III, P. 2, Inq. 2, Q. 4, M. 3, C. 2
III, P. 2, Inq. 2, Q. 4, M. 3, C. 2
UTRUM DE LEGE NATURALI SIT COMMUNIS OMNIUM POSSESSIO
Hoc habito, quaeritur propter illud quod dicitur in definitione Isidori: "Communis omnium possessio", utrum de lege naturali sint omnia communia.
Quod non, videtur, a. quia ubicumque est acquisitio et restitutio alienorum, est proprietarium; sed, sicut habetur in definitione Isidori, de lege naturali est "acquisitio eorum quae caelo, terramarique capiuntur" et restitutio depositorum; ergo de lege naturali est ius proprietarium; ergo non dictat omnia esse communia.
b. Secunda ratio. Contra legem naturalem est furtum, quod est contrectatio rei alienae invito domino; ergo de lege naturali est habere proprium.
Ad oppositum: I. Augustinus, Super Ioannem: "Iure humano haec villa mea est, hic servus meus est. Tolle iura imperatoris, quis audet dicere: haec villa mea est, meus est iste servus, mea est ista domus?" Ergo quod aliquis posset dicere hoc est meum, hoc est de iure imperatoris; ergo habere proprium est solum de iure positivo.
2. Secunda ratio. Appropriare sibi alienum est contra ius naturale; ergo appropriare sibi quod est commune est contra ius naturale; ergo est peccatum.
Solutio: 1. Dicendum quod lex naturalis circa communionem et proprietatem dictat differenter: dictat enim aliquid quia debitum, aliquid quia bonum et aliquid quia aequum. Quia debitum, dictat quod in statu necessitatis sint omnia communia: in statu enim isto sunt omnia communicanda, et hoc modo in praecepto est communicatio. Et hoc est dictamen respectu rerum ad sustentationem personarum; et inde sumitur: "Omnia, quae vultis ut faciant vobis homines" etc. Respectu vero personarum, quantum ad multiplicationem prolis, dictat quod uxor sit propria et secundum omne tempus, iuxta illud principium: quod tibi non vis fieri, alii ne feceris. — Aliter dictat circa communionem et proprietatem aliquid quia bonum, quia in statu naturae bene institutae dictabat omnia esse communia; in statu vero naturae corruptae dictat quod bonum est aliqua esse propria, alioquin boni egerent et non staret societas humana, quia mali raperent omnia; et ita secundum diversos status dictat bonum esse quod omnia sint communia et quod aliqua sint propria. — Dictat etiam circa proprietatem et communionem aliquid quia aequum, et secundum dictamen aequitatis dictat quaedam esse inappropriabilia ut aerem, mare, littora ; dictat etiam quod ea quae sunt appropriabilia, si in nullius-sint bonis, occupanti concedantur: quod enim sub nullius dominio est occupanti conceditur. Et hinc est acquisitio eorum quae terra marique capiuntur, ut captio avium et piscium, sicut dicunt leges humanae.
2. Ad illud quod obicitur quod qui appropriat sibi commune peccat, dicendum quod commune dupliciter dicitur. Uno modo dicitur commune, quod in nullius bonis est, et tale, si est appropriabile, occupanti conceditur, ut sunt aves et pisces, lapides pretiosi in littore maris. Alio modo dicitur commune quod est alicuius universitatis, ut platea aliqua vel campus communitatis ; in talibus non licet appropriare sibi, quia hic fieret iniuria communitati, in primo autem nulli iit iniuria. Et per hoc patet solutio.
On this page