III, P. 2, Inq. 2, Q. 2, C. 2
III, P. 2, Inq. 2, Q. 2, C. 2
AN LEX NATURALIS SIT HABITUS COGNITIVUS VEL MOTIVUS.
Ad quod sic: 1. Rom. 3, 20: "Per Legem fit cognitio peccati". Effectus ergo legis per se est cognitio, et dicitur hoc de lege scripta; ergo, cum in intentione legis conveniant lex scripta et lex naturalis, ipsa lex naturalis est habitus cognitivus, cum eius effectus sit cognitio sicut et scriptae.
2. Secunda ratio. Glossa Rom. 2, 14: "Lex naturalis est qua quisque intelligit" etc. Ergo eius effectus est intelligere; ergo est habitus cognitivus.
3. Tertia ratio. Rom. 2, 15: "Opus Legis scriptum", Glossa: "Id est firmiter infixum rationi". Sed habitus infixus rationi est cognitivus; ergo etc. Ad oppositum: a. Nullus habitus cognitivus ligat arbitrium ad faciendum vel non faciendum, quia cognitio non ligat; sed lex dicitur eo quod liget ad iaciendum vel non; ergo ipsa est habitus operativus vel motivus et non cognitivus.
Solutio: Dicendum quod, cum liberum arbitrium sit "facultas voluntatis et rationis", patet quod in intentione liberi arbitrii concurrunt tria, scilicet facultas, ratio et voluntas, ad quae comparatur lex naturalis, et secundum illas operationes habet triplicem actum. Primus est ligare, quem habet per comparationem ad facultatem, et hoc est quia facultas de se habet liberam inflexionem, et ideo comparatione illius est ligare. Secundus autem actus eius est ostendere, quem habet comparatione ad rationem, et hoc secundum intentionem qua lex dicitur eo quod in ea legatur, sicut dicit Isidorus, IV Etymologiarum: "Lex in legendo dicitur". Tertius eius actus est instigare sive movere ad bonum faciendum et malum vitandum, quem habet comparatione ad voluntatem, secundum quod dicit Isidorus, IV Etymologiarum 3: "Ius naturale commune omnium est, eo quod ubique instinctunaturae, non aliquaconstitutione habetur".
Dicitur ergo lex naturalis respectu facultatis sicut ligans et arctans; respectu autem rationis sicut illuminans rationem; respectu vero voluntatis sicut ad bonum instigans. Et sic participat naturam utriusque habitus, scilicet et cognitivi et motivi, et secundum diversos eius actus procedunt rationes.
On this page