Text List

III, P. 2, Inq. 3, T. 2, S. 1, Q. 1, T. 1, D. 3, C. 3

III, P. 2, Inq. 3, T. 2, S. 1, Q. 1, T. 1, D. 3, C. 3

DE ADORATIONE CREATURAE IRRATIONALIS.

Post haec inquirendum est de adoratione quae debetur irrationabili creaturae, quae est vestigium Dei, et maxime de adoratione quae exhibetur cruci Christi. Primo, an maior veneratio debetur cruci Christi quam homini; secundo, an possit Deus adorari latria in vestigio sicut in imagine.

ARTICULUS I.

An maior veneratio debeatur cruci Christi quam homini.

Quantum ad primum sic obicitur: 1. Exod. 20, 4 prohibetur quod non fiat sculptile neque ulla similitudo. Si ergo figuramus Deum in cruce, contra praeceptum facimus; non est m ergo crux magis adoranda quam rationalis creatura.

2. Item, adoratio sive veneratio respicit dignitatem; sed maioris est dignitatis rationalis creatura, quae est homo, quam ipsa crux, quia homo ad imaginem Dei factus est et creatus est ad beatitudinem et ut sit particeps divinae veritatis et bonitatis per cognitionem et amorem: crux autem non ita, cum sit irrationalis creatura ; ergo maior veneratio debetur homini quam cruci.

Contra: a. Crux a maximis adoratur, etiam Petrus, qui iam beatus est, crucem adoraret, non tamen hominem; ergo maior veneratio debetur cruci quam homini.

Solutio: Dicendum quod est dignitas realis, quae debetur rei; et est dignitas imaginis, et haec non est ex parte imaginis, sed ex parte rei quam imaginat. Unde Damascenus: "Honor imaginis ad prototypon, id est exemplar, refertur". Sed notandum quod est imago per participationem, et haec est rationalis creatura; et est imago ut signum, scilicet alicuius beneficii Dei, sicut humanationis eius et passionis et huiusmodi. Ubi ergo est imago ut signum, totus honor refertur ad prototypon, id est exemplar. Unde dicit Damascenus de cruce quod adorando crucem, adoramus passionem Christi sive Christum passum, sub iis verbis: "Adoramus typum pretiosae crucis; et si exalia materia est facta, non materiam adorantes, absit, sed typon ut Christisymbolum, id est notam. Dixit enim discipulis: "Tunc apparebit signum Filii hominis in caelo"". Sed ubi est imago per participationem, ut homo, est adoratio duliae, et ita non est haec adoratio crucis maior nisi quia refertur ad signatum ; dulia autem debetur homini, eo quod est in participatione divinae dignitatis, sicut potentiae vel sapientiae vel bonitatis, quod non convenit cruci. Ille ergo maior honor qui exhibetur cruci refertur ad rem significatam cuius est signum, non ad ipsam crucem in se.

[Ad obiecta]: 1. Ad illud quod obicitur: "Non facies tibi sculptile", dicendum, secundum Damascenum, quod, antequam Deus esset humanatus, facere imaginem Deo erat impietatis, quia secundum divinam naturam non est figurabilis; sed, postquam visibilis et sensibilis factus est per assumptionem carnis, non est hoc impietatis. sed potius pietatis est ipsum figurare, et hoc propter doctrinam et instructionem nostram et propter recordationem passionis Christi, ut praesens sit nostrae memoriae, et per hoc instruimur et allicimur ad bonum. Hac etiam de causa fiunt imagines Sanctorum. Unde Damascenus dicit: "invisibilis et incorporei et incircumscriptibilis et infigurabilis Dei quis potest facere imaginem? Insipientiae igitur summae est et impietatis figurare quod divinum est. Hincin Veteri Testamento non erat assuetus imaginum usus. Quia veroDeus propter viscera misericordiae suae secundum veritatem factus est homo propter nostram salutem, non ut Abrahae visus est in specie hominis, non ut Prophetis, sed secundumsubstantiam factus est homo et perambulavit terram et cum hominibus conversatus est, miracula fecit, passus est, crucifixus est, resurrexit, assumptus est, et omnia secundum veritatem facta sunt et visa sunt ab hominibus: scripta quidem sunt ad memoriam et doctrinam nostram. Quia autem non omnes noscunt litteras nec lectioni vacant, Patres excogitaverunt velut quosdam triumphos in imaginibus describere ad velocem memoriam. Quapropter multotiens non secundum mentemhabentes Domini passiones, imaginem Christi crucifixionis videntes et salutaris passionis in memorationemvenientes, procidentes adoramus, non materiam, sed imaginatum. Similiter et Dei Genitricis imaginis non materiam, sed figuram adoramus: honor enim qui est ad ipsam, ad ipsum, qui ex ipsa estincarnatus, reducitur. Similiter autemet Sanctorum certamina, erigentia nos ad fortitudinem et imitationem et zelum virtutis eorum et gloriam Dei, sicut diximus: etenimimaginis honor ad prototypum, id estexemplar, pervenit". - Et per hoc solvuntur omnia obiecta.

