III, P. 2, Inq. 2, Q. 1, C. 1
III, P. 2, Inq. 2, Q. 1, C. 1
AN LEX NATURALIS SIT RATIONALI CREATURAE INDITA.
Ad primum ergo arguitur sic: a. Rom. 2, 14: "Cum Enim gentes, quae Legem non habent, naturaliter ea quae Legis sunt faciunt", Glossa: "Etsi non habent legem scriptam, habent tamen legem naturalem, quaquisque intelligit et sibi conscius est quid bonum et quid malum". Ex quo patet quod lex naturalis est.
b. Secunda ratio. Ibidem ad Rom., dicitur: "Opus Legis scriptum in cordibus suis", Glossa: "Id est, firmiter impressum rationi eorum, dum illa opera laudant quae Lex iubet, illa damnantquae Lex prohibet". Ergo, cum hoc sit naturale cuilibet homini, patet quod lex naturalis est.
c. Tertia ratio. Eccli. 17, 9: "Addidit illis disciplinam etlegem vitae", Glossa: "Naturalem, quam dedit homini, ut subiceretur suoCreatori et bonorum operum in se honorificentiam custodiret". Ergo lex naturalis est.
d. Quarta ratio. Est lex naturalis in irrationali creatura insensibili, qua dirigitur in finem; unde Ierem. 31, 36: "Si defecerint leges istae", scilicet solis et lunae et stellarum et caeli. Ex quo patet quod sunt leges caeli et terrae. Similiter est lex innata irrationali creaturae sensibili, secundum quod Isidorus dicit quod "lex naturalis est quam natura docuit omnia animantia". Perfectior autem est creatura rationalis omnibus istis; ergo necesse est ponere quod habeat legem naturaliter sibi inditam, qua dirigatur et reguletur in suum finem; ergo lex naturalis universaliter habet esse.
e. Quinta ratio. Rationalis creatura est debitrix voluntarie faciendi bonum et vitandi malum. Si ergo non potest tacere bonum et vitare malum voluntarie nisi prius cognoverit, ergo naturaliter habet notionem faciendi bonum, et vitandi malum; hoc autem legem naturalem dicimus per quam hoc cognoscit.
f. Sexta ratio. Quoniam sicut anima nata est ad cognoscendum verum, ita nata est ad operandum bonum. Si ergo principia cognoscendi verum sunt innata naturae cuiuslibet discentis, et principia iaciendi bonum. Cum ergo sit anima debitrix faciendi bonum et fugiendi malum, ergo habet principia innata, per quae reguletur in faciendo bonum et fugiendo malum, de quibus est lex quae naturalis dicitur.
g. Septima ratio. Ierem. 5, 21: "Qui habentes oculus non videtis", Glossa: "Dat intelligere quod absque praecepto naturaliter debemusintelligere quaerecta sunt". Ergo habemus legem naturaliter ad hoc nobis inditam.
Ad appositum: 1. Tria sunt principia: Deus, voluntas et natura. Voluntas est supra naturam, Deus autem super utrumque; ergo voluntas est supra naturalia ex conditione sua; ergo et supra omnem legem naturae; ergo nulla est lex naturae quae praesit libero arbitrio sive voluntati; ergo liberum arbitrium non habet eam; et sicut nec ipsam, ita nec alia; ergo lex naturalis non est indita etc., et ita non est.
2. Secunda ratio. Augustinus: "Est lex aeternanobis naturaliter impressa". Ergo ipsa habet legem aeternam sibi impressam, qua iudicat omnia interiora; exterius autem habet legem scriptam, qua iudicat exteriora, sicut legem Moysi et evangelicam; ergo, cum ista duo sufficiant, vanum est ponere aliam legem sibi inditam, quam naturalem dicamus. - Maior patet per Augustinum, in libro De libero arbitrio, I, qui dicit: "Utbreviter legis aeternae, quae nobis impressa est, notionem explicem, haec est quaiustum est ut omnia sint ordinatissima".
3. Tertia ratio. Eccli. 15, 14: "Deus ab initio constituit hominem et reliquit illum in manu consilii sui, adiecit mandata et praecepta sua". Supposito autem quod non adderentur, nihil esset ei peccatum quod faceret; si ergo liberior esset rationalis creatura, amoto peccato quam posito peccato, quia posse peccare non est libertatis, et in summa sua libertate creatum est liberum arbitrium, ergo nunquam concreatum est cum illa nec ei inditum mandatum nec praeceptum, et ita nec lex, cum eius sit praecipere; ergo nec habet legem naturalem.
4. Quarta ratio. Liberum arbitrium absolutum est ab omni necessitate; sed lex naturalis ligat necessitate; ergo absolutum est ab ea. — Minor patet per Augustinum, Super Genesim ad litteram: "Omnis naturaeusitatissimus cursus habet quasdam naturales leges suas, secundum quas spiritus vitae, qui creatus est, habet quosdam appetitus determinatos, quos etiam mala voluntas non potest excedere". Sed lex, quae non potest excedi a voluntate, est lex necessitatis; ergo lex naturalis est lex necessitatis.
5. Quinta ratio. Ex parte sensus non est forma aliqua innata ad hoc sicut regula, ut natura sensibilis perveniat ad suum finem; ergo nec ex parte naturae intellectualis, cum sit perfectior quam sensibilis. Sed tale quid ponitur esse lex naturalis, scilicet ut sit regula naturalis, qua anima cognoscat quid faciendum sit et quid non; ergo non est in creatura rationali nec similiter in aliis; ergo non est.
Solutio: Dicendum quod lex naturalis est, sicut dicit Apostolus, et in creatura rationali. Nam sicut cognitiva habet principia veri sibi innata et notionem illorum, sicut hoc: omne totum est maius sua parte et de quolibet affirmatio vel negatio, ita et motiva regulam habet sibi innatam, per quam regulatur in bonum; hanc autem legem appellamus naturalem.
