III, P. 2, Inq. 3, T. 2, S. 1, Q. 1, T. 1, D. 1, M. 1, C. 3
III, P. 2, Inq. 3, T. 2, S. 1, Q. 1, T. 1, D. 1, M. 1, C. 3
UTRUM ADORATIO DICAT ACTUM EXTERIOREM VEL INTERIOREM.
Ad quod sic: 1. Exod. 20, 5: "Non adorabis ea neque coles", Glossa: "Aliud est colere, aliudadorare. Potest quis invitus adorare, vel adulando regibus idololatris vetormentis victus, cum sciat quia "idolum nihil est". Colere vero esttoto iis affectu et studio mancipari. Utrumque ergo resecat, ut nec affectu colas nec specie adores". Ex iis patet quod adoratioMa consistit in actu exteriori vel effectu, colere vero in affectu vel actu interiori; ergo adoratio est actus exterior, colere vero interior.
2. Item, Apoc. 5, 14: "Ceciderunt in facies suas et adoraverunt". Ergo adoratio est in signo exteriori; ergo dicit actum exteriorem.
Ad oppositum: a. Ioan. 4, 23: "Venit hora, et nunc est, quando veri adoratores adorabunt Patrem in spiritu et veritate" ; et dicit Glossa: "Non in templo, non in monte hoc, sed interiusin intimo cordis templo". Ergo adorare sive adoratio dicit actum interiorem.
b. Item, Psalmus: "Adorate Dominum in atrio sancta eius", "id est indilatato et sanctificato corde, quia ex caritate est omnis sanctitas". Ergo adoratio dicit actum cordis; ergo dicit actum interiorem.
c. Item, Rabanus, Super Genesim: "Adorare est ad eum,qui solus est adorandus, tota mentis intentione tendere". Ergo adoratio est actus mentis.
Solutio: Dicendum quod ista distinguuntur hoc modo, quia adorare proprie respicit intentionem, colere affectum, servitus corpus, quia servire est ex illa parte ex qua est servilis actus: hoc autem est ex parte corporis. Venerari autem Deum secundum affectum potest esse dupliciter: vel interius, et sic colere dicit affectum interius; vel exterius, et sic colere dicit affectum in effectu sive in signo. Similiter adoratio respicit intentionem, sicut dicit praedicta auctoritas Rabani, Super Genesim: "Adorare est ad Deum, qui solus est adorandus, tota mentis intentione tendere", et sic adoratio respicit intentionem. Sed hoc potest esse dupliciter: vel secundum quod est interius in corde adoratio "in spiritu et veritate", et sic dicunt auctoritates quod adoratio est interius; vel secundum quod adoratio est exterius in signo et significatione intentionis, et sic est exterior actus, quando scilicet rationalis creatura totam se donat Deo ut suo principio et causae. Servire autem respicit opus exterius vel corpus; tamen servitus aliquando appellatur mancipatio rationalis creaturae sive colendo sive adorando in affectu et intentione, et sic est in intentione et affectu, et sic dicit actum interiorem; secundum autem quod est expressus motus venerationis in corpore, sic est in actu exteriori. — Et per hoc patet intentio rationum ad utramque partem.