ARTICULUS II

Utrum Deus possit adorari latria in vestigia sicui in imagine.

Secundo quaeritur utrum Deus possit adorari latria in vestigio sicut in imagine.

1. Quia si sic, cum in omni creatura sit vestigium Dei, erit adorandus latria in omni creatura, ut in lapide. Quod autem ita sit, patet, quia Gen. 28, 18 dicitur de Iacob, quod "surgens mane, tulit lapidem, quem supposuerat capiti, et erexit in titulum, fundens aleam desuper". Cum ergo latria consistat in sacrificii oblatione, ipsum autem oleum obtulit pro sacrificio, ergo ipse exhibuit latriam lapidi.

2. Item, cum Deus sit ubique praesentialiter, potentialiter, essentialiter, ergo potest in omni re adorari; ergo secundum hunc modum potest cuilibet creaturae exhiberi latria.

Solutio: Cum quaeritur an Deus adorandus sit in vestigio, dicendum quod non, nisi in quantum vestigium efficitur signum per institutionem, quemadmodum tabernaculum, et lapis, quem unxit Iacob, erat signum et figura ipsius Christi, et secundum hoc signatum adoratur latria. Si vero consideratur ipsum vestigium in se, non potest esse materia latriae: vestigium enim non immediate ducit in Deum quemadmodum imago. Vestigium enim determinatur in creatura irrationali secundum unitatem, veritatem, bonitatem, quae referuntur ad imaginem, quae in creatura rationali determinatur secundum memoriam, intelligentiam et voluntatem, quae quidem immediate referuntur ad Trinitatem. Quia ergo illud solum quod immediate ducit in Deum potest esse materia latriae, vestigium autem non ducit in Deum immediate, patet quod non potest esse materia latriae in quantum huiusmodi, sed imago; hinc est etiam quod Deus potest adorari in imagine, non in vestigio in quantum est res.

[Ad obiecta]: 1. Ad illud vero quod obicitur de Iacob, dicendum quod ipse non impendit honorem lapidi, sed signato per lapidem, quod erat Christus.

2. Ad ultimum dicendum quod, quamvis Deus sit in omni creatura, prout dicitur, praesentialiter, potentialiter, essentialiter, non tamen, sicut dicit B. Augustinus, Ad Dardanum, omnem creaturam inhabitat: solum enim habitat in illis in quibus est per gratiam, qui scilicet sunt templum eius, sicut dicit Apostolus: "Templum Dei sanctum est, quod estis vos". Templum autem solum dicitur creatura rationalis, in qua Deus inhabitat per gratiam et cognitionem et amorem. Quia ergo creatura irrationalis non est possibilis ut sit templum, nec erit in ea adoratio prout res est, nisi secundum quod est signum, sicut dictum est. Reliqua quae pertinent ad istam materiam invenientur in Quaestione de latria, quando de virtutibus inquiretur. Et sic patet responsio.

PrevBack to TopNext