Text List

III, P. 2, Inq. 2, Q. 2, C. 1

III, P. 2, Inq. 2, Q. 2, C. 1

AN LEX NATURALIS SIT POTENTIA VEL PASSIO VEL HABITUS.

Ad primum sic: I. 1. Dicit Philosophus: Omne quod est in anima aut est potentia aut passio aut habitus. Sed lex naturalis existens in anima non est potentia, quoniam potentia est indeterminata et ad opposita ; item, non est passio, cum passio, ut dicit Damascenus, sit "motus ex alio in aliud", lex non ; ergo ipsa est habitus.

2. Secunda ratio. Sicut dicit Philosophus, habitus est dispositio difficile mobilis; sed lex naturalis est in anima ut dispositio difficile mobilis; ergo ipsa est habitus.

Ad oppositum: a. Augustinus dicit quod "habitus est quo aliquid agitur cum opus est" ; sed lex naturalis non est huiusmodi; ergo ipsa non est habitus. — Minor patet, quoniam in parvulis non habilitat lex naturalis ad agendum nec per eam posset agi in eis; similiter nec in damnatis potest agi aliquid lege naturali, et tamen est in eis.

II. Cum autem a quibusdam dicatur quod lex naturalis actus sit rationis et habitus voluntatis, quaeritur an istud sit verum.

A. Et ostenditur primo quod non sit actus rationis, 1. quia nullus actus rationis est innatus, immo ratio, cum innascitur, sopita est quantum ad suum actum. Cum igitur lex naturalis sit innata ei cuius est, patet quod non potest esse actus rationis.

2. Secunda ratio. Sicut videmus quod nihil quod sit accidens alicuius potest esse substantia alterius, ita est in aliis generibus distinctio, quod nihil quod sit qualitas alicuius potest esse actio alterius; si ergo lex naturalis est habitus voluntatis, et ita qualitas, ergo non est actus rationis.

B. Si dicatur, secundum Philosophum, quod duplex est actus, scilicet primus, ut scientia, secundus, ut considerare — primus est actus in habitu, secundus in effectu - verum est ergo quod lex naturalis non est actus rationis in effectu, sed est eius actus in habitu - contra: 1. primus enim actus idem est quod habitus, sicut patet de scientia; esset igitur lex naturalis habitus rationis sicut voluntatis, et ita non magis unius quam alterius.

2. Secunda ratio. In libero arbitrio sunt tria, secundum quae in ipso intelligitur imago Trinitatis, scilicet facultas, ratio, voluntas; secundum autem facultatem intelligimus imaginem summae potentiae, secundum rationem imaginem sapientiae, secundum voluntatem imaginem bonitatis. Virtus autem habitus est voluntatis, ars autem, cum sit idem quod scientia, habitus est rationis sicut scientia, licet differant in hoc quod scientia dicitur absolute, ars in comparatione ad opus; lex autem naturalis habitus est facultatis; ergo non ipsius voluntatis.

C. Quod sit habitus facultatis patet, quia lex dicitur quia ligat et arctat. Sed non proprie dicitur arctari ratio sive iudicium, immo iudicium est de bono et malo; similiter arctatio non est ipsius voluntatis; ergo solum dicitur arctatio in libero arbitrio respectu facultatis. Lex ergo per se est habitus facultatis, non voluntatis nec rationis.

Solutio: Quidam posuerunt quod lex naturalis actus sit rationis et habitus voluntatis. Et confirmant opinionem suam ex hoc quod dicitur in Glossa ad Rom. 2, 14, quod "lex naturalis est qua quisque intelligit et sibi conscius est quid bonum et quid malum". Cum enim intelligere sit actus rationis, ex hoc quod dicitur "qua quisque intelligit", dicunt quod ipsa est actus rationis; ex hoc vero quod dicitur "et sibi conscius est", quia conscium importat habitum, dicunt quod est habitus voluntatis. Et quod dicitur actus rationis, intelligitur actus, id est quaedam operatio, secundum quod dicit Ioannes Damascenus, quod "operatio est uniuscuiusque substantiae innatus motus", sicut lucere in sole: lucere enim est actus innatus substantiae solis, illuminare autem ex operatione in alio. Sic lex naturalis est quoddam lucere in ratione, est in voluntate sicut quaedam habilitas ad bene operandum: et intelligitur actus sicut lucere, non sicut illuminare in sole. Dicendum tamen quod advertendo illud quod dicitur in Glossa illa Rom. 2,14, hoc dicitur de lege naturali quantum ad effectum consequentem et non quantum ad effectum principalem et primum, scilicet quod "lex naturalis est qua quisque intelligit" etc.

Et propter hoc dicimus quod per se et principaliter lex naturalis est habitus ipsius facultatis; si autem aliorum, hoc est per consequens. Libertas enim primo et per se non dicitur esse in voluntate nec in ratione, sed in facultate, quia ipsi debetur auctoritas et possibilitas et a parte eius est flexibilitas. Et ideo lex naturalis, cum se teneat a parte auctoritatis sive potestatis, et ita a parte flexibilitatis sive auctoritatis, dicitur esse primo et per se in facultate tamquam regula facultatis. Nam sicut gravitas sive ponderositas in gravibus regulat totum motum gravis et diceretur esse lex ipsius motus, ita lex naturalis regulat motum rationalis creaturae principaliter in eo quod faciendum est. Et ideo a parte eius "cuius primo est libertas et imperium" se tenet et est flexibilitas ad opus.

Utrum autem debeat dici habitus facultatis, dicendum quod duplex est intentio habitus. Una est secundum quod dicitur habitus dispositio difficile mobilis, et sic ipsa est habitus. Alia est intentio habitus, secundum quam dicitur denominare habentem, sicut scientia scientem; et secundum hanc viam non intelligimus ipsam legem naturalem posse dici habitum, quia secundum ipsam non est denominatio habentis.

[Ad obiecta]: I. 1. Ad primam rationem solvendum, eo quod videtur posse ostendere quod sit habitus secundum quamlibet intentionem; et dicendum quod illa propositio Philosophi intelligenda est secundum illam viam qua fiunt res in anima et est motus rerum ad animam, quia, cum fiunt res in anima per abstractionem, est ponere aliquid in quo fiunt, et sic ponitur potentia; et iterum res illa infert passionem et immutationem ei in quo fit, et sic est passio; item, habilitat ipsam potentiam, et sic est habitus. Hoc autem modo non est lex naturalis in anima sicut res illae, et ideo non habet hic locum illa propositio, nec etiam quando est motus ab anima, immo multa sunt in anima, sicut etiam suae actiones, quae non sunt aliquod praedictorum.

PrevBack to TopNext