III, P. 2, Inq. 2, Q. 4, M. 3, C. 1
III, P. 2, Inq. 2, Q. 4, M. 3, C. 1
DE MATRIMONIO IN LEGE NATURALI.
Quantum ad primum quaeruntur haec: Primo, utrum matrimonium sit de lege naturali; secundo, de legitimitate personarum; tertio, utrum de lege naturali sit quod una unius; quarto, utrum inseparabilitas, quae est in matrimonio, sit de lege naturali.
ARTICULUS I.
Utrum matrimonium sit de lege naturali.
Quantum ad primum sic obicitur: 1. Nihil quod fit ex institutione est de lege naturali; matrimonium est huiusmodi; ergo etc. — Maior patet. Isidorus dicit quod "ius naturale ubique instinctu naturae, non aliquaconstitutione habetur". — Minor patet per Hugonem, De sacramentis, qui dicit: "Coniugium est societas, quam Deus ab initio inter masculum et feminam constituit, quando mulierem, de latere viri formatam, eidem sociavit".
2. Secunda ratio. Quaecumque sunt de lege naturae sunt eadem apud omnes; sed matrimonium non est huiusmodi; ergo non est de lege infidelium est dissolubile vel separabile, fidelium autem non; sed hoc facit differentiam essentialem, cum forma matrimonii sit coniunctio; coniunctioni autem opponitur separatio, et ita non est idem essentialiter apud omnes.
Ad oppositum a. Digesta, De iustitia et iure: Ex lege naturali "descendit maris et feminae coniunctio, quam nos matrimonium appellamus".
Solutio: Dicendum quod matrimonium potest dupliciter considerari: in quantum est res vel in quantum est signum. Considerando ergo rem matrimonii, quae est coniunctio maris et feminae, sic est de lege naturali; in quantum vero est signum, est ab institutione divina et non ex lege naturali. Nec est inconveniens quod ab alio et alio sit matrimonium res et signum, sicut circulus ab alio homine potest habere quod sit circulus, ab alio quod sit signum: signum enim ordinem dicit. Coniunctio maris et feminae naturalis est, sed quod illa coniunctio significet ista, scilicet inseparabilitatem vel coniunctionem Christi et Ecclesiae et animae sanctae ad Deum, hoc habet a divina institutione. - Vel dicendum quod in omni sacramento sunt tria, scilicet similitudo, significatio, sanctificatio. Similitudinem ergo habet matrimonium ex prima conditione, significationem ex informatione, sanctificationem vero ex redemptione. Ex quo enim creatus est homo et femina, fuit naturale quod coniungerentur. Sed quod per hoc significaretur coniunctio animae ad Deum vel Christi ad Ecclesiam vel humanitatis et divinitatis in Christo, istud fuit ab institutione divina. Quod autem sit sanctificatio, hoc est gratia, in matrimonio sive in coniunctis per matrimonium, hoc est per passionem Christi, quae sanctificat omnia sacramenta, et per ipsam habent omnia sacramenta virtutem ad sanctificandum. Matrimonium ergo quantum ad similitudinem, dico quod est ex lege naturali et eius dictamine, nec hoc modo est ex institutione; quantum vero ad significationem non, quia sic est ex institutione; nec quantum ad sanctificationem.
2. Ad secundam dicendum quod matrimonium, quantum ad rem et similitudinem, est idem apud omnes, quia coniunctio maris et feminae eadem est apud omnes; sed non quantum ad signum vel significationem. Aliud enim significat apud fideles et infideles, quia apud fideles significat inseparabilem unionem, quae est Dei ad humanam naturam et Christi ad Ecclesiam; et quia haec unio est inseparabilis, propter hoc matrimonium fidelium est inseparabile. Sed apud infideles non significat copulam inseparabilem, quia tunc non esset separabile.
ARTICULUS II
De legitimitate personarum.
Secundo quaeritur de legitimitate personarum, I. utrum sit de dictatione legis naturalis, scilicet quod excipiatur a matrimonio pater et mater et huiusmodi quae excipiuntur.
