III, P. 2, Inq. 3, T. 1, Q. 1, C. 3
III, P. 2, Inq. 3, T. 1, Q. 1, C. 3
DE TEMPORE LATIONIS LEGIS.
Tertio quaeritur de tempore lationis Legis. I. Et primo quaeritur utrum ante peccatum debuit dari Lex.
Ad quod sic: 1. Summus medicus dat medicinam, non solum curativam, sed etiam praeservativam. Si ergo Lex est medicina ad peccandum, debuit eam dare summus medicus, qui est Deus, ante peccatum, ut praeservaret hominem a peccato.
Ad quod sic: 1. "Quamdiu est morbus, tempus est medicinae", sicut dicit Hugo de S. Victore, in Sententiis. Sed statim post peccatum fuit morbus; ergo statim debuit adhiberi medicina; sed Lex est medicina peccati; ergo statim debuit dari post peccatum. — Quod sit medicina, patet, quia in vulneribus hominis sauciati infunditur vinum et oleum, sicut habetur de Samaritano, qui, "misericordia motus" super eum, infudit "vinum et oleum" in vulneribus eius, et sanavit eum, Luc. 10, 33-34, et appellatur ibi medicina per vinum medicina per Legem.
2. Secunda ratio. "Per Legem est cognitio peccati", Rom. 4 ; ergo statim debuit clari Lex postquam fuit peccatum tactum, quoniam homini est necessaria sui peccati cognitio, et maxime quia tunc fuit hominis ratio obtenebrata ; unde indiguit adiutorio ad suum peccatum cognoscendum,
Ad quod sic: 1. Lex data fuit ad coertionem malitiae et peccati, sicut habetur Gal. 4: "Lex propter transgressionem posita est", dicit Glossa: "Cohibendam". Sed ante diluvium fuit maxima inclinatio et maximus fluxus ad peccatum; ergo tunc fuit maxime necessaria coertio peccati, et ita tunc fuit maxime necessarium dedisse Legem. — Minor patet, scilicet quod maximus esset tunc fluxus ad peccatum, per Gen. 6, 12, ubi dicitur quod "omnis caro corruperat viam suam", et tantum malum fecerant ut Deus faceret diluvium ad puniendum eos.
2. Secunda ratio. Augustinus, in Quaestionibus Veteris et Novi Testamenti, dicit: "Data est Lex, ut quae sciebanturauctoritatem haberent" in faciendis, supple, et vitandis, "et quae latere coeperant manifestarentur". Lex ergo Moysi dat auctoritatem faciendorum et vitandorum; sed istud fuit semper necessarium etiam ab initio ante peccatum; ergo debuit dari Lex ante diluvium.
3. Tertia ratio. Ante peccatum vixit homo sub aliqua lege, sicut habetur Eccli. 17, 9: "Addidit illis legem vitae" etc.; sed post peccatum fuit maxima Legis necessitas et maior quam ante, ut sciret homo quo modo deberet vivere; ergo post peccatum ante diluvium debuit dari lex Moysi, quae ad hoc datur.
Ad quod sic: 1. Isidorus: "Datae sunt leges ut earum metu humana coerceatur audacia". Sed tunc fuit maxima audacia et inordinata, quia tunc voluerunt filii Noe aedificare "turrim", cuius cacumen pertingeret usque "ad caelum", sicut habetur Gen. 11, 4; ergo tunc maxime debuit dari Lex.
Ad quod sic: 1. Tunc fuit maxima necessitas Legis; ergo tunc fuit maxima convenientia ut daretur Lex ; ergo tunc debuit dari. — Maior patet. Lex enim datur ad revocandum ab idololatria; sed tunc erat totus mundus repletus idololatria; ergo tunc fuit maxima necessitas Legis. — Minor patet per quamdam Glossam super Genesim, quae dicit quod per sex dies significantur sex aetates, et tertia dies, qua separatur terra ab aquis, significat separationem sive divisionem, quae tacta fuit tempore Abrahae, populi Dei fidelis ab idololatris, quorum error vanus et instabilis, quae separatio facta est per Abraham.
2. Item, videtur quod tunc fuit maxima convenientia dandi Legem, quia tunc populus, qui erat ad colendum Deum, erat discretus et divisus ab aliis, et in hoc acceperant signum sive pactum circumcisionis, et illis danda erat Lex.
3. Item, iam erat Abrahae tacta revelatio de promissione illius qui significatus erat per Legem, scilicet de Christo, quando promisit Dominus Abrahae: "In semine tuo benedicentur omnes gentes". Ergo maxime tunc erat conveniens dari Legem ut mitteret ad Christum.
