Text List

III, P. 2, Inq. 3, T. 2, S. 1, Q. 1, T. 1, D. 3, C. 2

III, P. 2, Inq. 3, T. 2, S. 1, Q. 1, T. 1, D. 3, C. 2

DE ADORATIONE HOMINIS.

Postquam habitum est de adoratione angeli, quaeritur de adoratione hominis, quia dicit Apostolus: "Honore invicem praevenientes", Rom. 12, 10. Primo, utrum homo adorandus sit latria; secundo, utrum omnes homines aequaliter sint adorandi; tertio, utrum mali sint adorandi; quarto, quo modo sancti viri sint adorandi; quinto, utrum malus praelatus plus sit adorandus quam bonus subditus.

ARTICULUS I

Utrum hamo adorandus sit latria.

I. Quantum ad primum obicitur sic: Dicit Ioannes Damascenus quod "honor, qui exhibetur imagini, refertur ad illum cuius est imago; unde dicitmagnus Basilius: Honor imaginis ad prototypon pervenit, id est ad exemplar" ; est enim prototypon prima forma sive forma exemplaris, ad quam facta est imago. Cum ergo homo sit expressissima imago Dei, poterit in homine adorari Deus latria, et ita per consequens homo potest adorari latria.

II. Iuxta hoc quaeritur de B. Virgine. Nam dicit Ioannes Damascenus quod "honor, qui eius est, ad eum, qui de ea est incarnatus, refertur". Ergo ipsa potest adorari latria.

Solutio: I. Ad primum dicendum quod homo non potest adorari latria, tamen potest esse materia adorationis latriae, in quantum est imago ducens ad Deum, cuius est imago, et ideo adoratio duliae debetur ei, secundum quod dicit Ioannes Damascenus,in IV Libro: "A principio Deus hominemsecundum propriam imaginem fecit. Cuius igitur gratia nos ad invicem adoramus, nisi quod secundum imaginem Dei facti sumus? Ut enim ait magnus in divinis Basilius, honor imaginis ad prototypon pervenit, id est exemplar: prototypon autem estillud quod imago repraesentat".

II. Ad secundum quod quaeritur de B. Virgine, dicendum quod, quamvis "honor, qui eius est, ad eum qui ex ea est incarnatus", reducatur, non sequitur propter hoc quod honor ille sit latria, sed sequitur quod honor ille refertur ad Christum. Honor tamen ille, qui B. Virgini debetur, est cuiusdam praerogativae, scilicet duliae singularis et quasi immediate disponens ad latriam, non tamen est latria. Cum enim adoro Matrem Dei in quantum huiusmodi, non adoro ut causam mei conditricem, et ideo non adoro latria; quia autem adoro ut Matrem Dei, honoro ut Matrem Creatoris, et hoc propter ipsum Creatorem. Unde ratio honoris est ipse honor Creatoris, ipse tamen honor exhibetur creaturae. Ex quo relinquitur quod honor ille est dulla praerogativae singularis disponens ad latriam, et cuius ratio latria est.

Utrum omnes homines aequaliter sint adorandi.

Consequenter quaeritur utrum omnes homines sint aequaliter adorandi.

Ad quod sio: 1. Damascenus, in IV libro: "A principio Deus hominem secundum propriam imaginem fecit. Cuius igitur gratia nos ad invicem adoramus, nisi quod secundum Dei imaginem facti sumus?" Ex quo obicitur quod, si omnes homines aequaliter ad imaginem Dei facti sunt, ergo omnes homines aequaliter adorandi sunt. Contra: a. Adoratio est debitum ratione dignitatis excellentis; ergo, si est dignitas aliqua excellens in uno respectu alterius, non aequaliter debetur eis adoratio. Vel si dicas quod immo, quia non adorantur nisi ratione eius quod sunt ad imaginem Dei, tunc sequetur ex hoc quod unus non debet alium adorare, quia unus aequalis est alteri quantum ad imaginem.

b. Item, praelatus ratione naturae non debet adorare subditum, quia aequalis est ei quantum ad naturam, similiter habet dignitatem excellentem respectu illius; ergo non debet ipsum adorare ratione dignitatis, immo potius e converso; ergo non aequaliter debetur omnibus adoratio.

Solutio: Dicendum quod omnibus exhibendus est honor pro statu et tempore, quia omnes ad imaginem Dei facti sunt, ut dicit Damascenus, et haec est ratio communis quare honor omnibus debet exhiberi loco et tempore.

