Text List

III, P. 2, Inq. 2, Q. 4, M. 1, C. 1

III, P. 2, Inq. 2, Q. 4, M. 1, C. 1

DE DIFFERENTI ASSIGNATIONE EORUM QUAE A DIVERSIS PONUNTUR ESSE IURIS NATURALIS.

Quantum autem ad primum sic proceditur: Secundum Augustinum et Hugonem de S. Victore assignantur duo praecepta iuris naturalis: unum affirmativum, aliud negativum. Negativum: Non facias alii quod tibi non vis fieri, Tob. 4; affirmativum: Fac alii quod tibi vis fieri. Et sumitur secundum hoc quod dicitur Matth. 7, 12: "Quaecumque vultis ut faciant vobis homines, et vas facite illis". Habemus ergo quod ius naturale secundum istos assignatur quantum ad duo praecepta.

Ulterius, secundum Isidorum, IV Etymologiarum, habetur quod "ius naturale est commune omnium nationum, ut viri et feminae coniunctio, liberorum successio et educatio, communis omnium possessio et omnium una libertas, acquisitio omnium quaecaelo et terra marique capiuntur, depositae rei vel commendatae restitutio, violentiae per vim repulsio". In hac assignatione plura ponuntur quam in assignatione Augustini et Hugonis, et tamen non potest fieri reductio istorum ad illa, quia Isidorus assignat ea quae debent esse iuris naturalis secundum quod ipsum ius naturale ordinat naturam universalem, quae est species, et naturam singularem. Quod patet, quoniam ad ordinem naturae universalis pertinet hoc quod dicit: "maris et feminae coniunctio et liberorum educatioet successio" ; ad ordinationem autem singularis pertinent alia quae ponuntur in illa assignatione. Sed praedicta duo praecepta solum pertinent ad ordinem unius naturae singularis ad aliam naturam singularem, et hoc dupliciter, scillcet secundum innocentiam et secundum beneficentiam; ergo una istarum assignationum est superflua vel alia diminuta.

Item, Tullius, in fine Rhetoricae, aliter assignat ius naturale, dicens: Ius naturae "est quod non opinio, sed quaedam innata visinseruit, ut religionem, pietatem, gratiam, vindicationem, observantiam, veritatem". Si ergo ius naturae consistit in istis differentiis, per differentias autem hic assignatas non solum est ordinatio creaturae rationalis ad proximum, immo etiam ad Deum, — quia religio ad Deum ordinat, sicut patet per eius definitionem: "Religio est quae superioris cuiusdam naturae, quam divinam vocant, curam caerimoniamqueaffert" — secundum autem praedictam assignationem Isidori non est ordo per legem ad Deum, ergo adhuc videtur assignatio Isidori insufficiens.

Propter hoc breviter quaeritur de differentia istarum assignationum.

Solutio: Dicendum quod lex naturalis est principium ad omne ius morale, secundum quod vita hominis debeat ordinari. Est autem ius naturae triplex, scilicet nativum, humanum, divinum. Ius nativum dicitur communiter, quia est illud debitum quod innascitur, et est commune non solum ratione naturae singularis, sed etiam ratione salutis speciei; et secundum hoc ius naturae se extendit ad omnia animantia, sicut dicit Isidorus quod "lex naturaeest quod natura docuit omnia animantia". Ius autem humanum solum respicit ordinationem naturae singularis; unde hoc modo appellatur ius humanum secundum quod dicitur ius gentium, quia, sicut habetur Digestis, De iustitia et iure, "ius gentium est quo gentes humanae utuntur" ; sed hoc solum pertinet ad rationalem creaturam. Ius autem divinum dicitur quo ordinatur rationalis creatura ad gratiam, et secundum hoc moralia legis Moysi emanant a lege naturali.

