III, P. 2, Inq. 2, Q. 4, M. 1, C. 2
III, P. 2, Inq. 2, Q. 4, M. 1, C. 2
DE CDMPARATIONE IURIS NATURALIS AD IUS POSITIVUM.
Secundo quaeritur de comparatione iuris naturalis ad ius positivum. Et quaeritur utrum aliquid sit licitum secundum ius naturale quod non sit licitum secundum ius positivum et e converso.
Ad quod sic: 1. Isidorus appellat fas ius naturale, ius autem appropriat iuri positivo. Dicit ergo sic: "Transire per alienum agrum fas est", quia est licitum: fas enim est quod est licitum; sed "non est ius", scilicet secundum ius positivum, immo vetitum est in iure positivo; ergo ius positivum facit illicitum quod est licitum secundum ius naturae; ergo sanctiones eorum sunt contrariae.
2. Secunda ratio. Aliqua sunt illicita secundum ius naturale, sicut quae sunt contraria sanctionibus legis naturalis, ut aliqua esse propria et non communia, istud tamen licitum est secundum ius positivum. Item, secundum ius naturale non est licitum aliquem dominari alii et aliquem esse servum alterius, tamen secundum ius positivum istud est licitum, scilicet servitus et dominium. Ergo ius positivum de illicito iure naturali facit licitum; ergo mutat sanctiones eius et supra ipsum est; hoc autem falsum; ergo non potest mutare sanctiones eius nec de illicito facere licitum et e converso. Propter hoc quaeritur quae sunt illa licita vel illicita in iure naturali quae potest mutare ius positivum.
3. Item, reperitur ius naturale et mos et honestas. Quaeritur ergo differentia horum, quia obicitur: ius naturale est regula omnis iuris consequentis; ergo omne quod est ius fieri habebit regulam in lege naturali; ergo quod fit secundum honestatem et secundum morem habet regulam in lege naturali. — Maior patet, quoniam lex naturalis est a prima iustitia, et ideo regula iuris sequentis.
Solutio: Dicendum quod lex naturalis quaedam sancit et dictat ut debita, quaedam ut utilia, quaedam ut expedientia. In Illis quae dictat ut debita non potest ius positivum de licito facere illicitum vel e converso, quia non habet aliquid in illis. Unde Hugo, in libro De sacramentis, dicit quod in lege naturali tria sunt: praeceptio, prohibitio et concessio. Praeceptum ergo et prohibitum in lege naturali hoc dicimus debitum fieri vel non fieri. Quae ergo sic praecepta vel prohibita dictat ut debita, in iis nihil potest mutare ius positivum iaciendo de non praecepto praeceptum et de non prohibito prohibitum quin peccet. Unde in iis duobus intelligitur debitum: Quod tibi non vis fieri etc. et: "Quaecumque vultis" etc. in tertio autem, scilicet in concessione, intelligitur utile et expediens. Sunt enim quaedam in dictatione eius in ratione utilis, ut quod confert ad finem, et hoc modo dictat in natura bene instituta omnia esse communia et libertatem etc.: haec enim in natura bene instituta conferrent ad finem. Quaedam autem dictat ut expedientia, et sic dictat post peccatum aliquid esse proprium, quia aliter accideret incommodum propter concupiscentiam hominum in societate humana; similiter dictat servitutem et subiectionem, quia aliter irruerent homines nisi haberent qui coerceret eos; et tamen eadem est regula vel ratio secundum quam dictat in ratione utilis in natura bene instituta omnia esse communia et secundum quam dictat in ratione expedientis in natura lapsa aliqua esse propria. Unde Augustinus ponit exemplum de medico, qui secundum eamdem rationem vel artem, qua dictat vinum esse bonum sano, dictat ipsum malum aegro.
[Ad obiecta]: 1-2. Quod ergo obicitur quod transire per agrum alienum licitum est secundum ius naturale etc., dicendum quod hoc non est de praecepto vel prohibitione iuris naturalis, immo de concessione, et ideo non procedit. Similiter dicendum ad alia.
3. Ad ultimum de differentia illorum trium dicendum quod ius proprie respicit debitum; unde iustum proprie respicit debitum fieri vel non fieri. Honestum vero non respicit debitum, sed dignum vel decens fieri vel non fieri ; unde proprie honestum respicit approbandum simpliciter. Mos autem ulterius respicit approbandum ex causa vel ex circumstantia et non approbandum simpliciter sicut honestum. Unde quod una sit unius, istud honestum est; quod autem una dividat carnem suam, istud indecens est simpliciter; quod autem tempore Abrahae plures essent unius, istud non fuit simpliciter approbandum, sed ex causa et circumstantia; quia divino intuitu hoc faciebant et propter multiplicationem prolis. Ex hoc accidit quod mutatur mus; honestum autem semper manet, quia quod est approbandum simpliciter, nunquam mutatur; sed mos respicit approbandum ex causa vel ex circumstantia. Ex causa, sicut aliquando fuit habere plures, causa fuit multiplicatio fidelium ad cultum Dei, quia tunc abundabat idololatria; approbandum etiam fuit ex circumstantia, quia fuit hoc ex dispensatione divina. Unde Lamech arguitur ab Augustino quod habuit plures contra naturam et contra mores, quia non fuit causa, quia non fecit hoc causa multiplicationis prolis, sed causa libidinis, et sic contra naturam, quia natura intendit multiplicationem sive respicit; similiter non fuit circumstantia sive dispensatio divina; similiter fecit contra morem, quia tunc non erat consuetudo habere plures; mos autem respicit approbandum ex consuetudine ob causam, et tunc non fuit causa nec consuetudo.
On this page