III, P. 2, Inq. 2, Q. 1, C. 2
III, P. 2, Inq. 2, Q. 1, C. 2
UTRUM LEX NATURALIS SIT CREATA VEL INCREATA.
Ad quod sic: 1. Lex naturalis est secundum quam animae rationales de istis inferioribus recte iudicant; sed lex aeterna est huiusmodi; ergo lex naturalis est lex aeterna; ergo increata. — Minor patet per Augustinum, in libro De vero religione: "Lex aeterna est prima veritas et lex omnium artium etlex omnipotentis Artificis. Ut enim nos et omnes rationales animae secundum veritatem de interioribus recte iudicamus, sic de nobis, quando eidem inhaeremus, sola veritas iudicat". Et hanc veritatem appellat legem aeternam, et sic per eam recte iudicamus de inferioribus.
2. Secunda ratio. Augustinus, in libro De vera religione: "Menti nostrae concessum est videre legem talem". Sed hoc non visione corporali, istud planum est; similiter nec imaginaria; ergo visione intellectuali. Sed dicit Augustinus quod visione intellectuali videntur res quae videntur re, non similitudine, sive quae non videntur imagine, sed re ipsa; ergo non est similitudo aliqua vel imago legis aeternae in anima, immo ipsa lex aeterna est in anima. Sed lex naturalis creata imago est illius; ergo ipsa non est in anima ; ergo si est aliqua lex in anima, haec est solum lex naturalis increata.
Ad oppositum: a. Lex naturalis obscuratur et obtenebratur per peccatum, sicut habetur in Glossa Rom. 2; sed lex increata non; ergo lex naturalis non est increata.
b. Secunda ratio. Eccli. 17, 9: "Addidit ei disciplinam, et legem vitae hereditavit illos", Glossa: "Vel legem litteraead correctionem legis naturalis scribi voluit". Lex ergo naturalis est corrigibilis; sed lex increata non, quoniam in lege aeterna sive increata non cadit mutabilitas; ergo lex naturalis non est increata, sed creata.
Solutio: Dicendum quod lex naturalis uno modo dicitur regula exemplaris prima, et sic ipsa est prima Veritas, et sic lex naturalis idem est quod lex aeterna et increata. Alio modo dicitur lex naturalis regula quae est exemplum, indita animae ad cognoscendum quid faciendum et quid non, et hoc modo creata est et concreata animae, et de hac procedit quaestio; et sic patet quod ipsa est creata.
[Ad obiecta]: 1. Ad primam rationem in contrarium dicendum quod, cum dicitur "secundum legem aeternam recte iudicamus de istis inferioribus", hic notatur causa formalis exemplaris. Cum autem dicitur "secundum legem naturalem iudicamus de interioribus", hic notatur causa formalis exemplata, et ita differenter dicitur illud de ipsis.
2. Ad secundam dicendum quod, cum dicitur quod illud quod videtur visione intellectuali, videtur re ipsa et non similitudine, hoc verum est de visione intellectuali, quae est tertium caelum. Nam triplex est visio: primo, una corporalis, quae fit per sensum; alia autem imaginaria, quae fit in somnis; tertia intellectualis. Et haec est triplex secundum tres caelos. Nam est visio intellectualis quae fit per similitudinem abstractam a sensu, et haec visio intellectualis corporalis dicitur suo modo. Alia est visio intellectualis quae dicitur imaginaria, quae scilicet fit per similitudinem abstractam ab imaginatione. Tertia est qua cognoscit anima rem non per similitudinem abstractam a sensu vel imaginatione, sed qua cognoscit rem ut est, et haec est tertium caelum. Et de hac dicitur Paulus esse raptus usque ad tertium caelum, et haec fuit visio per revelationem. De hac autem visione vera est illa auctoritas Augustini, non de aliis; nisi distinguatur similitudo duplex, scilicet corporalis et spiritualis. Quae ergo videntur visione hac, non videntur similitudine corporali, sed spirituali videntur quaedam hac visione. Nam quaedam videt anima hac visione, quae non videt nec similitudine corporali nec spirituali, sicut quando videt se et suas affectiones et actiones et suam iustitiam. Quaedam autem videt hac visione per similitudinem spiritualem, sicut angelum et sicut cognoscit iustitiam alterius. Et propter hoc ista propositio indefinite dicitur quod quae videntur visione intellectuali, videntur re et non similitudine, ut intelligatur de illis quae videt anima per se et per praesentiam sive per revelationem. Verum est tamen simpliciter quod non videntur similitudine corporali aliqua hac visione, sed tamen quaedam sic similitudine spirituali, et sic lex aeterna in anima videtur per visionem intellectualem.
On this page