Ad quod sic: a. Gen. 2, 23: "Dicit Adam: Hocnunc os ex assibus meis et cura decarne mea; propter hac relinquet huma patrem et matrem". A prima ergo conditione excluditur a matrimonio pater et mater; sed illud quod habet esse a prima conditione, habet esse per naturam; ergo per naturam excluditur pater et mater, cum lex ab origine ponatur in personis.
Ad oppositum: 1. Lex naturalis est eadem apud omnes; si ergo apud barbaros non excluditur pater et mater nec aliqua persona, ergo ex lege naturali non est exclusio sive legitimitas personarum.
2. Secunda ratio. In Digestis: "Videtur inter cetera animalia istiusiuris peritia censeri". Sed cetera animalia non discernunt inter personas, quin masculus coeat cum matre; ergo de lege naturali non est, quod excipiatur pater et mater.
Ad quod sic: a. Omne quod est contra legem naturalem semper est et fuit culpabile; sed non semper fuit culpabilis coitus fratris cum sorore, sicut in principio; ergo non ex lege naturali est quod excipiatur frater et soror.
Ad oppositum: 1. Augustinus, De adulterinis coniugiis: "Adulterii malum vincit fornicationem, vincitur ab incestu". Ergo maius malum est incestus quam fornicatio vel adulterium; si ergo adulterium est contra legem naturalem, ergo multo magis incestus; sed incestus est cum est coitus personae cognatae cum cognata vel fratris cum sorore, quoniam, ut ait Augustinus, incestus est lubricum carnis contra votum vel consanguinitatem vel affinitatem commissum. Ergo contra legem naturalem est coitus fratris cum sorore; ergo secundum legem naturalem excluduntur frater e soror a matrimonio.
Solutio: Dicendum, sicut dicit Hugo: "Duas personas [prima] institutio excepit, scilicet patrem et matrem. Venit postea institutio secunda, quae per Legem facta est, et excepit quasdam personas alias sive ad decorem naturae sive ad pudicitiae augmentum, et tunc coepit ex prohibitione esse prohibitum quod ex natura iuerat concessum". Secundum hoc dicendum quod lex naturalis quoddam dictat quia debitum, quoddam vero quia decens et honestum. Lex ergo naturalis a matrimonio excepit fratrem et sororem, non quia debitum, sed quia honestum et decens, maxime in natura multiplicata, quia lex etiam, licet hoc in statu naturae non multiplicatae concederet, non tamen in statu naturae multiplicatae. Excipit autem patrem et matrem tamquam debitum, et hoc est quia in generatione est duplex habitudo, scilicet habitudo principii generationis ad illud quod est de illo, et hic est ordo prioris ad posterius ; item, est ibi ordo in latere inter marem et feminam, qui sunt comites generationis: nam. cum dico pater et mater, dico comites generationis. Si ergo coniungerentur pater et filia in generatione, esset comes generationis qui erat principium generationis, et ita confunderetur ordo generationis: iam enim comes generationis fieret principium generationis et e converso, et ita contunderetur ordo generationis. Quia ergo lex naturalis dictat quod omnia ordinate fiant, dictat quod debet servari iste ordo; ideo dictat natura quod debet excipi pater et mater et generatione, et ita a matrimonio. Sed, si frater coeat cum sorore, non ita est, immo comes generationis est cum comite, nec contunditur ordo, et ideo non excipit illud lex naturalis tamquam debitum, sed solum sicut decens et honestum; patrem et matrem tamquam debitum, quia usus generationis debet conformari ipsi ordini.
[Ad obiecta]: 1. Ad primam ergo rationem qua obicitur de barbaris, qui non excipiunt personas aliquas nec patrem et matrem, dicendum quod non est hoc apud eos ex natura quod non excipiant, sed ex concupiscentia libidinosa, et similiter in aliis.
a. Quod autem dicitur: "Hocnunc ne de ossibus meis et caro de carne mea", per hoc intelligitur virtus activa et passiva, quae concurrunt in generatione. In osse enim est robur, per quod significatur virtus activa; in carne, quae infirmior est, virtus passiva. Unde datur intelligi quod in generatione a fortiori contrahatur os, ab infirmiori, scilicet a muliere, caro. Per hoc autem quod sequitur: "Etadhaerebit uxori suae et erunt duo in carne una", intelligitur duplex unio vel copula quae est in matrimonio, scilicet unio quae est per consensum animorum, quae intelligitur per hoc: "Et adhaerebit uxori suae, et unio quae est per copulam carnalem, quae intelligitur per hoc quod dicitur: Et erunt duo in carne una", in qua est coniunctio ad unam carnem producendam.
