Text List

III, P. 2, Inq. 3, T. 2, S. 1, Q. 1, T. 1, D. 1, M. 3, C. 1

III, P. 2, Inq. 3, T. 2, S. 1, Q. 1, T. 1, D. 1, M. 3, C. 1

DE UNITATE ADORATIONIS.

Quantum ad primum quaeritur I. utrum sit una adoratio trium personarum Trinitatis, qua scilicet adoratur Pater et Filius et Spiritus Sanctus, an alia et alia.

Ad quod sic obicitur: 1. Adoratio est trium personarum; sed secundum Trinitatem personarum tria praecepta distinguuntur ordinantia ad Deum: primum pertinet ad Patrem, secundum ad Filium, tertium ad Spiritum Sanctum, sicut superius dictum est. Cum ergo illa tria praecepta pertineant ad honorem et reverentiam Trinitatis, sicut vult Agustinus, et sunt tria, ergo tres adorationes.

2. Item. alius est honor et alia ratio debiti in quolibet praecepto ordinante ad Deum; ergo alia et alia adoratio.

3. Item, in Patre est dignitas qua est Pater, quae soli Patri convenit; in Filio est dignitas qua est Filius, quae soli Filio convenit; et similiter est in Spiritu Sancto. Triplex ergo est dignitas personalis; sed adoratio debetur Trinitati vel Deo ratione dignitatis excellentis; ergo triplex debetur adoratio Trinitati, non una, ut in una adoretur Pater ratione dignitatis qua est Pater, in alia Filius talione dignitatis qua est Filius, in tertia Spiritus Sanctus ratione dignitatis qua est Spiritus Sanctus.

Ad oppositum: a. Adorare respicit illud quod est commune tribus personis; ergo non est alia et alia adoratio trium personarum. - Maior patet, quia adoratio respicit maiestatem, quae eadem est et communis tribus personis et non alia et alia; ergo nec erit differens adoratio, cum ratione illius debeatur.

b. Item, amor et adoratio debetur Trinitati; sed amor debetur ratione bonitatis, et, quia una est bonitas in tribus personis et non alia et alia, ideo uno amore amamus bonitatem in illis; adoratio autem debetur Trinitati ratione maiestatis; cum ergo similiter eadem sit maiestas in tribus personis, quae est ratio adorationis, ergo unum est debitum adorationis, et ita una adoratione adorantur tres personae.

c. Si dicatur quod Patri debetur adoratio ratione generationis, quae active est in Patre, quia Pater est generans, in Filio autem est generatio passive, quia Filius dicitur genitus, et ratione huius debetur ei adoratio, et ideo non est eadem adoratio sicut nec eadem generatio vel eodem modo - contra: Pater potest generare Filium et Filius potest generari a Patre; aut ergo eadem potentia aut alia. Si eadem, sed adoratio sequitur potentiam, quia ratione potentiae debetur Deo adoratio; si ergo eadem est potestas essentialis generationis activae et passivae, licet differant secundum rationem intelligendi vel modum, ergo et eadem adoratio debita Patri et Filio et pari ratione Spiritui Sancto, qui procedit ab iis. Si dicatur quod sit alia et alia huiusmodi potentia, ergo poneretur iam in Deo diversitas potentiarum, quod est inconveniens, quia ex hoc sequeretur diversitas essentiarum.

d. Item, quidquid convenit Deo secundum causalitatem respectu creaturae, convenit toti Trinitati, et sicut indivisa sunt opera Trinitatis, sic indivisa causalitas, sic etiam unum et indivisum est illud quod debetur ratione causalitatis. Si ergo creatura, eo quod creatura, debet Dominum adorare, venerari et amare bonitatem divinam, ergo ex parte causalitatis est debitum adorationis; ergo adoratio convenit Deo ratione secundum causalitatem respectu creaturae. Si ergo haec causalitas eadem, ergo et una et eadem adoratio.

e. Item, Hilarius, in libro De Trinitate: "Honor geniti est inhonore gignentis et e converso", quia demus quod non sit Filius in Trinitate, iam non est generans; ergo relata sunt generans, genitum et procedens pari ratione. Sicut ergo circumincedunt se relativa et unum in alio intelligitur nec unum ab alio per intellectum potest separari, similiter non erit separare honorem sequentem ad proprietatem qua Pater ut Pater et ad proprietatem qua Filius ut Filius adoratur, immo unus in alio intelligitur; ergo una est semper adoratio, sive comprehendat intellectus essentiam sive personam, et maxime secundum quod una est ab alia, quia sic se habent secundum relationem.

Solutio: Dicendum quod simpliciter una est adoratio trium personarum in Trinitate, qua adoratur Pater, Filius et Spiritus Sanctus, sicut una est maiestas. Unde Gen. 18, 3 habetur quod Abraham "tres vidit et unum adoravit". Unde, licet sit discretio et numerus trium personarum, est tamen una adoratio, quia una est maiestas, una aequalitas in tribus. Et ideo dicitur in Ioan. 5, 23 quod "qui non honorificat Filium, non honorificat Patrem, qui misit illum", per hoc ostendens quod honor Patris est ex honore Filii et e converso. Et, licet sit ibi discretio proprietatum, tamen illae proprietates invicem sunt et ad invicem relatae. Unde dicit Dominus in Evangelio, Ioan. 14, 9: "Philippe, qui Videt me, videtet Patrem meum". Ideo qui intelligit Filium ut Filium necesse est quod intelligat Patrem. Et sic respiciendo discretionem trium personarum, unus et idem honor et eadem adoratio debetur toti Trinitati; similiter respiciendo essentiam, unus et idem honor numero debetur ei et eadem adoratio.

