III, P. 2, Inq. 2, Q. 3, C. 1
III, P. 2, Inq. 2, Q. 3, C. 1
UTRUM LEX NATURALIS SIT DELEBILIS AUT NON.
Quantum ad primum sic obicitur: 1. Rom. 2, 14: "Cum gentes" etc., Glossa: "Non quod per naturae nomen, ut dictum est, negata sit gratia, sed potius per gratiam reparata natura, qua gratia interiori homine innovato, lex iustitiae scribitur, quam deleverat culpa", et vocat hic naturam legem naturalem. Ipsa ergo deleta est per culpam; ergo est delebilis.
2. Secunda ratio. Malach. 2, 15: "Custodite spiritum vestrum et uxorem adulescentiae tuae noli despicere", Glossa: "Uxorem, id est naturalem legem in corde scriptam, quae etiam incredulos compellit dicere: Deus iudicet, Deus videat, et ipsicuncta inter me et te diiudicanda permitto. Haec uxor residuum est spiritus nostri, quia nostro spiritui semper copulatur, quae si recedit a nobis, statim offendimus Deum". Ipsa ergo recedit, et ita delebilis est ab anima.
3. Tertia ratio. Quod potest in id quod maius est potest in id quod minus est. Si ergo culpa potest delere legem gratiae, quae plus est quam lex naturae, ergo potest delere legem naturae, et ita delebilis est.
Ad oppositum: a. Augustinus, II Confessionum: "Furtum, Domine, punit lex tua et lex scripta in cordibus hominum, quam nec ullaquidem delet iniquitas. Quis enim fur aequo animo alium patitur furem?" Ex quo patet quod non est delebilis, quoniam, si delebilis esset, hoc esset propter iniquitatem aliquam.
Solutio: Dicendum quod aliquid dicitur deleri dupliciter: vel quantum ad essentiam vel quantum ad effectum, sicut patet in eclipsi solis: lux enim solis ibi non deficit quantum ad essentiam, sed quantum ad effectum quem habet in nobis, qui est illuminare, lucet autem semper in se. Eodem modo est in hac parte, quia lex naturalis, quae est sicut sol in anima, quantum ad essentiam nunquam deletur ab ea, sed semper ibi lucet in se; deletur tamen aliquando quantum ad effectum, scilicet quia non semper ipsam animam illuminat, sicut cum anima avertitur a Deo et obtenebratur per peccatum. Unde tenebra peccati, interposita inter animam et Deum, prohibet istum effectum legis. Unde Rom. 2, 14: "Cum gentes" etc., Glossa: "Non ergo usque adeo in anima imago Dei terrenorum affectuum labe detrita est, ut nulla in ea lineamenta remanserint. Non omninodeletum est quod ibi per imaginem Dei, cum crearetur, impressum est". Unde semper manet scriptura legis naturalis in anima. Nam per imaginem impressa est ipsa lex, et propter hoc, si deletur quantum ad lectionem propter terrenum affectum, non tamen quantum ad essentiam. Et ad hoc potest haberi ratio ex Glossa praedicta Malach. 2, 15, quia dicit ibi quod lex naturalis "semper spiritui nostro copulatur" ; ergo non est delebilis ab eo. Et hoc intelligendum est quantum ad essentiam legis naturalis.
[Ad obiecta]: 1. Ad primam ergo rationem, quae ostendit quod simpliciter sit delebilis, dicendum quod est scriptio legis quantum ad essentiam et est scriptio legis quantum ad manifestationem. Quod ergo dicitur quod "lex iustitiae naturalis inscribitur", hoc non est quantum ad essentiam, sed quantum ad manifestationem, ut scilicet luceat quod obtenebratum erat per peccatum.
2. Ad secundum dicendum quod lex naturalis dicitur recedere quantum ad officium vel effectum, non tamen quantum ad essentiam, sicut dicitur dominus recessisse quando non habet imperium in domo.
3. Ad tertiam dicendum quod non sequitur quod, si gratia potest deleri, quod maius est, quod possit deleri illud quod minus est, quia non sequitur: gratia delet peccatum mortale, quod maius est; ergo delete peccatum veniale, quod minus est. Similiter non sequitur: culpa delet legem gratiae, quae maior est; ergo et legem naturae, quae minor est. Culpa enim naturaliter opponitur legi gratiae et non legi naturae, et ideo ipsam delet et non istam, nisi quantum ad effectum. Et iterum, licet lex gratiae plus sit quantum ad virtutem quam lex naturae, non tamen quantum ad diuturnitatem in subiecto, quia naturaliter indita est animae illa ratio, et ita non est delebilis per culpam sicut illa.
On this page