III, P. 2, Inq. 3, T. 1, Q. 1, C. 4
III, P. 2, Inq. 3, T. 1, Q. 1, C. 4
QUIBUS DEBUIT DARI LEX.
Ad quod sic: 1. Act. 10, 34: "Non est personarum acceptor Deus". Si ergo Iudaei leguntur non solum Deo accepti, sed multi alii, sicut multi gentiles, ut patet de sancto Iob, ergo ita debuit illis dari Lex sicut Iudaeis.
2. Secunda ratio. Sap. 6, 8: "Aequalis est ei cum de omnibus". Cura autem Dei duplex est, scilicet generalis, qua providet omnibus; et cura specialis, quae est directio hominis per legem et disciplinam. Ergo, si aequalis est ei cura generalis de omnibus, eadem ratione debet ei esse aequalis cura specialis de omnibus hominibus nec debet esse differentia quoad homines sicut nec in prima cura quoad creaturas omnes; ergo debet dari Lex aequaliter omnibus hominibus.
3. Tertia ratio. Matth. 5, 45: "Solem suum facit oriri super bonus et malos". Magis autem est Deo cura animarum quam corporum; ergo, si lucem corporalem solis ministrat aequaliter omnibus, ergo et lucem spiritualem debet ministrare aequaliter omnibus, quae est lux animarum: haec autem est Lex ; unde Prov. 6, 23: "Mandatum lucerna est" etc.
4. Quarta ratio. Rom. 5, 20: "Subintravit", Glossa ponit duplicem rationem quare illis solum debuit dari et non aliis. Una est, "quia ille populus solus, scilicet Iudaeorum, unum Deum colens dignus erat cui eloquia Dei crederentur" ; alia ratio est, "quia de illo populo erat Filius Dei nasciturus". — Contra primam rationem obicitur: quia in gentibus erant aliqui non colentes idola, sed unum Deum sicut in Iudaeis, ut beatus Iob et alii multi; ergo per istam rationem debuit illis dari Lex. — Contra secundam rationem, quia de patribus Abrahae nasciturus esset Dei Filius, sicut de Seth et aliis praedecessoribus; per hanc rationem debuit illis dari Lex. Quare ergo huic populo data fuit et non alii?
5. Item, dicitur in Eccli. 17, 14: quod "in unamquamque gentem praeposuit Deus rectorem", scilicet angelum, quia de ipsis hoc intelligitur. Sicut ergo angelus, qui erat rector gentis hebraicae, ministravit eis Legem, ita videtur quod angeli, qui erant rectores aliarum gentium, deberent eis ministrare Legem, aut videtur culpa esse ipsis, eo quod non ministraverunt. — Item, Dan. 9, habetur quod Michael archangelus princeps est gentis Hebraeorum; unde Danieli, qui erat Hebraeus, dicitur ibi: "Michael, princeps vester". Similiter legitur ibi quod alius erat angelus, qui erat princeps geritis Persarum, alius gentis Graecorum etc. Sicut ergo Michael ministravit legem Hebraeis, sic debuerunt alli angeli facere aliis populis, vel quare non?
Solutio: 1. Dicendum, sicut dictum est de Glossa Rom. 5, 20, quod duplici de causa data est Lex Iudaeis et non aliis. Una est, "quia ille populus solus, unum Deum colens, dignus erat cui eloquia Dei crederentur, ceteris idola colentibus". Unde solus ille populus praeparabat se ad susceptionem Legis, et ex hoc erat dignitas in eo ad hoc, secundum quod dicitur Matth. 7, 6: "Nolite sanctum dare canibus neque margaritas proicere ante porcos, etper sanctum" intelligitur ibi Legis eloquium, per "margaritas" scientiae Prophetarum. Alia ratio Est, ut discerneretur ille populus de quo erat Filius Dei nasciturus. Unde Hugo, in Sententiis: "Circumcisionis sacramentum semini Abrahae sanctificando et significanda pariter datum est. Sanctificando, ut iustificaretur; significando, ut a ceteris gentibus discerneretur, quatenus singularis et discreta generatio maneret de qua Christus nasceretur". Quamvis ergo essent in aliis populis aliquae personae Deo acceptae, tamen nullus populus praeter istum erat Deo acceptus. Lex autem non datur personae, sed populo congregato et unito, viventi sub una consuetudine. Unde haec est ratio quare nec Abrahae nec Isaac nec Iacob nec etiam tempore Patriarcharum data est Lex, immo solum postquam multiplicati sunt. Et generaliter data est illi populo Lex, non alteri, quia non erat alius qui Deum coleret vel se praepararet. Et per hoc patet quod non fuit Dominus acceptor personarum in datione Legis, quia Lex non debet dari personae, sed populo unito in modo vivendi et praeparanti se ad divinam obeditionem.