ARTICULUS III
Utrum de dictamine legis naturalis sit quod una sit unius.
Quod sic, videtur: a. Gen. 4, 19 dicit Glossa de Lamech: "Primus contra naturam et morem" duas uxores accepit. Ergo habere plures est contra naturam; ergo de dictamine naturae est quod sit una unius.
b. Secunda ratio. Rom. 2, 14: "Cum gentes" etc., dicit Glossa: "Lex naturalis est nolle alii facere quod sibi non vultfieri". Sed constat quod vir nollet quod mulier divideret carnem suam cum pluribus; ergo vir tenetur ex lege non dividere suam; ergo et non habere plures uxores.
Ad oppositum: 1. Gen. 29, 28 de Iacob habetur quod habuit plures, et dicit Augustinus ibi quod non contra naturam nec contra legem nec contra morem fecit; et constat quod habuit plures; ergo quod una sit tantum unius non est de dictamine naturae.
2. Secunda ratio. Natura dictat quod multiplicanda est species; sed multiplicatio speciei melius fit per plures quam per unam; ergo non erit de dictamine naturae quod una tantum sit unius.
3. Iuxta hoc quaeritur quare aliquando non licuit quod una mulier haberet plures viros sicut unus vir plures mulieres.
Solutio: Dicendum quod triplex est dictamen naturae, secundum quod natura tribus modis movetur. In natura enim rationali aliquando movetur natura ut natura, aliquando natura ut ratio, aliquando ratio ut ratio. Et secundum hoc diversificatur dictamen naturae, quia secundum quod natura movetur ut natura, dictat masculum coniungi feminae ad multiplicationem speciei. Secundum autem quod natura movet ut ratio, dictat quod unus cum una coniungi debet, vel secundum congruentiam status et temporis oportunitatem unus cum pluribus, eo dispensante qui est supra naturam, quia natura ut ratio confert et legit quod non est faciendum alteri quod sibi non vult fieri: unde natura ut ratio dictat unum debere coniungi cum una simpliciter vel cum pluribus, exigente statu et tempore, eo dispensante qui est supra naturam. Secundum autem quod ratio movet ut ratio, ulterius confert et dictat natura quod unus debet coniungi cum una inseparabiliter coniuncta. Et sic patet quo modo habere plures est contra dictamen naturae et quo modo non, quia, secundum quod natura movet ut natura; non est contra dictamen naturae habere plures; nec secundum quod natura movet ut ratio, eo modo quo dictum est, alio modo sic.
[Ad obiecta]: 1. Ad primam rationem de Iacob, qua obicit quod hoc non sit de dictamine naturae: dicendum quod ideo dicitur Iacob non fecisse contra naturam, quia quod fecit, fecit causa prolis, et sic non fecit contra naturam, secundum quod natura movet ut natura. Contra vero praeceptum ideo dicitur quod non fecit quia ex dispensatione fecit, quia dispensatum iuit cum illo ab illo qui est supra praeceptum; quod autem fit auctoritate superioris non fit contra praeceptum, quia in praecepto intelligitur excludi auctoritas superioris. Contra mores dicitur non fecisse, quia non fecit contra consuetudinem, quae non esset approbanda: pluribus enim rationibus approbandum erat quod fecit. Primo, quia fecit ex dispensatione; secundo, quia ex causa honesta, scilicet ut multiplicaretur proles et numerus fidelium ad cultum Dei; tertio, quia moderate utebatur pluribus; quarto, approbanda erat consuetudo propter sacramentum, quia omnia "contingebant illis in figuram". Unde in pluribus uxoribus Abrahae figurabatur differentia servientium Deo: alii enim serviunt pro mercede, qui significantur per filios Agar; alii pro hereditate, isti sunt Sarae filii. Similiter in duabus uxoribus Iacob liberis significatur duplex vita, activa in Lia, contemplativa in Rachele, et in qualibet sunt quidam mercenarii et quidam liberi. Patet ergo quare dicitur Iacob non fecisse contra naturam nec contra mores. Et de hoc etiam dicit Augustinus, Super Genesim: "Alia sunt peccata contra naturam, alia contra mores, alia contra praecepta". Sed Iacob hoc non fecit "contra naturam, quia non lasciviendi, sed gignendi causa mulieribus utebatur; nec contra mores, quia in illo tempore in illis terris hoc factitabatur; nec contra praeceptum, quia nulla lege prohibebatur".
