Text List

III, P. 2, Inq. 3, T. 2, S. 1, Q. 1, T. 1, D. 1, M. 3, C. 2

III, P. 2, Inq. 3, T. 2, S. 1, Q. 1, T. 1, D. 1, M. 3, C. 2

DE DIFFERENTIA ADORATIONIS.

Consequenter quaeritur de differentia adorationis.

Et hoc dupliciter: absolute et in comparatione.

ARTICULUS I

De differentia adorationis absolute.

Quantum ad primum sic quaeritur utrum una adoratione vel differenti secundum rem adoratur Deus.

Ad quod sic: 1. Psalmus: "In ecclesiisbenedicite Dea Domino de fontibus Israel", Glossa: "Deo, cui debetur latria; Domino, cui debetur dulia". Si ergo dulia et latria dicunt differentiam adorationis secundum rem, ergo differens est adoratio: una, qua adoratur ut Deus; alia, qua adoratur ut Dominus.

2. Item, Psalm.: "Domine, Deus meus, in te speravi", Glossa. " "Domine"omnium per potentiam, cui debetur dulia; Deus omnium per creationem, cui debetur latria". Ergo differens est elus adoratio secundum rem: una, qua adoratur ut Deus; alia, qua ut Dominus.

3. Item, dulia dicitur reverentia quae debetur creaturae, latria dicitur reverentia quae debetur aeterno; sed quaedam dicuntur de Deo ab aeterno, quaedam ex tempore, ut Dominus, Creator etc., et debetur ei honor ratione utriusque; ergo debetur ei latria ratione eius quod de ipso dicitur ab aeterno, et dulia ratione eius quod dicitur de ipso ex tempore, quia latria semper respicit quod aeternum est, dulia illud quod temporale est et creatum; ergo differens honor debetur Deo, unus latria, alter dulia.

4. Item, Deus se habet ad creaturas ut Deus et ut Dominus, et est separare has rationes per intellectum, quia, in quantum Deus, creat, in quantum Dominus, gubernat. Si ergo comprehensionem sequitur honor, differens reverentia ei exhibetur in quantum Deus et in quantum Dominus.

5. item, Deus se habet ad creaturam ut Creator et causa, et quantum ad hoc videtur ipsius ad creaturam disparitas in natura; item se habet ut Dominus, et sic disparitas in conditione, quia talis est domini ad servum. Si ergo alia est ratio disparitatis naturae et conditionis, et hoc comprehenditur, et comprehensionem sequitur honor, ergo alius honor ei debetur in quantum Creator vel causa et in quantum Dominus; ergo ut prius.

6. Item, Malach. 1, 6: "Si ego Pater, ubi est honor meus? Etsi ego Dominus, ubi est timor meus?" Ergo vult quod alia reverentia exhibenda sit ei in quantum Pater et in quantum Dominus.

Ad oppositum: a. Rationalis creatura dependet a Deo quantum ad esse, quia exit ab ipso, et quantum ad perfectionem esse et quantum ad conservationem esse, et ratione istorum debet Creatori suo honorem, qui dicitur latria. Si ergo secundum omnes istas conditiones Deo debetur latria, ergo Deo, in quantum est Dominus, debetur latria, quia Deus dicitur Dominus in quantum ad regimen eius dependet creatura et conservatur et regitur per ipsum; ergo eadem adoratio debetur ei in quantum Deus et in quantum Dominus, et non differens.

b. Item, latria dicit debitum immensi honoris, quia dicit debitum honoris ratione summae maiestatis; dulia dicit debitum honoris mensurati, quia ratione alicuius mensurati et finiti; unde nulli sancto debetur summus honor, Deo autem secundum omnem modum debetur immensus honor; ergo semper ei debetur latria, et ita semper unus honor sive una differentia honoris.

c. Item, dulia et latria dicunt differentiam gradus; sed dulia dicit inferiorem gradum, latria superiorem; Deo autem non debetur aliquis gradus interior honoris, immo supremus, quia non est dicere quod in eo sit diminutio honoris ratione alicuius; ergo semper, in quantum Deus et Dominus et Creator et huiusmodi, debetur ei una differentia honoris, quae est latria.

d. Item, Augustinus, in libro De vero religione, dicit quod vera religione colitur Deus ut principium universitatis et Dominus. Et vera religione dicitur per oppositum ad idololatriam. Ergo, cum latria sit ille honor qui opponitur idololatriae, ergo latria ei debetur in quantum est Deus et Dominus, et sic quantum ad omnia semper una adoratione adoratur.