Secundum ergo quod lex naturalis respicit ius naturae primo modo, est assignatio ipsius ab Isidoro, quia ius naturale primo modo aut ordinat naturam ratione speciei aut ratione singularis. Si ratione speciei, secundum hoc sumuntur istae sanctiones: "maris et feminae coniunctio, liberorum educatio et successio". Si ordinat naturam ratione singularis, sic sunt quaedam sanctiones eius respectu naturae institutae, quaedam autem respectu status naturae lapsae. Respectu autem naturae bene institutae sunt duae, scilicet "communis omnium possessio et omnium una libertas" ; sed una est respectu rerum, scilicet ista "communis omnium possessio" ; alia autem est respectu personarum, scilicet "omnium una libertas". Respectu autem status naturae lapsae habet alias sanctiones. Cum enim natura lapsa fuit, tunc cecidit in defectum et passionem sive passibilitatem, scilicet quod poterat pati persona. Defectus autem ille fuit defectus respectu rerum, et secundum hoc sunt duae sanctiones, scilicet "acquisitio et restitutio", sed differenter, quoniam una est in acquirendo proprium, haec scilicet "acquisitio omnium quae caelo, terra marique capiuntur", quae quidem nullius sunt dominii: unde respectu talium est haec acquisitio; alia autem est in restituendo alienum: unde est respectu eorum quae sunt proximi, et secundum hoc sumitur haec sanctio: "depositae rei vel commendatae restitutio" ; respectu autem passibilitatis personae sumitur alia sanctio, quae est "violentiae per vim repulsio": istud enim est ad removendum passionem illatam in personam.

Secundum autem quod lex naturalis respicit ius humanum sumitur assignatio Tullii, quia hoc modo solum pertinet ad ordinationem naturae singularis; in hac autem assignatione nihil dicitur respectu naturae speciei. Natura autem singularis per ius humanum dupliciter ordinatur, scilicet ad Deum et ad proximum. Ad Deum autem ordinatur per religionem, quia religio est, ut ipse dicit, "quae superioris cuiusdam naturae, quam divinamvocant, cultum caerimoniamque affert". Si autem ordinetur quantum ad proximum, tripliciter attenditur ille ordo: aut quantum ad vim rationalem aut irascibilem aut concupiscibilem. Si quantum ad rationalem, hoc modo ius naturale dictat veritatem, et haec est veritas assertoria vel promissoria, ex qua nascuntur pacta vel promissa; unde definitur haec veritas a Tullio: "Veritas est per quam immutata ea, quae sunt aut antefuerunt aut futura sunt, dicuntur". Si autem attenditur ordo naturae quantum ad irascibilem, sic ordinatur per observantiam et vindicationem, et haec observantia quaedam reverentia est. Sed differenter, quoniam ad vim irascibilem pertinent reverentia, cum scilicet humiliatur, et vindicatio, scilicet cum audet, et sic debitum humilitatis est reverentia sive observantia, quod idem est; unde definit observantiam, dicens: "Observantia est per quam homines aliquadignitate antecedentes cultu quodam et honore dignantur". Vindicatio autem sumitur secundum quod audet, scilicet insurgendo ad iniuriam; unde definit eam, dicens: "Vindicatio est per quam vis et iniuria et omnino omne id quod obfuturum est defendendo aut ulciscendo propulsatur". Si autem ordinetur natura quantum ad concupiscibilem, sic ordinatur per gratiam et pietatem. Sed differenter, quoniam ipsa concupiscibilis per naturam ordinatur vel movetur ad propinquum cognatione vel patria, item ordinatur ad beneficium. Primo modo ordinatur per pietatem; unde dicit quod "pietas est per quam sanguine coniunctis patriaeque benevolisofficium et diligens tribuiturcultus". Secundo autem modo ordinatur per gratiam, quae gratia est qua dicitur homo gratus; unde dicit quod gratia est "inqua amicitiarum et officiorum alterius memoria remunerandi voluntas continetur".

Secundum autem quod ordinatur lex naturalis ad ius divinum, sic ordinat ad, gratiam, et sic loquitur de lege naturali. Aliter vero distinguunt iurisperiti secundum quod respicit ius humanum.

Ordinat autem nos ad gratiam dupliciter: vel ordinando nos ad Deum vel ad proximum. Si ad Deum, sic sanctio eius est subiectio creaturae rationalis suo Creatori; unde Eccli. 17, 9: "Addidit illis disciplinam" etc., dicit Glossa: "Disciplinam naturalem, quam dedit homini, ut subiceretur suo Creatori". Si autem ordinet nos ad proximum, hoc est dupliciter: aut secundum innocentiam, et sic sanctio eius est: Non facias alii etc., Tob. 4; aut secundum beneficentiam, et sic sumitur alia sanctio sive aliud mandatum, scilicet: "Quaecumquevultis ut faciant vobis homines" etc., Matth. 7, 12, et secundum hanc rationem determinantur legalia Moysi, secundum aliam leges positivae.

Ex iis patet differentia assignationum legis naturalis.

PrevBack to TopNext