III, P. 2, Inq. 3, T. 2, S. 1, Q. 1, T. 1, D. 1, M. 2
III, P. 2, Inq. 3, T. 2, S. 1, Q. 1, T. 1, D. 1, M. 2
Secundum quam rationem Deo debetur adoratio.
Postea quaeritur secundum quam rationem Deo debetur adoratio, an scilicet ratione potestatis vel veritatis vel bonitatis.
Ad quod sic: I. Quaeritur an, circumscripta bonitate et veritate, debetur Deo adoratio ratione potestatis.
Et ostenditur quod non: 1. Quia potestas degenerat in abusum nisi secum habeat bonitatem coniunctam; sed tali non debetur reverentia nec adoratio; ergo, circumscripta bonitate, non debetur potestati adoratio.
2. Item, non est simpliciter reverenda potestas nisi secum habeat veritatem, quia tunc praeceps est et indirecta in suas operationes; ergo non potest adorari potestas sine istis; ergo debetur Deo adoratio non ratione potestatis solum, sed etiam ratione istorum trium, bonitas, veritas, po testas.
Et: videtur: 1. Circumscripta enim potestate et veritate, debetur bonitati reverentia de se, non e converso. Ergo primo et per se debetur reverentia bonitati; ergo ipsa bonitas sola primo et per se est causa adorationis et venerationis divinae.
2. Item, Augustinus, X De civitate Dei: "Cum mandatur de diligendo proximo, quid aliud mandatur nisi ut eiquantum potest commendet diligendum Deum? Haecvera religio, haec vera pietas est, haec tantum Deo debita servitus". Ex quo obicitur: Si tantum vera et debita est servitus qua mandatur diligendus Deus, sed huius ratio est bonitas; ergo ipsa bonitas est ratio et causa adorationis Dei.
Ad oppositum: Ostenditur primo quod solum ratione potestatis, sic: a. Circumscriptis aliis et remanente potestate, Deo debetur adoratio, quia latria est servitus; ergo adoratio latriae est in intentione servitutis; sed servitus semper dicitur respectu dominii; dominium autem dicitur ratione potestatis: unde Boethius, in libro De Trinitate, dicit quod dominium in Deo nihil aliud est quam potestas coercendi subditos; ergo ratione potestatis primo et per se Deo debetur adoratio; circumscriptis ergo aliis, ipsa potestas adhuc est ratio adorationis.
b. Item, in Deo est potestas, veritas et bonitas; sicut autem fides est ipsius veritatis, sic amor est ipsius bonitatis; ergo similiter honor vel adoratio erit ipsius potestatis.
d. Item, adoratio debetur ratione dignitatis excellentis: unde nunquam superiora adorant interiora, sed e converso, et hoc est quia superiora habent dignitatem excellentem respectu interiorum et non e converso. Sed bonitas de suo intellectu et ratione non dat intelligere aliquam excellentiam dignitatis, similiter nec veritas, sed sola potestas, quae semper intelligitur respectu alicuius subiecti; ergo adoratio proprie et per se debetur Deo ratione potestatis, et ita, circumscriptis aliis, adhuc potestas est ratio adorationis.
d. Similiter obicitur contra primum, scilicet quia ratione solius bonitatis non debetur Deo adoratio. Et hoc patet per hoc quod dicit Psalmus: "Omnis terra adoret te" etc., Glossa: "Fide". Sed fides non adorat nisi conceptione veritatis; ergo non ratione bonitatis solum debetur Deo adoratio, immo etiam ratione veritatis.
III. Similiter quaeritur utrum ratione maiestatis in iis tribus comprehensae, quae sunt potestas, veritas, bonitas, debetur Deo adoratio.