Solutio: I. Dicendum quod non debuit lex Moysi dari ante peccatum, nec ulla utilitas esset, quia tunc non erat necessaria figura ad significandum, cum esset homo spirituali mente praeditus, nec prohibitio ad coercendum concupiscentiam, quae inordinata non erat. Dico tamen quod nunquam vixit homo sine aliqua lege. Unde etiam Adae fuit addita lex aliqua, scilicet lex disciplinae, quando dixit ei: "De ligno scientiae boni et muli non comedas". Unde Augustinus, in Quaestionibus Novi et Veteris Testamenti: "Primum Lex formata in litteris dari non debuit, quia in natura ipsa inserta quodam modo est ipsa Creatoris notitia. Nam quis nesciat quid bonae vitae conveniat aut ignorat quia quod sibi fieri non vult, alii non debeat fieri?" Unde prius oportuit ut homo uteretur lege naturali, et, cum illa ei deficeret, sicut fecit Adae, et lex similiter disciplinae, quando peccavit, adderetur ei Lex, Gal. 3, 19, super illud: "Quid igitur Lex" ? Glossa: "Nota quod non ait data, sed ordinata, quasi ordinabiliter data, scilicet inter tempus naturalis legis, de qua convictisunt quod iuvare non poterat, et tempus gratiae, ante quam gratiam convincendi erant de Lege".
II—III. Similiter nec post peccatum debuit statim dari, immo addita fuit Lex legi naturae ad ipsam ordinandam secundum diversas aetates, secundum quod est triplex inordinatio naturae, quia est inordinatio ipsius concupiscibilis, ipsius irascibilis, ipsius rationalis. Primo enim ante diluvium viguit inordinatio concupiscibilis maxime, et ad hanc restringendam et ordinandam fuit addita lex quaedam, in qua vixit homo ante diluvium, Gen. 3: "Sub te erit appetitus tuus", scilicet ratione.
IV. Hae autem lege rupta, post diluvium fuit magna inordinatio irascibilis, scilicet quando filii Noe voluerunt aedificare turrim usque ad caelos, propter quod data est lex ad ordinandam irascibilem erga proximum, quae fuit: "Carnem cum sanguine non comedetis". Et ratio fuit ad horrorem sanguinis et detestationem homicidii, ut horreret homo tundere sanguinem humanum.
V. 1. Postea vero secuta est inordinatio rationalis tempore Abrahae, quia omnes erant idololatrae. Contra hanc inordinationem data fuit Abrahae lex circumcisionis in signum revocationis ipsius populi ad Deum adorandum, et in signum foederis inter populum fidelem et Deum, Gen. 17, 11: "Utsit in signum foederis inter me et vos". Prima inordinatio erat hominis ad se, secunda hominis ad proximum, tertia hominis ad Deum, quia propter idola cultum dimittebant divinum. Sic ergo iuit aliqua lex addita homini ante diluvium et post, in tempore Abrahae. Sed lex Moysi non debuit adhuc dari, immo, cum ipsa sit ius hominum viventium sub uno iure, prius necesse fuit quod esset populus unitus quam daretur Lex.
2. A tempore autem circumcisionis coepit esse populi unitas et discretio. Unde dicit Hugo quod "ex tunc coepit unitas populi Dei et unitas conversationis fidelis, quae primum significata est per sacramentum circumcisionis, postea significatur per sacramentum Baptismatis", et ideo ante non debuit dari Lex; immo lex circumcisionis fuit signum futurae gratiae, et ideo debuit praecedere. Praeterea, prius oportuit quod esset fundamentum Legis quam daretur Lex. Erant autem fundamentum Legis ista quatuor, scilicet fides unius Dei et fides incarnationis, probatio fidei et fidei firmitas. Prius enim quam daretur, oportuit esse attestationem fidei unius Dei, et haec praecessit in signo circumcisionis, quae posita est in signum foederis inter Deum et populum. Attestatio autem fidei incarnationis facta est quando facta est promissio Abrahae de Christo: "In semine tuo" etc. Sed quia non sufficit testimonium in ore unius, immo "in oreduorum vel trium stat omne verbum", ideo prius facta est ista promissio etiam Isaac et Iacob et repetita cuilibet: "In semine tuo" etc. quam daretur Lex.
Sed nec statim debuit dari, immo prius oportuit quod esset fides probata. Probata autem fuit in Aegypto per adversitates, ut scilicet nulla adversitas posset eos avertere a fide, quibus danda erat Lex ducens in Deum, etiam incarnatum. Oportuit etiam quod esset firmata ne posset populus seduci aliqua fallacia. Firmata autem fuit in multis signis et mirabilibus quae eis Dominus fecit et ostendit in exitu de Aegypto et per desertum. Iis autem factis et impletis debuit dari ipsa lex Moysi, quae ducit in Christum; hoc autem fuit completum in quarta aetate.
On this page