2. Ad secundam rationem dicendum quod aequalis fuit Deo cura de omnibus in dando Legem quantum fuit ex parte ipsius; et aequaliter illam dedit quantum erat de se. Non tamen ex parte suscipientium fuit aequalitas, quia non omnes flebant digni praeparando se, sed solus populus Iudaicus. Sicut enim est de gratia quod Deus non vult necessitate dare gratiam suam non volentibus eam habere — unde non vult homines de necessitate esse beatus — ita non vult homines de necessitate dirigi in salutem, sed voluntarie; et quia datur Lex ad directionem in salutem, ideo non debuit dari nisi volentibus dirigi; ii autem fuerunt soli qui se praeparabant. Ex hoc patet quod nulli populo conveniebat dari nisi isti. Sic tamen dedit eis Legem, ut alii de gentibus possent ad eam transire, si vellent; unde sic data fuit huic populo ut et cuilibet alii qui vellet esse sub Lege. Et hoc est quod dicit Augustinus, in Quaestionibus Novi et Veteris Testamenti: "Unde lex naturalis evanuit, oppressa consuetudine delinquendi, tunc oportuit [Legem] manifestari, ut in Iudaeis omnes audirent". Et sic Lex respiciebat omnes quantum ad hoc quod omnes poterant audire in Iudaeis et transire ad Legem, si vellent. Unde Exod. 20 dicitur quod ante lationem Legis quaerebatur a Iudaeis an vellent et consentirent vivere sub Lege.
3. Ad tertiam dicendum quod sicut lux corporalis non lucet oculo nisi disposito, ita lux spiritualis, quae est Lex, non datur nisi disposito; dispositus autem est homo per voluntatem ut velit homo sub Lege vivere.
4. Ad rationem quae est contra primam rationem Glossae patet solutio ex dictis. — Ad rationem quae est contra secundam dicendum quod Lex quantum ad figuralia erat ducens in Christum, et propter hoc, antequam fieret revelatio de Christo, non debuit dari. Non fuit autem tacta Seth nec Noe nec aliis patribus Abrahae, sed fuit tacta primo Abrahae, cum dixit Dominus illi: "In semine tuo" etc., et deinde dixit istud idem Isaac, post Iacob, ut haberentur tres testes de fide incarnationis. Sed tunc etiam non debuit dari, immo postquam populus esset multiplicatus et unitus, ut discretus esset populus cui dabatur et de quo erat Christus nasciturus.
5. Ad aliud quo ostendit quod culpa fuit angelorum quod non ministraverunt Legem iis quibus praeerant, dicendum, secundum B. Dionysium, in Hierarchia angelica, quod istud non fuit culpa angelorum, immo fuit culpa gentium, quibus dominantur angeli, qui non praeparaverunt se ad susceptionem Legis nec volebant se praeparare: unde noluerunt recipere illuminationem per Legem; et quia non datur nisi volentibus eam, ideo non fuit eis lata. Nec defuit hoc per angelos quin bene ministrassent, si illi se praeparassent; et propter hoc fuit culpa gentium, non angelorum: sumus enim arbitrio liberi recipere quod per angelos ministratur. Et hoc est quod dicit Dionysius: "Si autem quis dicatquo modo Hebraeorum populus reductus est solus ad divinas illuminationes, respondendum quod non angelorumrectas dominationes accusari oportet de aliarumgentium errore, sed illos populos propriis motibus ex recta reductione ad Dominum decidentes amore proprio et superbia. Neque coactam habemus vitam, neque per providentiaepotestatem divina luminarevelantur". Et intendit per hoc dicere quod illa, quae sunt per potestatem providentiae, sunt necessitatis; quae autem per ordinem, non. Divina ergo illuminatio facta per Legem, quia non est per potestatem providentiae, sed per ordinem, non est necessitatis, et ideo non fuit lata nec ministrata nisi volentibus. Haec ergo est sua ratio quare aliis gentibus non ministrabant angeli Legem.
Sed tunc posset quaeri quare istis per angelum suum Michaelem rectorem fuit ministrata, non similiter aliis gentibus per suos angelos. Et respondet quod alii populi habuerunt angelos et etiam sanctos homines rectores, sicut fuit Melchisedech, tamen illi populi non se praeparaverunt ad Legem suscipiendam. Soli autem Hebraei conversi sunt ad Deum et se praeparaverunt, et ideo illis est ministrata. Et hoc est quod dicitur: "Non simpliciterMelchisedech theosophiamicum Dei tantum, sed et sacerdotem Dei vocant, ut habentibus prudentiam aperte significent quod non solum ad vere existentem Deumerat conversus, sed etiam aliis sicut hierarchaducatum praebebat. Et Pharaoni apud Aegyptios et Babyloniorumprincipi et gentibus illisDei ministri duces statuti sunt; formatarum ab angelis visionum manifestationessanctis viris Danieli et Ioseph ex Deo per angelos suntrevelatae. Ipsa Altissimi providentia omnes homines salutariesuscitativis manuductionibus distribuente, solo praeter omnes Israel ad veri luminis donationem et cognitionem converso: unde theologiadicit Deum possedisse Israel".
On this page