2. Ad secundam dicendum quod natura dictat quod species multiplicetur, sed debito modo. Ius enim naturale in homine debet regulari ratione, ratio autem dictat quod una unius.
3. Ad tertiam dicendum quod nunquam dispensatum fuit cum muliere. Prima ratio est, quia una non potest fecundari a pluribus, sed unus bene potest fecundare plures, et ideo non esset utile ad multiplicationem. Item, melius potest servari pax, si unus dominetur pluribus quam si plures dominarentur uni. Item, "vir" est "caput mulieris", ideo magis est dispensatum cum eo. Alia ratio est sacramentum, quia scilicet unus est sponsus Christus, licet plures sint Ecclesiae.
ARTICULUS IV
Utrum inseparabilitas matrimonii sit de lege naturali.
1. Tria sunt bona matrimonii, scilicet fides, proles et sacramentum. Primum et secundum est de dictamine naturae, sed tertium non videtur esse de dictamine naturae, quia habet esse ex institutione: sacramentum enim habet esse ex institutione.
2. Secunda ratio. Nullus actus naturalis est peccatum; sed coniunctio maris eum femina est naturalis; ergo non est peccatum, dummodo sit soluta, quia tunc non est contra legem naturalem.
3. Tertia ratio. Actus comedendi non est peccatum quando fit pro salute individui; ergo eadem ratione actus generativae non erit peccatum, dummodo sit ad multiplicationem speciei sive salutem.
4. Quarta ratio. Mulier potest se dare ad omne tempus; ergo multo fortius potest se dare ad aliquod tempus solum.
Ad oppositum: a. Secundum legem naturae debes alii facere quod tibi vis fieri; sed nullus ratione ordinatus vult quod affectus uxoris separaretur a se; ergo tenetur secundum illud praeceptum ad adhaerentium uxorie inseparabiliter secundum affectum, sicut vult se diligi inseparabiliter, non ad tempus.
Solutio: Dicendum quod ex lege naturali est ordo ad Deum et ad proximum. Lex enim naturalis dictat quod honorificetur Deus et semper; semper autem non potest nisi in prole. Unde lex naturalis dictat multiplicationem prolis ad cultum Dei, et hoc servato ordine generationis, ut principium generationis non fiat comes in generatione, quod esset, si pater contraheret cum filia, et ita excludit patrem ex debito; post naturam autem multiplicatam excludit alias personas propter honestatem. — Secundum autem quod ordinat ad proximum dictat non facere alii quod homo non vult fleri sibi, et per hoc dictat quod una sit unius, quia nullus vult quod uxor dividat se cum pluribus. Item, dictat etiam facere alii quod sibi vult fieri, et inde venit quod dictat inseparabilitatem: vult enim vir quod affectus uxoris inseparabiliter adhaereat sibi; propter quod debet idem uxori.
[Ad obiecta]: 1. Ad primam rationem, qua ostenditur quod inseparabilitas est ex institutione, dicendum quod inseparabilitas, secundum quod est ex dictamine legis naturalis, non est signum nisi in potentia, quia ipsa res habet naturaliter ex similitudine ordinem et possibilitatem ad significandum; sed quod significet actu non habet nisi ex institutione. Ex natura ergo rei habet ut possit significare inseparabilem unionem Christi et Ecclesiae et divinae et humanae naturae in Christo; sed quod significet, hoc habet ex institutione.
2. Ad secundam dicendum quod est natura generis et est natura speciei, et secundum hoc est lex naturae generalis et specialis. Ex prima lege venit quod masculus cum femina; ex alia, quae est speciei, ut hominis ut est homo et rationalis, venit quod unus cum una. Contra primum est peccatum sodomiticum, contra secundum est habere plures simul sive bigamia.