III, P. 2, Inq. 2, Q. 2, C. 3
III, P. 2, Inq. 2, Q. 2, C. 3
AN LEX NATURALIS SIT IDEM QUOD CONSCIENTIA ET SYNDERESIS.
I. Et primo quaeritur de conscientiam4. Conscientia autem distinguitur duobus modis. Uno modo conscientia dicitur opinio de agendis et vitandis, id est opinio de eo quod debet vitari vel fieri, et de hac I Cor. 8, 7: "Quidam autem cumconscientia idoli usque nunc quasi idolothytummanducant, et conscientia eorum, cum sit infirma, polluitur". Alio modo dicitur conscientia, sicut dicit, Basilius, secundum quod est quoddam iudicatorium naturale, Rom. 2, 15: "Testimonium reddente iliis conscientia illarum". Quaeritur ergo utrum conscientia hoc secundo modo dicta idem sit quod lex naturalis.
Ad quod sic: 1. Damascenus: "Conscientia est lex intellectus nostri opposita peccato". Sed lex naturalis est huiusmodi; ergo idem sunt.
2. Secunda ratio. Rom. 2, 14, Glossa: "Lex naturalisest qua quisque intelligit et sibi conscius est quid bonum et quid malum". Sed conscientia est huiusmodi; ergo etc.
Ad oppositum: a. Conscientiae est errare; legis naturalis nullo modo est errare ; ergo ipsa non est conscientia.
b. Secunda ratio. Conscientia respicit intellectum, quia dicit scientiam, lex vero magis affectum ; ergo non sunt idem.
c. Tertia ratio. Conscientia non est eadem apud omnes; lex naturalis est eadem apud omnes ; ergo non sunt idem.
Ad quod sic: 1. Synderesis consistit circa dictamen operandorum in generali: dictat enim in generali et non in ratione propria ea quae facienda sunt; sed talis est lex naturalis ; idem igitur est effectus essentialis ipsarum; ergo sunt idem.
2. Secunda ratio. Synderesis habet instinctum quoad bonum; similiter, dicit Isidorus quod lex naturalis ad bonum instigat; ergo habent eumdem effectum essentialem; ergo etc.
Ad oppositum: a. Hieronymus, Super Ezechiel, ubi loquitur de illis faciebus, dicit quod per tres iacies interiores significantur tres vires, scilicet concupiscibilis, irascibilis, rationalis; quarta autem est supra [has], quam Graeci synderesim vocant. Synderesis ergo est potentia animae; sed lex naturalis non est potentia animae, sed magis habitus potentiae ; ergo ipsa non est synderesis.
Item, cum lex naturalis dicatur regula, et conscientia regula, et synderesis regula, quaeritur quae sit differentia.
Solutio: I. Dicendum ad primum quod lex naturalis non est conscientia nec synderesis, licet extendendo conveniant in hoc quod est regulare; differunt tamen, quoniam lex proprie est regula facultatis et primo et per se ; mediante autem conscientia est regula rationis, quoniam conscientia ex lege formatur; mediante vero synderesi, quae est "scintilla conscientiae", est regula ipsius voluntatis. Lex enim primo modo arctando facultatem dictat in faciente quid faciendum et quid non, quoniam in iaciente est flexibilitas ad bonum vel malum. Lex autem dictat ei bonum faciendum et malum vitandum; post haec sequitur iudicium in ratione, et sic formatur conscientia; ulterius, facto iudicio quod sic debet esse, deinde sequitur synderesis, quae est scintilla conscientiae, quae instigat voluntatem ad bonum faciendum. Et ideo lex per se regulat facultatem; mediante autem conscientia, hoc est secundum quod ratio accipit iudicium legis, regular rationem: legis enim ratio est in ipsa, et tunc formatur conscientia; mediante autem scintilla conscientiae, id est synderesi, regulat voluntatem. Et sic differunt specialiter in hoc quod est regulare, quia conscientia est proprie regula in ratione, synderesis in voluntate, instigando ipsam et stimulando ad bonum.
[Ad obiecta]: I. 1. Ad illud ergo quod obicitur quod conscientia est lex intellectus nostri etc., dicendum quod conscientia dupliciter accipitur, scilicet materialiter vel formaliter. Conscientia formaliter est acceptio debitae scientiae legis cum debito faciendi vel vitandi, et hoc modo conscientia non est lex, sed formatur a lege, quia est ipsum iudicium rationis concipientis legem. Si accipiatur materialiter, sic conscientia est ipsum conscitum, mediante quo anima regulatur et dirigitur in operatione boni, et hoc modo conscientia est lex intellectus.
2. Ad secundam rationem dicendum quod Glossa illa loquitur quantum ad effectum legis: non enim vult dicere quod lex sit conscientia, sed quod facit conscientiam sive est causa conscientiae, ex qua formatur. Cum enim ratio legis sit in regula facultatis, quae est lex, intelligit ibi debitum faciendi bonum et vitandi malum, et tunc sibi conscientia est.
II. 1. Ad secundum quod obicitur de synderesi dicendum quod lex proprie dictat ut regula, synderesis proprie dictat ut natura, et hoc est quia stimulat ad bonum tantum.
2. Ad secundam rationem dicendum quod proprie lex movet secundum instinctum, sicut vult Isidorus, conscientia vero movet secundum iudicium, synderesis autem secundum appetitum naturalem veri boni. Vel, sicut dictum est, quia instinctus legis refertur ad facultatem, conscientiae ad rationem, synderesis autem ad voluntatem, ex iis colligitur quod lex naturalis est indita regula facultatis faciendorum cum directione rationis et instinctu voluntatis.
On this page