III, P. 2, Inq. 3, T. 2, S. 1, Q. 1, T. 1, D. 3, C. 1
III, P. 2, Inq. 3, T. 2, S. 1, Q. 1, T. 1, D. 3, C. 1
DE ADDRATIONE CREATURAE ANGELICAE.
An maior vel aequalis veneratio debetur sanctis angelis post incarnationem Christi vel ante; an sint angeli aliquo modo adorandi latria; an angelus satanae, cum "transfigurat sein angelum lucis", dicens se esse Christum, possit sine peccato adorari latria.
ARTICULUS I.
An maior vel aequalis veneratio debetur sanctis angelis post incarnationem Christi vel ante.
Quantum ad primum obicitur sic: I. 1. Ante incarnationem Christi angeli adorabantur ab hominibus, et non prohibebant se adorari, sed post Incarnationem non permittunt se adorari ab homine, immo prohibent; unde in Apoc. 22, 8 dicit Ioannes: "Cecidi, ut adorarent, ante pedes angeli; qui dixit mihi: vide ne feceris; conservus enim tuus sum et fratrum tuorum". Sed, si deberetur ei aequalis honor qui ante debebatur, constat quod non prohiberet sicut nec ante; ergo non tantus honor debetur angelis post incarnationem quantus ante.
2. Item, Gregorius: Post incarnationem, quia vident "humanam naturam super" se exaltatam, non permittunt se adorari ab hominibus; et prius permittebant; ergo etc.
Ad oppositum: a. Ita sunt beati angeli post incarnationem sicut ante: unde non est eorum gloria diminuta vel beatitudo ex incarnatione, sed potius aucta. Si ergo non est subtracta dignitas beatitudinis ex incarnatione, ergo nec veneratio diminuta.
II. Iuxta hoc quaeritur unde fuit hoc quod angelus prohibuit se adorari a Ioanne, cum ita esset dignus sicut fuerat ante incarnationem.
Si dicatur quod hoc fuit ex humilitate, tunc videtur quod ante incarnationem debuisset prohibuisse se ab homine adorari, quia tunc fuisset maior eius humilitas, si prius se humiliasset homini quam modo, quia non erat homo ita dignus sicut modo; ergo non fecit propter hoc. Ex quo videtur quod vellet angelus innuere quod non tantus debetur ei honor post incarnationem quantus ante.
Solutio: Dicendum quod, quantum est ex parte ipsorum angelorum, aequalis honor debetur eis post incarnationem et ante et etiam ex parte hominis maius est debitum honoris vel venerationis angelorum post incarnationem quam ante, quia plura fecerunt pro homine. Fuerunt enim ministri incarnationis et miraculorum, sicut de Gabriele legitur quod nuntiavit Mariae quod de illa nasceretur Dei Filius.
[Ad obiecta]: 1-2. Ad illud autem quod dicitur quod si aequalis honor debetur eis, quare ergo prohibent huiusmodi adorationem, dicendum quod aliquid potest prohiberi dupliciter: vel quia malum est sive occasio mali vel prohibetur propter aliquam utilitatem, secundum quod dicit Augustinus, Super Genesim, ubi loquitur de angelis venientibus ad Abraham: Duplici de causa aliquis arcendus est a bono: vel propter maius bonum aggrediendum, ut Dominus revocavit illum qui volebat sepelire patrem suum, Matth. 8, 22; vel propter facilem declinationem in malum. Et secundum hoc dicendum quod prohibuit angelus Ioannem ne ipsum adoraret, quia istud erat occasio mali, quia sub praetextu duliae poterat occasionaliter introduci ut creaturae impenderetur latria, quod esset maximum malum, sicut Paulus prohibet comedere in idolio, quia potest esse occasio mali vel in se vel in alio, scilicet venerationis idoli, I Cor. 8, 7. Alia ratio fuit quare prohibuit, scilicet propter provocationem ad maius bonum, quia per hoc volebat ostendere quam maxime exaltata est humana natura post incarnationem et quam magna est gloria Dei in humana natura, et istud valde debet hominem ad maximum bonum provocare.
ARTICULUS II
Utrum angelus licite possit adorari latria.
Quod videtur 1. per textum Gen. 18, 2, ubi dicitur quod Abraham adoravit angelos, et adoratione quae debetur Trinitati; ergo latria.
2. Item, Iosue 5, 14, Iosue adoravit videns angelum, qui dixit: "Ego sum princepsexercitus Domini". Ergo ipse adoravit angelum latria; ex iis videtur quod angelus possit adorari latria.