Solutio: 1. Dicendum, sicut dictum est supra, secundum Augustinum, super illud Matth. 4, 10: "Dominum Deum tuum adorabis" etc.: Servitus duobus modis ac diversa significatione solet appellari. Dicitur enim latria, dicitur et dulia; sed dulia intelligitur servitus communis, hoc est sive Deo sive homini sive cuilibet rerum naturae exhibita, a qua etiam servitus, id est δυλος graece nomen accipit; latria autem appellatur servitus illa quae sola divinitatis cultui debita nec ulli est participanda creaturae: unde idololatrae nuncupantur.

Notandum ergo quod significatio duliae pluribus modis accipitur. Uno modo dicitur communiter ad quemcumque honorem debitum, vel Deo vel creaturae, et sic accipit Augustinus duliam in praedicta auctoritate. Secundo modo dicitur proprie, et sic dulia est cultus vel honor qui exhibetur creaturae. Tertio modo dicitur dulia antonomastice, haec est dulia dignior, quae est hyperdulia ; Glossa, super Psalmum: "Adorate scabellum pedum eius", dicens: "Caro Christi sine impietate a Verbo Dei assumpta adoratur a nobis, non illa adoratione quae latria est, quae soli Creatori debetur, sed illa quae dulia dignior est". Quarto modo dicitur dulia secundum analogiam, et sic dicitur nomine extenso, et sic dulia est reverentia debita soli Deo; tamen ratione illius dignitatis in cuius participatione est creatura, et sic intelligitur illud: "Deo, cui debetur latria; Domino, cuidebetur dulia".

Notandum ergo quod multipliciter exponitur illa Glossa. Primo modo sic: "Deo, cui debetur latria", id est, honor incommunicabilis, quemadmodum Dei substantia et natura est incommunicabilis creaturae; "Domino, cui debetur dulia", id est, honor communicabilis. Dominium enim communicatur creaturae eo modo quo dicimus quod Deus potens est et facit creaturam potentem; sapiens est, et facit creaturam sapientem; bonus est, et facit creaturam bonam, ita quod participat eius bonitatem. Et secundum haec debetur et honor qui descendit incommunionem, scilicet ratione dignitatum in quarum participatione dicimus esse creaturam, et iste honor nominatur nomine communi, quod est dulia, propter communionem; ratione vero dignitatis, in cuius participatione non est, honor singularis et dicitur latria. Et sic intelligitur illud: "Deo, cui debetur latria; Domino, cui debetur dulia", quia Dominus connotat effectum creaturae. — Secundo modo exponitur illud, sumendo duliam proprie et antonomastice, quia in Christo est natura increata, scilicet deitas, et natura creata, scilicet humanitas. Et quantum ad naturam creatam Dominus est; secundum vero naturam increatam Deus est et Creator, quae natura deitas dicitur. Quia ergo latria proprie debetur Creatori et soli, et dulia proprie creaturae, ideo Deo debetur latria, Domino dulia.

2. Quod ergo obicitur quod differens honor debetur Deo ; dicendum quod non, sed differens est debitum honoris ex parte creaturae ad Deum, et penes illa duo debita sumitur latria et dulia; sed quantum ad illum qui honoratur, idem est et unus honor, non differens, Et hoc est quia, quocumque modo adoretur Deus, vel ut in se consideratus vel ut causa vel ratione dignitatis impartibilis vel partibilis, semper est adoratio ratione eiusdem dignitatis, scilicet maiestatis; unde semper eadem dignitas, scilicet maiestas, adoratur; et etiam haec omnia sunt una dignitas in Deo, quae adoratur, licet differenter, in quantum sic vel sic.

3. Ad tertium quo dicitur quod quaedam dicuntur de Deo ex tempore, quaedam ab aeterno dicendum quod haec omnia sunt unum sive una dignitas in Deo, et ideo non faciunt differentiam honoris ex parte Dei, sed faciunt differentiam debiti ex parte creaturae.

4—6. Ad quartum similiter dicendum quod Deus creat, Deus regit hoc facit differentiam de; tam ex parte creaturae, quia aliud accipit creatura ab eo quia creat, aliud, quia regit, et ideo differens est debitum, unus tamen honor ratione horum, quia una dignitas; honor autem numeratur per dignitatem cui exhibetur. — Et per hoc patet responsio ad cuncta.

ARTICULUS II

De differentia adorationis in comparatione.

Consequenter quaeritur de differentia adorationis divinae in comparatione quantum ad aequalitatem, an scilicet aequali adoratione adoretur Deus in quantum Deus et in quantum Dominus et huiusmodi.

