III, P. 2, Inq. 3, T. 2, S. 1, Q. 1, T. 2, M. 2, C. 1
III, P. 2, Inq. 3, T. 2, S. 1, Q. 1, T. 2, M. 2, C. 1
DE DISTINCTIONE DECALOGI QUANTUM AD ORDINEM.
Ad quod sic obicitur quaerendo: I. 1. Cum sint quaedam praecepta ex parte cordis, quaedam vero ex parte operis, ut dictum est, quaeritur quae sint priora naturaliter. Si dicatur quod ea quae cordis naturaliter priora sunt, ergo inconveniens est ordo in secunda tabula, quia ibi ordinantur ultimo mandata ex parte cordis, scilicet quae sunt de concupiscentiis, primo autem mandata operis. - Si dicatur quod priora sunt naturaliter ea quae sunt operis, ergo inconveniens est ordo in prima tabula, quia primo ponuntur mandatata ex parte cordis et oris, ultimo mandata ex parte operis. Ex quo videtur quod maius sit ordo in Decalogo.
2. Item, universaliora sunt praecepta negativa quam affirmativa, quia negativa obligant semper et ad semper, affirmativa vero semper, sed non ad semper. Ergo prius debent poni prohibitiones, quae negativae sunt, quam praecepta affirmativa; ergo male ordinatur in secunda tabula praeceptum de honore patris ante alia, quae negativa sunt.
3. Item, Exod. 20, sic ordinat mandata de concupiscentiis quod prius ordinatur prohibitio concupiscentiae domus vel possessionis proximi, deinde prohibitio concupiscentiae uxoris proximi; in Deuteronomio vero facit e converso. Ergo vel hic vel ibi male ordinat.
4. Item, concupiscentiae quae sunt de rebus eiusdem naturae debent simul coordinari, quae autem sunt rerum diversae naturae debent invicem distingui et non commisceri; ergo prohibitio concupiscentiae possessionum debet simul ordinari ; ergo male interponit, Exod. 20, concupiscentiam uxoris, quae est rei alterius naturae, inter concupiscentiam domus et inter concupiscentiam agri, servi, ancillae, bovis et asini, cum domus et bos et asinus etc. ad possessionem pertineant, uxor autem non.
II. Iuxta hoc quaeritur utrum ordo praeceptorum qui est in prima tabula sit ratio ordinis praeceptorum in secunda.
Et ostenditur quod sic, a. quoniam praecepta primae tabulae pertinent ad Deum vel ordinant, praecepta autem secundae ordinant ad imaginem Dei, quae est proximus; sed non est ordo in imagine nisi sicut educitur ab exemplari; ergo est ordo in praeceptis secundae tabulae. quae ordinant ad imaginem Dei, secundum ordinem sive rationem ordinis qui est in prima tabula.
b. Item, ratio diligendi proximum est a dilectione Dei: non enim diligitur proximus nisi quia imago Dei; ergo debit apertinentia ad dilectionem proximi, quae sunt secundae tabulae, debent ordinari secundum debita pertinentia ad dilectionem Dei, quae sunt primae tabulae. Ordo igitur qui est in prima tabula est ratio ordinis qui est in secunda.
