Text List

III, P. 2, Inq. 3, T. 2, S. 1, Q. 1, T. 1, D. 2

III, P. 2, Inq. 3, T. 2, S. 1, Q. 1, T. 1, D. 2

DE ADORATIONE CHRISTI.

Post haec quaeritur de adoratione Christi. I. Et quaeritur utrum eadem adoratione adoretur Christus secundum divinitatem et humanitatem.

Ad quod sic: 1. Christus est Deus et homo; sed ratione qua est Deus dignus est honore debito Creatori; in quantum vero est homo, dignus est honore debito creaturae ; ergo, cum adoratio debita Creatori sit latria, et debita creaturae sit dulia, Christus adorandus est dulia et latria; sed eae adorationes differunt; ergo differenti adoratione adorandus est Christus.

Ad oppositum: a. Hieronymus: "Non seorsum Verbum Christi adorandum est". Seorsum dicit ab humanitate ; ergo una adoratione adoratur in quantum Deus et in quantum homo.

II. Secundo iuxta hoc quaeritur an debeatur maior veneratio Filio Dei incarnata quam ante incarnationem.

1. Hoc enim videtur per Philosophum, quia plura bona sunt paucioribus bonis magis eligenda. Ergo plura venerabilia paucioribus sunt . magis veneranda; igitur, cum plura venerabilia sint in Filio incarnata, scilicet divinitas et humanitas et persona, quam in non-incarnato, relinquitur quod amplior debetur veneratio incarnato.

Solutio: Dicendum quod in Christo est dignitas personae et diversitas naturarum, quia persona est in duabus naturis. Respiciendo ergo dignitatem personae, sic una debetur Christo adoratio, quia ipse est una persona, et una est dignitas, ratione cuius fit adoratio, scilicet una dignitas personalis, et haec adoratio est latria. Et hoc est quod dicit Ioannes Damascenus III Sententiarum, 9 dist.: "Timeo carbonem tangere propter ligno copulatum ignem; adoro Christi naturam propter Dei mei simul utramque propter carni unitam deitatem. Non enim quartam appone personam inTrinitate, sed confiteor personam unam Verbi et carnis eius". Iis verbis insinuari videtur Christi humanitatem cum Verbo una adoratione esse adorandam, attendendo unitatem personae. Respiciendo autem diversitatem naturarum est differens adoratio, quia ibi est natura divina, quae adoranda est latria; ibi etiam est humanitas: ex qua parte distinguendum est, quia ipsa humanitas considerari secundum se potest, in quantum est quaedam creatura tam sancta, tam pulcra, vel prout est divinitati coniuncta. Si consideretur secundum se, dicendum quod ei debetur adoratio quae est dulia dignior, et secundum hoc super illud: "Adorate scabellum pedum eius", dicit Glossa: "Caro Christi sine impietate a Verbo Dei assumpta adoratur a nobis; non illa, dico, adoratione quae latria est, quae soli Creatori debetur, sed illa quae dulia dignior est". Si autem consideratur prout est divinitati unita, secundum hoc fuerunt circa hoc opiniones, quia quidam dixerunt quod debetur ei dulia hoc modo, sed dignissima. Alii autem dixerunt quod debetur ei latria, secundum Augustinum, qui super illud: "Non turbetur cur vestrum" etc. ita dicit: "Ego Dominicam carnem, immo pertectam in Christo humanitatem, ideo adoro quod a divinitate suscepta et deitati unita est, ut non alium et alium, sed unum eumdemque Deum et hominem Filium Dei esse confitear. Denique si hominem separaveris a Deo, illi nunquam credo vel servio". Et loquitur de adoratione: quae est latria.

Ad quod intelligendum notandum est quod Iatria dicitur tripliciter. Uno modo dicitur proprie, scilicet cultus qui Deo debetur soli, sive intelligatur quantum ad dignitatem in cuius participatione non est creatura vel in cuius est participatione. - Secundo modo dicitur latria stricte, cum scilicet restringitur vocabulum ad servitutem quae debetur Creatori ratione dignitatis, in cuius participatione non est creatura, et sic accipitur latria in Glossa illa: "Deo, cui debetur latria; "Domino", cui debetur dulia" ; in participatione enim istius dignitatis, quae designatur hoc nomine Deus, secundum quod accipitur naturaliter, et etiam dignitatis, quae designatur: hoc nomine Creator, non est creatura. — Tertio modo dicitur large, non solum servitus quae debetur dignitati divinae, sed etiam creaturae unitae ipsi. In quo sensu dicit Rabanus: "Caro Christi latria adoranda est sicut Verbum, sed non omni specie latriae, quoniamnon adoramus eam omnino prostrati in terra, sic utcredamus quod nos creavit de nihilo, ut sacrificemus ei sicut Deo, sed adoramus eam, quoniam per ipsam redempti sumus" ; et sic dicitur latria nomine extenso. Et sic respiciendo unitatem personae, una est adoratio; respiciendo diversitatem naturarum, differens est adoratio: divina enim natura semper adoratur latria; humana, in se considerata, semper dulia, quia Sanctum Sanctorum; considerata vero ut divinitati unita, adoranda est latria, extenso nomine latriae.

II. Ad secundum quod quaeritur dicendum quod maior veneratio potest dici dupliciter: quantitative scilicet, quia in pluribus est veneratio; vel qualitative, eo quod maiori intensione veneratio. Secundum primum modum potest dici Christo incarnato deberi maior veneratio, quia in pluribus debet venerari. Secundo modo non debetur ei maior veneratio, quia illud quod debetur venerationis humanitati, magis debetur ipsi divinitati, quae ipsius humanitatis causa effectiva totaliter est.

I. Et ideo illud quod obicitur quod plura bona sunt magis eligenda paucioribus, intelligendum est, secundum Philosophum, quando non sunt altera in alteris. Et hoc est in proposito: ratio enim venerationis creaturae, scilicet humanitatis assumptae, magis est in ipsa divinitate quam in humanitate.

PrevBack to TopNext