantur legi aeternae.

Quinto quaeritur an iusti subiciantur legi aeternae.

Ad quod sic: 1. Ad Tim. 1, 9: "Iusto non est lex posita, sed iniustis et non subditis", Glossa: "Posita, id est, imposita, ut supra illum sit et ei dominetur; in illa enim potius est et cum ipsa quam sub ipsa, quia amicus iustitiae est". Ex quo patet quod iustus, cum sit amator iustitiae, non est sub lege aeterna, sed cum ipsa.

Ad oppositum: a. Augustinus, in libro De libero arbitrio: Iustos "sub aeterna lege agere existimo".

Solutio: Dicendum quod istud quod dico esse sub lege potest dupliciter accipi: vel prout dicit necessitatem coactionis vel voluntatem obediendi, sicut dicimus quod aliter est filius sub patre et servus, quia servus sub patre est necessitate timoris coactus, illius autem voluntate obediendi. Iusti ergo sunt sub lege voluntarie et non necessitate coactionis. Unde Psalmus: "In lege Domini voluntas eius", Glossa: "Aliud est in lege esse, aliud sub lege. Qui inlege est secundum legem agit, voluntarie obediens legi; qui autem sub lege est secundumlegem agitur, necessitatis timore coactus". Et hoc modo non, est iustus sub lege, sed primo modo, ut dictum est. Unde primo sensu dicitur ad Gal.: "Misit Deus Filium suum factum sub Lege", scilicet voluntarie et non necessitatis coactione.

ARTICULUS VI

An beati subiciantur legi aeternae.

Sexto quaeritur an beati subiciuntur legi aeternae.

Ad quod sic: 1. Augustinus, II De civitate Dei: "In ea certe civitate vera iustitia est, de qua Scriptura dicit: "Gloriosa dictu sunt de te, civitas Dei"", et vocat civitatem illam beatitudinem. Ergo in ea est vera iustitia; ergo et ordo iuris, et ita lex; ergo beati sunt sub lege.

2. Secunda ratio. Psalmus: "Custodiam legem tuam semper" etc. Cassiodorus dicit et distinguit legem praesentem a lege quae erit post: "Sed alia erit lex Domini, quam se promittit custodire populus sanctissimus. Scitenim per, hanc umbram Legis ad mysteriumaeternae legis ascendi. Novit etiamconsuetudinem angelorum et potestatum Dominum sine fide laudare. Scit summae beatitudinis esse solemnitatemDominum iugiter contueri. Scit denique fidelium ibi esse leges, quas se professus estsine fine servare". Si ergo in aeterna beatitudine sunt leges, ergo beati sunt sub lege.

Ad oppositum: a. Augustinus, in libro De libero arbitrio: "Lex aeterna est, qua mali miseram, boni bonam vitam merentur". Per legem ergo est mereri; sed in beatitudine non est tempus merendi; ergo nec ordinandi sub lege.

Solutio: Dicendum, secundum Augustinum, De libero arbitrio: "Lex aeterna est, cui semper obtemperandum est et per quam malimiseram" etc. Quantum ergo ad hoc quod dicitur "per quam mali miseram" etc., non manet lex in patria, quia ibi non est mereri. Sed quantum ad hoc quod dicitur "cui semper obtemperandum est" manet ipsa lex in patria, et quantum ad hoc sunt beati sub lege, scilicet conformando voluntatem suam voluntati divinae: hoc enim modo obtemperandum est legi aeternae, et quantum ad hoc loquitur Cassiodorus.

PrevBack to TopNext