Ad quod sic: a. Psalmus: "Adorate Dominum in atrio sancto eius", Glossa: "De iis atriis venitur in atrium, ubimaiestas adoratur". Ex hoc obicitur: Cum intelligitur bonitas, nisi intelligatur in excellentia, non debetur adoratio ei nec similiter veritati nec similiter potestati; et similiter, nisi intelligatur excellentia in summo, non debetur adoratio, quae uni soli debetur, quae dicitur adoratio latriae. Si ergo in maiestate intelligitur excellentia in summo, quia dicitur maiestas a maiori et summa statu, ergo ipsa maiestas, in illis tribus comprehensa, ratio est adorationis Deo debitae.
b. Item, Deo debetur adoratio, gratiarum actio et laus, et hoc totum ex debito causali: bonitas enim de sua ratione diffusiva est sui et diffundit dona sua in creaturis; creatura autem, ex hoc quod accepit a Deo, efficitur debitrix, et hoc est debitum gratitudinis; hoc autem est gratiarum actio; ergo gratiarum actio debetur Deo ratione bonitatis.
2. Item, creatura rationalis accipit notitiam a Deo; a veritate autem emanat omnis notitia, quia veritas est sui ipsius declarativa, ut dicit Hilarius ; ex hac autem notitia debet ipsa creatura rationalis laudare et magnificare divinam notitiam vel veritatem sive sapientiam; ergo tenetur ad laudem divinam ratione ipsius veritatis. Cum ergo respiciat maiestas maiorem statum, adoratio autem est dignitatis superioris, ergo adoratio est respectu vel ratione divinae maiestatis.
Solutio: Dicendum quod latria vel servitus uno modo dicitur vel accipitur pro illis quae exhibentur in cultu, sicut sunt thurificationes, oblationes, genuflexiones et huiusmodi. Alio modo pro illis per quae est exhibitio, et huiusmodi sunt virtutes, sicut fides quae protestatur verum, et per hoc exhibet adoratorem, caritas autem diligit ut optimum. Tertio modo dicitur adoratio motus qui est ipsius virtutis, quam dicunt iatriam, ad exhibendum Deo servitium debitum. Sic ergo est adoratio istius virtutis, scilicet latriae, per imperium; aliarum vero virtutum per executionem vel exhibitionem quae sunt fides, spes etc.; illorum actuum, qui sunt thurificatio et huiusmodi, materialiter; ipsius vero caritatis per informationem, quia caritas informat omnes alias virtutes et omnia opera. Dicendum ergo simpliciter quod adoratio est ratione maiestatis, quia maiestas dicitur respectu maioris et superioris status, quod semper respicit adoratio. Et sicut ratio maiestatis pius se tenet ex parte potestatis quam veritatis vel bonitatis, sic magis ratione potestatis debetur Deo adoratio quam veritatis vel bonitatis, cum ratione maiestatis debeatur servitus illa.
[Ad obiecta]: I. 1-2. Ad illud quod obicitur quod circumscripta bonitate, potestas degenerat etc., dicendum quod potestas, cui debetur adoratio, est potestas in summo; potestas autem quae degenerat deficit a potestate in summo, et propter hoc de hac potestate non procedit bene ratio. Unde potestas, quae comprehendit in se rationem adorationis, non est degenerans aliquo modo, et ideo habet in se rationem adorationis, et haec est potestas divina.
II. Ad illud quod obicitur quod fide adoramus, dicendum quod quaelibet virtus in actu suo habet movere alias et excitare, et hoc est propter connexionem ipsarum ad invicem. Unde fides excitat alias ad reverentiam ipsius veritatis, caritas vero alias movet et excitat ad amorem bonitatis. Unde fides aliquando adorat, cum scilicet per intuitum in ipsam veritatem exhibetur Deo cultus; similiter et caritas; tamen caritas magis movet ad adorationem, quia movet sicut informans, et hoc est quia movet ad bonum: bonum enim est. obiectum caritatis. Unde sicut ratio boni informat et movet per informationem omnem appetitum, quia non appetitur verum nisi quia bonum, similiter arduum et gloriosum appetitur quia bonum, sic caritas movet ad exhibitionem adorationis per informationem, tamen quaelibet habet suam propriam rationem; ipsa vero latria movet sicut imperans, quae respicit ipsam maiestatem proprie, quia respicit maiorem statum.