Solutio: Dicendum, quemadmodum dicit Augustinus de fruitione, quod sola immutabili bonitate est fruendum simpliciter, rationali vero creatura, quae nobiscum t potest participare summam bonitatem, est fruendum secundum quid et non simpliciter; item, fruendum in Deo, non in se, secundum quod dicit Apostolus, ad Philemonem, 20: "Ego te, frater, fruar in Domino" ; irrationabili vero creatura, quae non potest nobiscum participare summam bonitatem, non est fruendum nec simpliciter nec secundum quid. Eodem modo dicendum, tamen non per omnia, quod latria simpliciter debetur Deo, latria vero secundum quid debetur humanae naturae in Deo, hoc est non de se, sed ratione divinitatis cui est unita; latria vero nec simpliciter nec secundum quid debetur purae creaturae, quia Iatria est servitus debita Creatori.
[Ad obiecta]: 1. Ad illud quod primo: obicitur de Abraham, Gen. 18, 2, quod videtur angelos adorasse latria, est responsio in Glossa, quod "Abrahamintelligens divinitatem in unitate adorabat et dispensationi angelicae in forma visibili ministrabat". Ex hoc igitur apparet quod duo intelligebat Abraham in apparitione illorum virorum. Intelligebat enim creaturam angelicam in forma humana; intelligebat etiam Trinitatem, ideo et duplex actus sequebatur in Abraham, scilicet adoratis, quae consequebatur intellectum Trinitatis, et ministerium, quod consequebatur ad Intellectum naturae angelicae apparentis in humana natura. Ex quo patet quod adoratio latriae in Abraham non exhibebatur angelo.
2. Ad illud quod quaeritur de Iosue, dicendum quod Iosue intelligebat in angelo ipsum Deum, in cuius persona apparebat angelus, et illum adorabat. Unde dicit super illum locum Adamantius: "Adoravit, non solum quia ex Deo est, sed quia Deus est; non enim adorasset nisi Deum cognovisset. Quis enim est princeps militiae nisi Christus?" Ex quo relinquitur quod intelligebat in angelo Christum, cum dixit, Ios. 5, 14: "Ego sum princeps exercitus Domini". Et sic patet solutio huius quaestionis.
ARTICULUS III
Utrum angelus Satanae, cum transfigurat se in angelum lucis, dicens se esse Christum, possit sine peccato adorari latria.
Tertio quaeritur de angelo Satanae, cum "transfigurat se in angelum lucis", sicut habetur II Cor. 11, 14, et dicit se esse Christum, utrum possit adorari latria sine peccato.
Quod videtur, 1. quia ignorantia facti, adhibita diligentia, excusat, quamvis ignorantia iuris non excuset; ergo, cum iste ignoret quod factum est et adhibeat debitam diligentiam, relinquitur quod non peccat adorando diabolum sicut Christum.
2. Item, si aliquis, credens hostiam consecratam a sacerdote celebrante, quae non esset consecrata, adoraret eam sicut corpus Christi, propter ignorantiam facti excusaretur. Ergo similiter adorans diabolum vice Christi in praedicto casu propter ignorantiam facti excusabitur.
Solutio: 1. Dicendum quod Satanas transfiguratus, apparens in specie Christi, non est adorandus pro Christo simpliciter nec credendus esse Christus, sed sub conditione. Unde, si adoraret eum simpliciter, peccaret nec ignorantia excusaret eum.
Et assignatur huius triplex ratio. Prima est, quia quilibet est praemunitus per Sacram Scripturam quod angelus tenebrarum transfigurat se in angelum lucis, II Cor. 11, 14 et Matth. 24,5: "Multi venient in nomine meo" etc., et ideo tenentur discutere et non statim adorare. — Secunda ratio est, quia habet remedium orationis, quoniam, si oraret Deum toto corde ut revelaretur ei veritas, Deus non permitteret eum decipi. In hoc enim casu intelligitur illud Ioan. 15, 16: "Quidquid petieritis Patrem in nomine meo, dabit vobis; in nomine meo" scilicet, quod est Iesus, quod interpretatur salus, hoc est "quidquid petieritis" ad salutem, secundum quod exponit B. Augustinus. Patet ergo ex hoc quod qui non orat non adhibet omnem diligentiam quam debet. — Tertia ratio est, quia facillime posset vitare periculum, apponenda scilicet conditionem hoc modo: Adoro te, si tu es Christus.