III, P. 2, Inq. 3, T. 2, S. 1, Q. 1, T. 2, D. 1, C. 1
III, P. 2, Inq. 3, T. 2, S. 1, Q. 1, T. 2, D. 1, C. 1
DE EXPOSITIONE HUIUS PRAECEPTI.
Quantum ad primum quaeritur de expositione huius mandati, quae assignatur tribus modis secundum tres expositiones quae ponuntur Exod. 20 et Deuter. 5. Una enim expositio est quae ponitur Exod. 20, 7: "Non assumes" etc.: "Christum putando tantum creaturam" ; et Deuter. 5, 11: "Non aestimes creaturam esse Filium Dei". - Secunda expositio est quae ponitur Exod. 20, 7: "Non assumes" etc.: "Iurando scilicet pro nihilo nomen Dei" ; et Deuter. 5, 11 dicit Glossa: "Iurando pro re quae non est". — Tertia expositio ponitur Deuter. 5, 11: "Non assumes" etc.: "Nomen Dei ligno et lapidi et huiusmodi tribuendo".
a. Hugo, in libro De sacramentis: "Assumere nomen Dei in vanum est Filium Dei, visibilem per humanitatem factum, creaturam aestimare". Ergo assumere nomen Dei in vanum est credere Christum puram creaturam; haec ergo expositio conveniens est.
b. Item, Psalmus: "Ante salem permanet nomen eius", Glossa: "Ante tempora et omnem creaturam permanet nomen eius, id est filius regis". Ergo nomen est ipse Filius; sed Rom. 8, 20 dicitur: "Vanitati subiecta est creatura omnis" ; ergo assumere nomen Dei in vanum est Filium Dei credere puram creaturam.
Ad oppositum: 1. Rom. 2, 14: "Cum gentes naturaliter ea quae Legis sunt faciunt, ostendunt opus Legis scriptum in cordibus suis" naturaliter. Ergo Decalogus est de dictamine legis naturalis; sed Filium Dei esse hominem vel incarnatum non est de dictamine legis naturalis ; ergo ad illud mandatum non pertinet quod Filius Dei incarnatus sive visibilis factus per humanitatem, ut dicit Hugo, non credatur creatura; ergo nulla est expositio, sed impertinens ad propositum.
II. Quantum ad secundam expositionem obicitur sic: 1. "Non assumes" etc., "scilicet iurando pro nihilo", quia quicumque assumit nomen Dei in vanum peccat mortaliter; sed non quicumque iurat pro nihilo peccat mortaliter; ergo iurare pro nihilo non prohibetur hic. — Minor patet, quia, dato quod iurare pro nihilo sit peccatum mortale, iam iurare non esset indlfferens, quia illud quod est indifferens potest fieri sine causa, et tamen non est peccatum mortale; iurare ergo esset malum in genere et non bonum ex circumstantia.
2. Item, Augustinus: "Iurare non est bonum, et tamen non est malum". Ergo secundum hoc est indifferens; ergo aliquis potest iurare pro nihilo sine mortali peccato.
3. Item, Psalmus: "Nec iuravit in dolo proxima suo", Glossa: "Prohibet non quodcumque iuramentum, sed iuramentum in dolo". Ergo solum iuramentum in dolo est peccatum mortale; ergo iuramentum pro nihilo non est hic in prohibitione.
III. Quantum ad tertiam expositionem, quae est: "Non assumes" etc. "ligno vel lapidi nomen Dei tribuendo", obicitur, quia secundum hanc expositionem "vanum" hic appellatur idolum; sed quicumque hoc nomen Christus idolo tribuit facit idololatriam; ergo hic prohibet idololatriam; ergo non differta primo praecepto secundum hanc expositionem.
Ad oppositum: 1. Augustinus, in libro De decem chordis: Si tangis primam chordam, interficies bestiam idololatriae; si tangis secundam chordam, interficies bestiam erroris. Ergo error prohibetur in hoc mandato; et hoc dicit ista expositio; ergo conveniens est.
Solutio: Dicendum, sicut dictum est supra, quod lex Moysi media est inter legem naturae et legem gratiae. Educitur enim a lege naturae, maxime quantum ad Decalogum, sicut dicit Augustinus, in libro De quaestionibus Novi et Veteris Testamenti, sed hic manifestatur. Unde dicit quod "data est lex Moysi, ut quae latere coeperant manifestarentur". Item, ducit ad legem gratiae; unde Psalmus: "Lex Domini immaculata, convertens animus", Glossa: "Sua districtione corrigens et ad Christi gratiam mittens".