[Ad obiecta]: 1. Ad illud quod primo obicitur quod si eadem est adoratio, unde ergo distinguuntur tria praecepta ordinantia ad Deum quae sunt de adoratione? dicendum quod illa distinctio praeceptorum non est ratione distinctionis Trinitatis nec adorationis eiusdem, sed ratione distinctionis debitorum, quae imprimuntur rationali creaturae ex ratione causali, quia scilicet a Deo creata est. Pendet enim a Deo sicut a suo principio et pendet ab eo sicut a suo conservante, item pendet ad eum sicut ad suum finem. Unde triplex est dependentia ex parte creaturae quae dependet, non ex parte eius a quo dependet, immo una causa est, et secundum hoc est distinctio praeceptorum et non est alia et alia adoratio in illis praeceptis, sed eadem ibi praecipitur, tamen debitum triplicis adorationis ibi ostenditur. - Aliter potest dici, ut dicatur quod in primo praecepto praecipitur adoratio, in secundo laus, in tertio gratiarum actio, quia potestati debetur adoratio, ad quod pertinet primum praeceptum; veritati autem, quae facit notitiam, debetur laus; secundum autem mandatum pertinet ad veritatem, et ideo dicit: "Non assumes nomen Dei tui in vanum", quasi dicat sed assumes debite ad laudem ; ipsi autem bonitati, ad quam pertinet tertium mandatum, debetur gratiarum actio, quia bonitas ipsa diffundit se et dona sua.

2. Et quod obicitur haec sunt alia praecepta, ergo alia adoratio, dicendum quod adoratio respicit ipsam divinam causam sive principium, quae non numeratur, et ideo una est, non numerata; et respectus ille bene notatur per praepositionem hanc ad ex qua componitur ; sed praeceptum respicit debitum, quod quia, ut visum est, numeratur, ideo et praeceptum; adoratio tamen eadem in illis praecipitur. Per hoc patet solutio ad secundam rationem.

3. Ad tertium dicendum quod illae dignitates in invicem et unum sunt nec est eas aliquo modo separare etiam per intellectum: unde est honor in honore et dignitas in dignitate, quia invicem accipit eas intellectus. Propterea ergo, quia invicem sunt et unum sunt, ideo una est adoratio et communis quae respicit illas.

II. 1. Iuxta hoc nota de opinione quorumdam, qui dixerunt quod in primo praecepto praecipitur latria, in secundo perseverantia latriae, in tertio perfectio latriae, et secundum hoc distinguunt tria praecepta ordinantia ad Deum, quia Deuter. 5, 6 dicit Glossa de primo praecepto quod "idololatriam prohibet" ; ergo per oppositum praecipit latriam. Similiter in secundo, cum dicit "non assumes nomenDei tui in vanum", praecipit perseverantiam latriae, quia qui recedit a cultu, assumit nomen Dei in vanum. In tertio mandato determinatur hora sive dies adorationis et vacationis Deo; ergo praecipitur ibi perfectio latriae. Et dicit etiam Glossa: "Omnia sancte faciendo, a strepitu vitiorumcessando" ; ecce perfectio.

2. Iuxta hoc etiam quaeritur: cum prohibeat in primo mandato ne fiant similitudines in caelo nec in terra nec in aqua, quare similiter non prohibet fieri similitudines in aëre et igne, cum aer et ignis corpora sint, et corpora in eis sint et possint figurari ibi similitudines.

[Solutio]: 1. Sed dicendum quod non est differentia in illis praeceptis per perseverantiam et perfectionem latriae, quia praeceptum respicit actum sive debitum actus, perseverantia autem et perfectio non dicunt actum, sed statum actus, et ideo penes illa non est distinctio, immo penes debita reverentiae vel honoris latriae, sicut visum est supra. Potest tamen dici, secundum iam dicta, quod aliter distinguuntur, ut dicatur quod in primo praecepto praecipitur latria quantum ad adorationem, in secundo quantum ad laudem, in tertio quantum ad gratiarum actionem. Et hoc est quia primum praeceptum respicit rationem dignitatis excellentis, respectu cuius dicitur adoratio; in secundo autem praecipitur assumptio nominis Dei directa, haec autem est cum laude; in tertio, quod est de requie in sabbato, praecipitur sanctificatio sive vacatio Deo, et sic gratiarum actio ratione donorum acceptorum a Spiritu Sancto.

2. Ad secundum dicendum,quod aeret ignis ibi comprehenduntur sub caelo, quia caelum vocatur omnis natura sursum continens alia. Unde, super Gen., distinguuntur a Sanctis septem caeli, scilicet aereum, olympicum etc., ita quod aer et ignis ibi vocantur caeli, et sic sumitur in Psalmo, cum dicitur: "Volucres caeli". Natura vero deorsum dicitur terra et aqua, et ita secundum modum Sacrae Scripturae comprehenduntur illa sub caelo, et ideo tria nominat in quibus prohibet fieri similitudines, in quibus omnia comprehendit.

PrevBack to TopNext