Ad quod sic: a. Dionysius, in libro De divinis nominibus, loquens de dominio Dei, dicit quod "dominium est omnium bonorum plenissima perfectio et immutabilis firmitas". Ergo dominium dictat honorem in infinitum Domino exhibendum; ergo aequali honore adoratur in quantum Deus et Dominus.

b. Item, Dominus dicitur,de Deo ex tempore; sed ex actu temporali non accrescit Deo honor nec minoratur; ergo aequalis honor ei debetur in quantum Deus et Dominus et non minor nec maior.

c. Item, creatio est commendatio potentiae infinitae, quia dicit exitum de non—esse in esse; sed potentiae infinitae debetur honor infinitus; ergo ratione creationis debetur honor infinitus; ergo ratione dominii, quia ex quo Creator, et Dominus.

d. Item, in hoc quod est Dominus intelligitur Deus, cum dicitur de Deo; ergo non minor honor, sed aequalis debetur Domino et Deo.

Ad oppositum: 1. Potentia in Deo est infinita, actus autem finitus; honor autem debetur Deo ratione actus et ratione potentiae. Si ergo actus finitus, sicut creatura, ergo et honor, ratione ipsius debitus finitus est; et, si potentia infinita, ergo honor ratione potentiae infinitus; ergo non aequalis honor debetur Deo ratione actus et potentiae suae.

2. Item, bonitas divina est infinita, tamen beneficia eius in creatura sunt finita; et ratione utriusque debetur honor, et ex uno dulia, scilicet ex beneficentia, ex alio latria; ergo inaequalitas honoris.

3. Item, esse divinum consideratur ut in se, consideratur et ut in creatura; unde secundum hoc dicit Trismegistus quod "Deusest sphaera intelligibilis, cuius centrum est ubique, circumferentia nusquam". Divinum esse consideratum in se dicitur circumferentia quae nusquam est, quia infinita et nullo modo habet finem; in quantum vero comparatur ad creaturam, dicitur centrum metaphorice. Quae est ergo comparatio centri ad circumferentiam, eadem est divini esse ad semetipsum consideratum sic et sic; sed comparatio centri ad circumferentiam est sicut tiniti ad infinitum; ergo divinum esse, ut in se consideratum est infinitum, consideratum vero in creatura est finitum; ergo, si ratione utriusque debetur ei honor, debetur et honor finitus et infinitus, et ita inaequalis.

Solutio: Dicendum quod aequalis honor semper Deo debetur ex parte dignitatis, quia semper eadem est dignitas, ratione cuius adoratur; non tamen semper aequale est debitum, quia iuxta sententiam Evangelii, Matth. 25, 15, cui plus committitur, pius debet: unde uni dedit Dominus duo talenta, alii quinque, et plus debebat cui commiserat quinque quam cui unum erat commissum. Et sic ex parte commissi sive accepti non est aequale debitum, tamen aequalis honor, quia honor respondet dignitati, et eadem dignitas est qua accipio hoc et illud.

[Ad obiecta]: 1. Ad primam rationem in contrarium dicendum quod sicut in sole duplex est actio, scilicet actio qua agit et actio quam efficit, et prima dicitur lucere, secunda illuminare, sic in Deo est actio qua agit Deus, et haec idem quod sua essentia; et est actio quam efficit in creatura. Actio ergo qua agit est infinita et immutabilis sicut sua essentia, licet actio quam efficit sit finita, quia creaturae sunt finitae; honor autem semper impenditur ratione actus quo agit, et ideo honor infinitus debetur ei ratione actus et ratione potentiae.

2. Ad secundum dicendum quod, licet beneficia Dei finita sint, tamen dantur a bonitate infinita; unde beneficium minimum quod dat Deus, datur ex infinita bonitate. Debitum autem honoris ratione beneficii consequitur illud ex quanto datur, sicut patet in Luc. 21, 2 de vetula, quae non posuit in "gazophilacium nisi duo minuta", et tamen habuit maiorem remunerationem quam qui plus posuerunt, quia ex maiori affectu dedit; et sic est hic, et ideo honor infinitus debetur ratione beneficii Dei, quia ex infinita bonitate datur.

3. Ad tertium dicendum quod, secundum Dionysium, duplex est cognitio de Deo. Una est modo infinito per privationem aliarum creaturarum; unde Psalmus: "Posuit tenebras latibulum suum". Et est cognitio de Deo per positionem modo finito, sicut cognitio de Deo quod est potens et quod bonus et quod sapiens et quod ubique et quod causa est et huiusmodi, sed tamen haec omnia unum et infinita sunt. Dicendum ergo quod divina substantia, secundum quod causa est, finiens est, sed non finita, quia finit creaturam, quia est causa contentiva eius et conservans; unde Deus est Α et Ω, "principium et finis", sed non finitur ab ea. Unde, prout comparatur causa prima ad creaturam, non finitur per eam sed finit eam; et ideo semper est dignitas infinita, ratione cuius debetur honor, et ideo infinitus honor. Dicitur autem esse ut centrum prout consideratur in creatura, non quia finiatur in ea, sed quia ut in atomo et ut minima apparet esse bonitas divina considerata in creatura respectu eius quod in ipso consideratur.

PrevBack to TopNext