Sed notandum quod in imagine, quae est homo, intelligitur quod est per naturam; intelligitur etiam in ea quod est per gratiam, quae reducit ipsam imaginem in plenam conformitatem Dei, quia gratia ipsa est deiformitas. Ex parte igitur naturae non est differentia adorationis: unde quantum ad hoc est aequalitas in omnibus: sed respiciendo possibilitatem ad gratiam vel actum qui est per gratiam, quae actu est in imagine, non est ita. Si enim in statu est gratiae et habet gratiam actu, habet bonum excellens in se, ratione cuius debetur ei honor: quilibet enim talis in aliquo uno excellit, licet non habeat omnia dona, et ratione illius unius cantatur de quolibet Confessore: Non est inventus similis illi. Et sic respiciendo actum gratiae in habente, ratione cuius semper excellit, adorandus est homo et unus magis alio. Similiter respiciendo possibilitatem ad gratiam in homine, licet actu sit extra gratiam, tamen adhuc possibilis ad tantam gratiam et ad maiorem quam aliquis alius habens gratiam actu; et respiciendo possibilitatem hanc in imagine in maiori excellentia, ita etiam respiciendo hoc, maior honor potest impendi uni quam alii.

ARTICULUS III.

Utrum mali homines sint adorandi.

Tertio quaeritur utrum malis hominibus debeatur adoratio.

Ad quod sia: 1. Ioannes Damascenus: "Honorandum estsanctos ut filios et "heredes Dei", ut dicit Ioannes Evangelista". Si ergo mali homines non sunt amici nec filii nec heredes Christi, ergo non sunt adorandi.

Ad oppositum: a. Rom. 12, 10: "Honore invicem praevenientes", Glossa: "Id est in qualibet reverentia; aliter non est fraternus amor, nisi mutuis se praeveniantobsequiis".

b. Item, aliquis modo malus forte praeordinatus est ad maiorem iustitiam quam aliquis modo bonus, et possibilis est ad hoc; ergo dignus est honore ratione istius possibilitatis.

Solutio: Dicendum, sicut supra dictum fuit, quod mali homines, in quantum mali, non sunt diligendi, immo odio habendi, quia odire malum, in quantum malum, non est odire naturam eius, sed odire vitium in ipso, ut dicit Augustinus, et ideo ,sic odiendi sunt, et sic non sunt honorandi nec adorandi. Attendendo tamen naturam ipsam, quia sunt ad imaginem Dei facti et possibiles ad gratiam, ratione huius debetur eis honor et dilectio.

ARTICULUS IV.

Quo modo sancti viri sint adorandi.

Quarto quaeritur de adoratione sanctorum qualis sit.

Ad quod sic: 1. Dulia adoramus sanctos; sed dulia idem est quod servitus, ut dicit Augustinus ; ergo servitute ipsos adoramus.

Ad oppositum: u. Augustinus, in libro De vera religione: "Sancti adorandisunt propter imitationem, non propter religionem; adoramus eos caritate, non servitute". Ergo adoratio, qua adoramus eos, non est servitus.

Solutio: Dicendum quod duplex est servitus. Est enim servitus obnoxietatis, et haec debetur Deo, eo quod est principium nostri esse; est etiam servitus reverentiae, et haec debetur sanctis, quia ipsi sunt nostri ductores vel per doctrinam, sicut praelati, vel per intercessionem vel per administrationem.

ARTICULUS V

Utrum malus praelatus magis sit honorandus quam bonus subditus.

Quinto quaeritur an màlus praelatus magis sit honorandus quam bonus subditus vel e converso.

Ad quod sic: a. Rom. 13, 7: "Cui honorem, honorem". In praelato, qualiscumque sit, est maior dignitas quam in aliquo subdito; ergo maior veneratio debetur malo praelato quam bono subdito.

Contra: 1. Maior est dignitas imaginis in bono subdito quam in malo praelato; sed dignitas imaginis ratio est quare "nos adinvicem adoramus", ut dicit Damascenus ; ergo maior veneratio debetur bono subdito quam malo praelato.

Solutio: Dicendum quod malus praelatus, in quantum praelatus, magis debet honorari quam bonus subditus, quia magis est in participatione debiti honoris, quia est honor gratuitus . debitus ex necessitate et est honor gratuitus non debitus ex necessitate. Primus honor debetur praelato in quantum praelatus, quia, in quantum huiusmodi, vice Christi est ; unde Rom. 13, 4 dicit Apostolus de ipso praelato quod "Dei minister est". Honor autem gratuitus non debitus ex necessitate, debetur bono subdito, et ideo magis tenemur ad honorem maiorem praelati in quantum praelatus est.

PrevBack to TopNext