Text List

III, P. 2, Inq. 3, T. 2, S. 1, Q. 1, T. 2, M. 2, C. 2

III, P. 2, Inq. 3, T. 2, S. 1, Q. 1, T. 2, M. 2, C. 2

DE DISTINCTIONE DECALOGI QUANTUM AD MODUM TRADENDI.

Post haec quaeritur de distinctione Decalogi quantum ad modum tradendi.

1. Quaeritur ergo primo unde hoc quod quaedam sunt praecepta affirmativa, quaedam negativa. Quare non omnia affirmativa vel omnia negativa?

2. item, primo praecepto primae tabulae tria adduntur, scilicet ratio, comminatio, promissio. Ratio, cum dicit "qui eduxite" ; comminatio, per hoc quod dicit "visitans iniquitatem patrum in filiis" ; promissio. per hoc quod dicit "faciens misericordiam in millia iis qui diligunt me" etc. Sed non invenitur quod haec tria addantur aliis; quaeritur ergo unde hoc.

3. Item, secundo praecepto additur comminatio; quare non similiter ratio vel promissio? Dicitur enim: "Non habebit insontem qui assumpserit nomen eius frustra".

4. Item, tertio additur sola ratio. Dicitur enim: "Sex diebus operatus est Deus" etc.; in aliis non. Unde hoc?

5. Item, in primo praecepto secundae tabulae ponitur promissio, cum praecipitur de honore patris "ut sis longaevus super terram". Quaeritur ergo unde hoc.

6. Item, quaedam praecepta dicuntur indicative, quaedam imperativo. Praecepta affirmativa dicuntur imperative; unde in tertio mandato primae tabulae dicit 2 "memento" etc., et similiter in primo secundae "honora patrem" etc.. Negativa autem dicuntur indicative. Quaeritur unde hoc.

7. Item, in aliquibus est prohibitio actus et affectus sive voluntatis, in aliquibus non, dico secundum formam et modum tradendi praecepta. Quaeritur ergo unde hoc.

Solutio: Dicendum quod Decalogus habet comparationem ad legem fomitis coercendam et reprimendam, et penes istam comparationem accipitur modus tradendi praecepta Decalogi, sicut dictum est a lege enim fomitis pronitas est, ad quam coercendam datur Lex. Haec autem pronitas triplex est ex fomite: una est ex defectu naturae, alia est ex corruptione naturae, tertia est ex consuetudine. Haec enim triplex pronitas ad malum est ex fomite, quia fervor concupiscentiae fomitis provenit vel ex pronitate inflicta, sicut est illa quae est ex defectu naturae; vel ex pronitate contracta, quae scilicet est ex corruptione naturae; vel ex acquisita, quae scilicet est ex consuetudine.

Prima pronitas respicit necessaria: unde ab illa pronitate est appetitus inordinatus necessarii ad multiplicationem naturae et ad sustentationem. Haec autem pronitas facit modum differentem secundum affectum et actum: unde secundum hanc est differens prohibitio affectus et actus, et hoc est quia natura propter defectum suum et miseriam vitae habet compulsionem ad supplendum suum defectum et quoad multiplicationem et sustentationem; et quia intrabitis est appetitus et inclinatio naturae ad ista, ideo pronitas ista facit quod in quibusdam prohibetur affectus et actus.

Pronitas autem contracta ex corruptione naturae respicit praeter necessarium vel superfluum ; unde ab ista pronitate est appetitus inordinatus praeter necessarium vel superfluum, et ex hoc est natura prona ad committendum malum et omittendum bonum. Et ideo pronitas ista facit differentem modum in praeceptis secundum istas differentias: affirmativum, negativum, indicativum, imperativum. Ex illa parte qua est pronitas ad omittendum, est affirmativum; ex illa parte qua est pronitas ad committendum malum, venit negativum: prohibitio enim est contra commissionem. Et hoc patet in mandatis ordinantibus ad Deum et ad proximum: ubi enim est pronitas ad committendum malum contra Deum per contemptum, occurrit Lex negative; ubi vero est pronitas ad omittendum bonum, quod ordinat ad Deum, occurrit Lex affirmative. Similiter est in mandatis ordinantibus ad proximum: ubi est omissio, est affirmativum; contra commissionem, negativum. Et quia commissio videtur damnabilis, sed non omissio, populo durae cervicis, sicut erant Iudaei, ideo in mandatis quae sunt contra bonum omittendum ponit imperativum, ut ostendat quod damnabile est omittere bonum et quod ex debito tenemur ad non omittendum.

Tertia vero pronitas est ex consuetudine vel convictu, et ex hac pronitate est additio comminationis, rationis, promissionis ad mandata. Haec autem pronitas quadruplex erat in Iudaeis. Erant enim ex consuetudine proni ad errorem et idololatriam, secundum quod habetur Osee 2, 8: "Argentum multiplicavi eis et aurum, quae fecerunt" Baal. Item, erant proni ad contemptum Dei, secundum quod habetur Isai. 1, 2: "Filios enutrivi et exaltavi, ipsi autem spreverunt me". Item, erant proni ad oblivionem Dei, secundum quod habetur Deuter. 32, 13: "Oblitus est Domini Creatoris sui". Item, erant proni ad avaritiam: Matth. 15, 5 habetur quod ipsi transgressi sunt mandatum Dei de honore patris et matris per avaritiam suam, quia fecerant traditionem ne filii succurrerent parentibus nec eos honorificarent muneribus nec sustentarent ad quod inducebat eos avaritia; unde dicitur ibi: "Munus quodcumque est ex me" etc. Ad ista ergo quatuor proni erant ex consuetudine vel convictu. In illo mandato, quod est contra errorem, addidit tria, scilicet rationem ad movendum intellectum, comminationem et promissionem ad movendum affectum, sed differenter, quia movetur affectus timore vel amore; comminatio ergo est ad movendum affectum timore, promissio est ad movendum affectum amore; et quia primum mandatum primae tabulae erat contra errorem, ideo addidit ei illa tria. Secundum vero mandatum, scilicet "non assumes" est contra contemptum; contemptus autem Dei per comminationem coercetur, ideo illi mandato additur comminatio. Tertium vero mandatum est contra Dei oblivionem; contra vero oblivionem debet homo excitari ratione, et ideo illi mandato additur ratio; hac de causa dicit "memento", quasi dicat "habeas in memoria nec tradas hoc oblivioni" etc. Et haec pertinent ad Deum. Pronitas autem ad avaritiam erat respectu proximi sive contra proximum, et ideo mandatum contra avaritiam est de secunda tabula, scilicet primum "honora" etc.; contra vero avaritiam tollendam nihil plus valet quam promissio, et ideo illi mandato "honora patrem" etc. additur promissio.

Per hoc patet solutio omnium obiectorum.

PrevBack to TopNext