Solutio: I-II. Dicendum quod ordo Decalogi sumitur per comparationem ad legem gratiae, ad quam manifestandam ordinatur Decalogus, et ideo secundum hanc comparationem dicitur Testimonium; unde secundum quod magis manifestat et testificatur illam, ordinantur eius mandata. Lex gratiae est lex fidei, de qua habetur Rom. 3, 27: "Ubi est glorificatio tua? Exclusaest. Per quam legem? Factorum? Non, sed per legem fidei". Lex autem fidei respicit fidem Trinitatis in Deo et fidem assumptae humanitatis a Deo. Ordo in prima tabula est secundum ordinem fidei trium in se sic: Pater enim est principium Filii et uterque est principium Spiritus Sancti, qui ab utroque procedit; Pater ergo est principium ad alias personas. Primum ergo mandatum, quod est de adoratione, est de honore Patris ratione principii; secundum vero est de honore qui debet exhiberi ipsi sapientiae vel veritati, quae appropriatur Filio; tertium respicit conformationem ad Spiritum Sanctum: unde respicit honorem sanctificationis Spiritus Sancti, quod significatur per sabbati sanctificationem. In secunda vero tabula est ordo secundum ordinem Trinitatis comparando ad imaginem, quia debitum est ad proximum ratione huius quod est imago Trinitatis, et cum hoc est ille ordo cum fide humanitatis assumptae. Ratio ergo paterni honoris imaginata, quae est ratione principii, est ratio ad primum praeceptum secundae tabulae, quod est de honore patris; penes autem rationem filialis honoris, qui est honor veritatis,et cum fide humanitatis assumptae, sumuntur alia quatuor praecepta. Ratio vero imaginata honoris Spiritus Sancti et sanctificationis eiusdem, est ratio ad duo ultima mandata, quae sunt de concupiscentiis. De primo istud planum est, quia pater habet in se rationem principii, et ideo honorandus a filio, ideo ratio paterni honoris imaginata, quae erat in primo, est ratio ad illud mandatum, qui honor erat ratione principii: ideo primo ordinatur istud praeceptum. Ratio autem filialis honoris est ratio ad alia quatuor hoc modo: quia Filius Dei Deus est et homo. Quia vero Filius Dei Deus est, veritas est, et impenditur ei honor ratione veritatis, et iuxta hoc sumitur debitum veritatis ad proximum, qui est imago Filii Dei, qui veritas est, et penes illud debitum sumitur istud mandatum "non falsum testimonium dices". Ratione autem huius quod Filius Dei homo est coassumpta humanitate et ratione fidei illius sumuntur tria: ratione enim humanitatis assumptae efficitur proximus conformis ipsi Filio Dei in natura assumpta, et ratione huius conformitatis teneor ei et debeo conservare ipsam naturam et ea quae iaciunt ad multiplicationem istius speciei vel naturae, sicut est ordinata! viri coniunctio cum muliere, quae est in matrimonio; et conservare etiam ipsa adiuncta proximo ad sui sustentationem, et sic secundum triplex debitum se habet homo ad proximum ratione humanitatis assumptae a Christo. Penes primum debitum sumitur illud mandatum "non occides" ; penes secundum sumitur illud "non moechaberis", quia moechia est contra ordinatam coniunctionem viri et mulieris; penes vero tertium debitum sumitur illud mandatum "non furtum facies", quia furtum est contrectatio rei alienae. Ratio autem honoris et sanctificationis Spiritus Sancti est ratio ad duo ultima mandata de concupiscentia, quia concupiscentiae istae maxime vexant animam et auferunt quietem, et ideo ratio prohibitionis istarum concupiscentiarum est a ratione mandati de sabbato, quia mandatum istud est de quiete animae in Spiritu Sancto. Non ordinantur ergo praecepta secundum has differentias, affirmativum et negativum, sed secundum quod ducunt ad gratiam. Et quia humanitas prius ducit in gratiam et manifestationem gratiae quam divinitas, quia per humanitatem venimus in cognitionem deitatis, ideo illa tria praecepta, in quibus est ratio debiti a ratione debiti filialis honoris ratione humanitatis assumptae, praecedunt istud "non faisum testimonium dices". Similiter et illorum trium invicem per iam dicta planus est ordo.
[Ad obiecta]: I. 3—4. Ad illud quod obicitur de contrarietate ordinis in Deuter. et Exodo, dicendum quod concupiscentia rerum sive opulentiarum aliquando movet ad concupiscentiam mulieris, aliquando est e converso, aliquando vero mixtae sunt istae concupiscentiae. Cum ergo Lex nihil relinquat quod pertineat ad salutem, ut significet quod aliquando opulentia movet ad voluptatem vel concupiscentiam carnis, prius ponit in Exodo mandatum de prohibitione concupiscentiae rerum, sicut domus, deinde de concupiscentia mulierum. Quia vero Deuter. est resolutorius Legis, ideo ibi facit e converso, ut etiam ostendat quod aliquando voluptas movet ad rerum concupiscentiam ; similiter etiam ut significet quod sunt aliquando mixtae istae concupiscentiae, interponit in medio concupiscentiae rerum, in Exodo, mandatum de prohibitione concupiscentiae mulierum.