Text List

III, P. 2, Inq. 3, T. 2, S. 1, Q. 1, T. 1, D. 1, M. 1, C. 1

III, P. 2, Inq. 3, T. 2, S. 1, Q. 1, T. 1, D. 1, M. 1, C. 1

AN ADORATIO UNIVOCE DICATUR DE LATRIA ET IDOLOLATRIA.

Quantum ad primum ostenditur quod adoratio dicatur univoce de latria et idololatria. Ad quod sic: 1. Appetitus beatitudinis, cum est secundum veritatem directus et cum per errorem est indirectus, non dicitur aequivoce, sed univoce, nec ipsa beatitudo, cum appetitur secundum veritatem et secundum errorem; ergo similiter cultus Deo exhibendus, cum exhibetur secundum veritatem ab anima fideli et cum exhibetur secundum errorem ab idololatra, non erit cultus aequivoce dictus, sed univoce; igitur adoratio univoce dicitur de latria et idololatria. — Maior patet, quia, cum appetitur beatitudo secundum veritatem, ita quod appetitus directus est ubi est beatitudo, et cum appetitur per appetitum indirectum per errorem, ubi beatitudo non est, sicut appetunt eam errantes, qui quaerunt beatitudinem in divitiis temporalibus, deliciis et honoribus, eadem est ratio utrobique, scilicet ratio summi boni, quae movet utrumque appetitum: uterque enim summum bonum considerat et summum bonum movet utrumque. Ergo similiter, cum sit eadem ratio cultus et adorationis in fideli et in idololatra, scilicet ratio divini numinis.

2. Item, ponatur quod aliquis intendat emere argentum et emat stannum, alter intendat emere argentum et emat argentum, non est aequivoca intentio in utroque, licet unus fallatur, alter non: materia enim non diversificat intentionem, sed tinis, et ita, cum idem sit finis istorum, quia intendunt emere argentum, patet quod unica est eorum intentio. Ergo similiter in latria et idololatria. cum in utraque intendat anima adorare numen Dei sive divinum, licet unus adoret numen divinum, alter non, quia fallitur, nec illud quod adorat, divinum est.

3. Item, omnis cultus Deo debitus est latria; sed cultus idololatriae est cultus Deo debitus; ergo idololatria est latria; ergo adoratio univoca. — Maior plana est. Minor etiam patet, quia nihil aliud est idololatria nisi cultus Deo debitus datus idolo.

Ad oppositum sic: a. Hoc nomen Deus dicitur nuncupative et essentialiter. Essentialiter dicitur de vero Deo, sed nuncupative solum dicitur de idolo. Si ergo non dicatur univoce sic et sic, sed aequivoce, ergo similiter divinum, dictum de idolo et de vero Deo, non est univocum, sed aequivocum. Sed divinum consideratum utrobique est ratio adorationis; ergo ratio adorationis latriae et idololatriae aequivoca est, et ita aequivoce dicitur adoratio de latria et idololatria.

b. Item, Rom. 1, 25: "Qui commutaverunt veritatem Dei in mendacium", Glossa: "Veritas Dei est gloria Dei. VeritatemDei tenere est unum Deum colere; veritatem in mendacium convertere est creaturae servire pro Creatore. Vera enim religio in unius constat veri Dei servitio; ipsa namque veritas unus est Deus: ipsa enimuna veritasest naturaliter una vera divinitas, et ita non possunt duo veridii veraciter dici, sicut ipsa una veritas non potest naturaliter dividi. Verumitaque Deum colere veroque Deo servire non est utique veritatem Dei in mendacium commutare". Si ergo idololatria creaturae servit pro Creatore, commutat veritatem in mendacium; latria vero veritatem tenet; non ergo se habet univoce adoratio respectu latriae et idololatriae.

Solutio: Dicendum quod non dicitur univoce nec etiam per analogiam adoratio de latria et idololatria, sed aequivoce, quia ratio ipsa movens in utraque adoratione aequivoca est, scilicet numen divinum secundum veritatem et secundum aestimationem. Unus enim adorat numen divinum secundum veritatem, alter numen divinum seculidum aestimationem; haec autem non univocantur, et ideo ratio adorationis utrobique aequivoca est.

[Ad obiecta]: 1. Ad primam rationem in contrarium, scilicet quod appetitus beatitudinis, cum appetitur secundum veritatem et cum appetitur secundum errorem, non est aequivocus, dicendum quod appetitus beatitudinis est duplex, quia potest esse appetitus voluntatis naturalis, et tunc est sub ratione communi ipsius beatitudinis, secundum quod dicimus quod "beatitudo est status omnium bonorum congregatione perfectus", et sic non aequivocatur appetitus, et secundum istum nunquam accidit error. Est alius appetitus, qui sequitur electionem, quae quidem est aratione, et iste respicit rationem propriam. Circa istum accidit error et rectitudo. Iste enim appetitus est in aliquid determinatum, et cum ponit beatitudinem ubi est, et appetitum, tunc rectus est; cum vero ponit eam ubi non est, scilicet in divitis vel deliciis etc., tunc errat; et iste appetitus est aequivocus, quia ratio propria, qua appetitur bonum ubi est et ubi non est, est ratio aequivoca. Sic dico ex parte ista quod appetitus naturalis est in venerantiam et adorationem divinam. Iste appetitus accipit divinum generali ratione, non ponendo hic vel ibi; et iste appetitus univocus est, et non est idololatriae motus, sed voluntatis naturalis. Sed appetitus electionis, qui movetur in venerantiam et adorationem divinam in ratione propria, iste errat ponendo divinum ubi non est, quia ponit divinum extra suam propriam rationem, et propter hoc acceptio divini aequivoca est.

2. Ad secundum dicendum quod, si adoratio dicit motum secundum inclinationem naturae sive appetitum naturae, dico quod univocus est semper motus et idem, immo iste sempere est rectus nec circa ipsum accidit error. Sed si dicit motum adorationis in re determinata, tunc est motus ille secundum appetitum rationis electivum, et iste motus non est univocus nec idem est, quia respicit rationem propriam, quae differens est, cum ponitur divinum vel summum ubi est et ubi non est: alia est enim ratio divini in Deo, ubi est, et in creatura, ubi non est, quia ibi ponitur extra propriam rationem.

3. Ad aliud dicendum quod in illo argumento est fallacia accidentis: fit enim ibi distributio pro singularibus, sed non assumit pro eisdem numero, sed pro similibus. Unde idololatria dicitur cultus Deo debitus, quia ibi fit genuflexio etc., quae sunt similia iis quae sunt in cultu divino latriae, et sic dicitur idololatria cultus Deo debitus per similitudinem, quia scilicet est similis cultui qui Deo exhibetur, et sic non pro eodem cultu assumit, sed pro simili. Nam non potest esse idem numero, sicut patet ex Glossa Rom. 1, 25, super illud: "Qui commutaveruntin mendacium veritatem Dei": "Non possunt duo veri dii veraciter dici, sicut ipsa una veritas non potest naturaliter dividi". Unde illa adoratio, qua adoratur Deus, nunquam dicitur univoce de aliqua re alia et maxime de idolo, ubi veritas in mendacium commutatur, quando adoratur ut Deus.

PrevBack to TopNext