III, P. 2, Inq. 3, T. 2, S. 1, Q. 1, T. 1, D. 1, M. 1, C. 2
III, P. 2, Inq. 3, T. 2, S. 1, Q. 1, T. 1, D. 1, M. 1, C. 2
UTRUM ADORATIO UNIVOCE DICATUR DE LATRIA ET DULIA.
Ad quod sic: 1. Latria dicitur cultus soli Deo trino et uni debitus, dulia vero dicitur cultus vel reverentia debita rationali creaturae superiorem ordinem tenenti, sicut est praelatus et dominus et magister et huiusmodi. Sed eadem est adoratio, qua adoratur Deus et creatura superiorem ordinem tenens, ut praelatus et huiusmodi; ergo adoratio univoce dicitur de latria et dulia. — Minor patet per simile. Videmus enim quod eadem est dilectio vel amor quo diligitur Deus et proximus. Istud patet, quia dicendo diligitur Deus, diligitur proximus, idem est obiectum et idem finis: diligere enim proximum est velle ei bonum summum; ergo similiter adoratio eadem, quia adoratur Deus in proximo, in quantum est imago eius et similitudo: unde adoramus praelatos propter conformitatem ad Deum in potestate, doctores propter conformitatem in scientia vel sapientia, viros sanctos propter conformitatem in bonitate. De primo habetur, Exod. 22, 28: "Diis non detrahes" ; et dictum est a Domino ad Moysen, Exod. 7, 1: "Posui te deum Pharaonis" ; de secundo, in Ioan. 10, 35: "Si illos deos dixit, ad quas sermo Dei factus est" ; de tertio habetur in Psalmo: "Ego dixi: dii estis". Ergo adoratur proximus ratione conformitatis et participationis alicuius divini; ergo sicut eadem est dilectio et univoca, ita eadem adoratio Dei et proximi; ergo univoce dicitur adoratio de Deo et de proximo.
Ad oppositum: a. Adoratio debita Deo singularis est et ei soli debita, et haec dicitur latria. Ergo sicut non est dicere de iis quae singulariter de Deo dicuntur quod per analogiam conveniant creaturae, nec etiam multo magis per univocationem, non erit similiter dicere quod adoratio dicatur univoce nec etiam analogice de latria, quae ad Deum pertinet, et de dulia, quae pertinet ad proximum.
Solutio: Super illud Matth. 4, 10: "Dominum Deum tuum adorabis et illi soli servies", dicit Glossa: "Graece λατρεύσις, latine servitus. Servitus autem illa, quaecommunis est Deo et homini et cuicumque, graece δουλείαdicitur; illa vero quae soli Deo debetur, latria". Et sumit Glossa illa duliam extenso nomine duliae, secundum scilicet quod accipitur pro servitute. Dulia vero in propria ratione est reverentia tacta superiori creaturae, secundum quod dicit Glossa super illud Psalmi: "Adorate scabellum pedum eius, quoniam sanctum est", et dicit: "Non illa, dico, adoratione quae latria est, quae soli Creatori debetur, sed illa quae dulia dignior est". Dulia enim adoratio est quae etiam creaturae exhibetur, quae duas habet species: unam, quae omnibus indifferenter; alteram, quae soli humanitati Christi exhibetur. Proprie ergo sumpto vocabulo, latria est servitus quae soli Deo debetur; dulia vero dicitur servitus et reverentia quae ratione alicuius doni et dignitatis excellentis debetur rationali creaturae, propter quod etiam debetur ei adoratio. Dicendum ergo quod nec univoce nec aequivoce dicitur adoratio latriae et duliae proprie sumptae, sed analogice, hoc est per prius et posterius. Unde propter hoc dicit Glossa illa quod λατρεύσις sive δουλεία extenso nomine est communis servitus exhibita cuicumque; non dicit univoca vel eadem, sed communis, scilicet per analogiam, hoc est per prius et posterius. Haec autem est ratio: Adoratio est veneratio vel reverentia exhibita ratione dignitatis superioris et excellentis, et hoc per prius et posterius convenit duliae et latriae. Summa enim excellentia dignitatis est in Deo, et ratione illius debetur adoratio latriae ipsi Deo; excellentia autem dignitatis, quae est in creatura rationali, non est summa, immo ab illa divina et sub illa et ad illam, et ratione istius dignitatis debetur creaturae adoratio duliae. Ex hoc enim quod summum est in Creatore, debet ei creatura summe, et ratione istius summi in Creatore debet adorationem latriae; ratione vero dignitatis datae a Deo creaturae debetur ei dulia, non dignitatis quae summa sit, sed quae sub illa est ratione cuius adoratur Deus.
[Ad obiecta]: 1. Ad rationem in contrarium dicendum quod Deus est " Αet Ω, principium et finis", sicut habetur Apoc. 1, 8. Adoratio ergo respicit Deum in quantum est principium superius et excellens: unde adoratio est motus in principium, amor vero est motus in ipsum sicut in finem. Ratio autem finis non mutatur, cum dicitur quod diligitur Deus et quod diligitur proximus, scilicet diligere summum bonum ipsi proximo. Similiter nec debitum mutatur, immo eadem ratione debeo dilectionem Deo et proximo, quia in se ipso et in sua imagine debeo diligere summum bonum. Sed, cum adoratio sit motus in principium, variatur ratio principii, qua adoratur Deus et proximus, et similiter ratio debiti, quia Deus est principium ad esse et conservationem esse ipsius creaturae; rationalis vero creatura est principium ratione doni excellentis ad bene esse alterius, sicut subditi, ratione cuius potest ipsum ducere in superiora, sicut praelatus per potestatem, doctor ratione sapientiae per cognitionem, sanctus vir per exemplum: possunt alios ducere in superiora. Ratio ergo debiti similiter est differens, quia ratio debiti quo debeo Deo est ratio qua debeo ipsi principio ad esse et ad conservationem ad esse et ad omnia reliqua; ratio debiti, quo debeo reverentiam proximo, est ratio qua debeo principio ad bene esse. Dignitas enim divini esse per potentiam, et per participationem convenit praelatis, dignitas sapientiae doctoribus, dignitas vero bonitatis sanctis, ratione quarum dignitatum sunt principium ad bene esse aliorum et ratione quarum debetur eis honor et reverentia. Et sic non est univoca ratio debiti nec etiam aequivoca, sed analogica, scilicet per prius et posterius variata, et ideo debet variari ipsa adoratio et radix ad utramque.