[Ad obiecta]: 1. Ad primam rationem in contrarium, qua obicitur quod liberum arbitrium est supra legem naturalem: dicendum quod est lex naturalis infra liberum arbitrium et supra liberum arbitrium et praeter liberum arbitrium et cum libero arbitrio et extra liberum arbitrium. intra liberum arbitrium est, secundum quod dicit Damascenus, quod quaedam vires sunt quae recipiunt et obediunt libero arbitrio, sicut est vis generativa, quae libero arbitrio subicitur, quia, si vult, homo generat, et si non vult, non; unde in sua potestate est non generare. Lex ergo naturalis, quae regulat motum naturae obedientis sive subiectae libero arbitrio, scilicet huiusmodi virium, ipsa est intra liberum arbitrium, sicut lex generationis, et hoc sensu dicitur esse voluntas supra naturam, scilicet subiectam, hoc est, secundum illam partem qua natura ei subicitur; et de hac lege naturali dicitur quod "ipsa est quam natura docuit omnia animantia", sicut est lex generationis. — Item, est lex naturalis praeter liberum arbitrium, sicut illa quae regulat motum virium quae non obediunt neque subiciuntur libero arbitrio, sicut vult Damascenus, sicut est vis digestiva, retentiva et huiusmodi vires naturales. Hoc modo lex naturalis non solum se extendit ad naturam interiorem, sed ad omnem naturam habentem appetitum determinatum: secundum hanc enim est appetitus determinatus in unoquoque, et secundum hoc est naturalis appetitus felicitatis ; et in hoc sensu dicit Augustinus, Super Genesim, quod sunt "leges secundum quas spiritus vitae habet appetitus determinatos, quos etiam mala voluntas non potest excedere". - Item, est lex naturalis cum ipso libero arbitrio. Hoc modo lex naturalis est "qua quisqueintelligit et sibi conscius est quid bonum et quid malum". - Item, est lex naturalis supra liberum arbitrium, et sic lex naturalis est lex increata, quae est lex illius summae naturae increatae; et sic loquitur Glossam super illud ad Rom. 11, 24: "Tu autem contra naturam insertus es in bonam olivam", dicens: "Contra illam summaenaturae legem a notitia remotam, sive impiorum sive infirmorum, tamDeus nullo modo facit quam contra se ipsum non facit". Et hoc modo dicit Augustinus, in libro De vera religione: "Cum mens humana mutabilitatem pati: possit erroris, apparet supra mentem nostram esse legem, quaeveritas dicitur". — Item, est lex naturalis extra liberum arbitrium; et sic dicitur in Decretis quod lex naturalis est quae "in Lege et in Evangelio continetur", et hoc est, quia ipsa a lege naturali extrahitur, ut praecepta moralia et iudicia et huiusmodi. Sic ergo liberum arbitrium uno modo habet legem naturalem quae sibi concreata est tamquam regula, quae tamen supra ipsum est in quantum est regula ipsius.
2. Ad secundum dicendum quod, cum dicitur lex aeterna nobis naturaliter impressa, hoc est notio eius, sicut patet ex verbis Augustini. Notio autem illa legis aeternae impressa animae nihil aliud est quam ipsa lex naturalis in anima, quae quidem est similitudo et imago ipsius divinae legis et divinae bonitatis in anima. Unde lex naturalis est notio legis aeternae impressa animae. Sicut imago, quae est in sigillo, imprimens est, imago autem quae est in cera, est impressa, et est similitudo et imago illius quae est in sigillo: ita est hic, quia lex aeterna est imprimens, lex naturalis est impressa animae.
3. Ad tertiam, qua obicitur quod liberum arbitrium esset liberius, si esset absolutum a lege et a mandatis, dicendum quod non. Lex enim naturalis noni detrahit libertati eius, sed est regula libertatis suae. Anselmus autem dicit quod libertas non est dicenda ad id quod non expedit nec quod non decet. Ponatur autem quod non esset lex vel mandatum inditum animae, adhuc indecens esset quod anima se subiceret vilibus et interioribus, sicut peccato et sensualitati. Regulatur autem per legem sibi inditam quod ita non subicitur, et ideo lex gubernat et dirigit eius libertatem.
4. Ad quartam dicendum quod est quidam appetitus rationalis creaturae determinatus, sicut qui est ex parte finis, scilicet appetitus beatitudinis et odium miseriae; lex ergo naturalis regularis istum appetitum est lex necessitatis. Est etiam appetitus ipsius non determinatus, scilicet quod liberum arbitrium potest appetere vel non appetere, potest movere vel non movere, et huiusmodi appetitus et actuum talium liberi arbitrii regula est lex naturalis quae non est lex necessitatis, quae etiam recte dicitur lex naturalis, eo quod cum ipsa natura nobis indita est.
5. Ad quintam rationem dicendum quod non est simile de sensu et intellectu, quoniam finis sensibilis naturae, finis dico intentionis, non determinatur supra ipsam, sed in se; unde ipsa est sibi finis. Sed rationalis natura habet finem determinatum supra se ipsam quemadmodum suum principium, finem dico quem habet de sua intentione: illum enim non habet de se nec in se sicut sensibilis. Unde Eccli. 17, 1: "Fecit Deus hominem ad suamimaginem, et iterum convertit illum in ipsam". Unde quod est ei principium est ei finis, et ita supra se habet finem: quod enim est ad imaginem nunquam terminatur ad se, sed ad illud cuius est imago; et ideo necesse est quod habeat aliquid sibi impressum tamquam regulam perveniendi ad finem. Illud autem appellamus legem naturalem regulantem ipsam in operatione boni.
On this page