Text List

III, P. 2, Inq. 2, Q. 3, C. 2

III, P. 2, Inq. 2, Q. 3, C. 2

UTRUM LEX NATURALIS SIT MUTABILIS.

Secundo quaeritur de modo essendi legem naturalem quantum ad mandata. Er quaeritur utrum sit mutabilis quantum ad praecepta iuris naturalis.

Ad quod sic: a. in Decretis habetur, dist. 5, quod naturale ius, ab exordio rationalis creaturae incipiens, manet immobile, per hoc volens assignare differentiam eius ad legem scriptam. Ergo ius naturale quantum ad sua praecepta immobile est.

b. Secunda ratio. In eadem dist. 5: "Naturale ius coepitab exordio rationalis creaturae; nam nec variatur tempore, sedimmutabile manet".

c. Tertia ratio. Lex posita ab aliquo, manente voluntate positoris et illo cui imposita est, semper dicitur manere. Ergo, cum maneat Voluntas ponentis legem naturalem et maneat rationalis creatura cui imposita est, et ipsa lex naturalis manet immutabilis.

Ad oppositum: 1. Isidorus, IV Etymologiarum: "Ius naturale commune est omni nationi" ; hoc iure "communis est omnis possessio et omniumuna libertas". Si ergo sanctio ista mutata est, ita ut modo iure sit aliquid proprium, patet quod mutabilis est lex naturae quantum ad suas sanctiones et mandata.

2. Secunda ratio. Ierem. 3, 20: "Sedquo modo si contemnat mulier", Glossa: "Videns eam servire libidini suae, et in se mutatam legem naturae, per quam quondamviro suo subiecta iuerat". Si mutata est lex naturae, ergo est mutabilis.

3. Tertia ratio. Eccli. 17, 9: "Addidit eis disciplinam et legem vitae", Glossa: "Legem litteraequantum ad correctionem legis naturalis scribi voluit". Lex ergo naturalis corrigibilis est; ergo et mutabilis, quia omne corrigibile mutabile est.

4. Quarta ratio. Tempore Lamech, qui primus habuit plures uxores, fuit peccatum habere plures uxores ; unde dicit Glossa ibi quod contra legem "et naturam adulterium commisit". Post vero non fuit istud peccatum; unde Iacob plures habuit uxores sine peccato, et dicit Augustinus quod peccatum non erat, quando mos erat; et hoc secundum ius naturale; ergo praecepta iuris naturalis mutata sunt.

5. Item, in Decretis, dist. 8: "Differt ius naturale a consuetudine. Namiure naturali omnia sunt communia omnibus, iurevero consuetudinis et constitutionishoc meum est, illud vero alterius". Si primum mutatum est, ergo etc.

6. Sexta ratio. In Decretis, dist. 1: "Ius naturale est quod in Lege et in Evangelio continetur". Si ergo in Lege continentur multa iura mutabilia, ius naturale est mutabile.

Solutio: Dicendum quod opinio quorumdam est quod in lege naturali quaedam sunt sicut praecepta et prohibitiones, ut fac aliis quod tibi vis fieri, et non facias aliis quod tibi non vis fieri ; quaedam autem sicut demonstrationes, ut omnia esse communia omnibus. Et differt demonstratio legis naturalis a praeceptis sicut consilium a praeceptis ; unde demonstratio ibi accipitur Ioco consilii. Dicunt ergo quod quantum ad praecepta et prohibitiones immutabilis est lex naturalis, sed quantum ad demonstrationes est mutabilis, quia demonstrationes non sunt praecepta nec prohibitiones legis naturalis, sed solum demonstrationes, ad quas anima non tenetur sicut nec ad consilium, nisi tempore necessitatis.

Aliter autem est dicendum, secundum B. Augustinum, in libro Confessionum, quod sicut videmus quod medicina est ars immutabilis, tamen medicus quandoque mutat praecepta languentibus, et! tamen ratio praecepti artis in se est immutabilis, nec venit mutatio ista ex parte artis, sed ex parte alia, scilicet eius cui ministratur ex arte, ita lex naturalis immutabilis est quantum ad rationem suorum praeceptorum et sanctionum, non tamen quantum ad observantiam omnium sanctionum, sicut medicina.

[Ad obiectu]: 1. Ad primam ergo rationem, quae ostendit quod sit mutabilis in se, dicendum' quod iure naturali essent omnia communia et omnium una libertas, hoc fuit ante peccatum; post peccatum quaedam sunt quibusdam propria, et haec duo sunt per legem naturalem. Sicut enim ars medicinae dictat vinum esse sanum et eadem ars negat vinum aegro, ita eadem lex naturalis dicet quod sanae naturae omnia sunt communia et quod ita debet esse, et tamen eamdem dabit naturae aegrae proprietatem; nec mutatur propter hoc quantum ad rationem sanctionis, immo eadem ratio, quae dictat omnia esse cummunia in natura bene instituta, dictat aliqua esse propria in natura destituta per peccatum. Et sic solum est mutatio quantum ad observantiam sanctionum et effectuum et non quantum ad rationes ipsorum.

2. Ad secundam rationem dicendum quod non intendit dicere Glossa illa legem mutari simpliciter, sed solum in uxore illa quantum ad effectum quem habet in illa, et hoc propter interpositionem culpae inter animam et Deum, sicut sol dicitur mutari in nobis vel quoad nos, quando non habet effectum in nobis.

3. Ad tertium dicendum quod correctio quaedam ponit Vitium, quaedam vero supplementum. Non dicitur ergo lex naturalis correcta per legem litterae quantum ad aliquod vitium, quia haec correctio ponit mutabilitatem, sed solum quantum ad supplementum, et hoc non ponit mutabilitatem. Lex enim naturalis dictabat in generali, sicut patet cum dicit non facias alii etc. Sub hac autem generalitate comprehenduntur multa particularia, ut "non occidas, non falsum testimonium dices" etc. Lex autem litterae explicat ista particularia; unde scripta est ad correctionem supplementi et non vitii.

4. Ad quartam de bigamo dicendum quod, si effectus mutatur, non tamen ratio legis. Lex enim naturalis respicit illum cui fit, et ex hoc venit mutatio ista quod communia sunt propria. Item, respicit ipsum Deum, cuius auctoritate fertur, et secundum hoc dictat in mandato inferioris semper quod ipse qui supra legem est. scilicet Deus, possit mutare legem; unde nunquam auctoritas superioris excipitur. Et propter hoc nunquam dictavit lex naturalis quod solum una esset unius, quin exciperetur ab hoc dictamine auctoritas superioris. Quod autem Iacob plures habuit, hoc fuit auctoritate et voluntate Dei, et ideo non fuit contra dictamen legis.

5. Ex dictis patet solutio quintae rationis.

6. Ad sextam rationem respondet Gratianus, in Decretis, dicens quod in Lege "quaedam sunt moralia, quaedam autemmystica: moralia quantum ad litteram ad ius naturale reducuntur". Quod ergo dicitur quod in Lege mutatio est iacta, hoc est verum quantum ad caerimonalia, et non quantum ad moralia quantum ad litteram nec quantum ad mystica, hoc est quantum ad sensum spiritualem.

PrevBack to TopNext