Secundum hoc ergo Decalogus habet respectum vel rationem unam prout educitur a lege naturae, aliam, prout ducit ad legem gratiae. Sic igitur mandatum istud potest considerari prout ducit ad legem gratiae, et sic transit in signum, et sic non solum litterate est, sed etiam mysticum, et sic exponitur ut pertineat ad Filium, sicut primum pertinet ad Patrem et tertium ad Spiritum Sanctum; et secundum hoc est eius expositio "non assumes": "Id est non credes Christum puram creaturam". — Si autem sumatur hoc mandatum prout educitur a lege naturae, aut consideratur secundum suam formam aut secundum suam virtutem. Si consideretur secundum suam formam, sic proprie nomen in vanum assumere est sicut: sumitur in attestatione veritatis, sicut in iuramento, et sic exponitur illa expositione "non assumes" etc. "iurando pro nihilo", Exod. 20, 7. - Si autem sumatur secundum virtutem, ut sumatur in vanum sumere, id est abuti nomine, sic est tertia expositio "non assumes" etc. "ligno vellapidi nomen Dei tribuendo", et sic mandatum istud habet expositionem mysticam. Unde Hugo, supra, dixit: "In venum nomen" etc.: "Filium Dei" etc. - Litterales sunt aliae duae expositiones, scilicet "iurando pro nihilo" ; et ista: "nomen Dei ligno vel lapidi tribuendo". Hugo, in libro De sacramentis: " "Non assumes nomen Dei tui in vanum", vel ad mendacium affirmandum vel ad idolum venerandum".
[Ad obiecta]: I. 1. Ad rationem in contrarium, dicendum quod, licet lex naturae non dictet incarnationem in ratione propria, dictat tamen eam in ratione universali, quia bene dictat quod Deus summe misericors est et quod non dimittet creaturam rationalem, quam fecit ad beatitudinem, omnino perire.
II. 1. Ad ea quae obiciuntur de secunda expositione, dicendum quod iurare est proferre verbum iuramenti; iurare ergo pro nihilo aut est idem quod assumere verbum iuramenti cum intentione iurandi et deliberatione aut sine intentione. Si ergo ditatur, iurare pro nihilo assumere verbum iurandi sine intentione iurandi, sic iurare pro nihilo non est peccatum mortale nec est in prohibitione; unde dormiens, si proterret verbum iuramenti, non peccaret, quia non deliberaret nec intenderet iurare. Si autem iurare pro nihilo vel sine causa dicatur cum intentione iurandi, sic est in prohibitione et sic est contra hoc praeceptum: assumere enim dicit sumere cum intentione linis, quia dicit sumere ad, et propter hoc, ille qui cum intentione iurat pro nihilo directe peccat contra hoc mandatum.
2. Ad illud quod obicitur secundum Augustinum quod iurare sit indifferens, dicendum quod iurare est asserere per primam veritatem, id est cum invocatione primae veritatis ad testimonium suae affirmationis. Ratione ergo eius quod est asserere, verum est quod iurare est indifferens, quia asserere potest bene et male fieri. Sed hoc quod est invocare primam veritatem in testimonium dicit quamdam circumstantiam, quae ita determinat hunc actum quod sine ea non possit absque contemptu ipsius veritatis, quae Deus est, fieri, quia iam talis pro nihilo duceret primam veritatem, et ita sequeretur quod ipsum contemneret. Propter hoc dicendum ad Augustini auctoritatem quod iurare non est bonum et tamen non est malum, ergo est indifferens, quod indifferens dupliciter dicitur. Uno modo dicitur actus indifferens, qui potest bene et male fieri, et sic iurare indifferens est, quia, si fiat ex bona causa, bene fit, si vero ex mala causa, male fit. Alio modo dicitur indifferens, quod potest indifferenter exerceri, et sic iurare non est indifferens, et hoc propter inclusam circumstantiam. — Et quod obicitur quod sic sequeretur quod iurare esset malum in genere, dicendum quod non, quia malum in genere est quod determinat genus in malum et solum ex circumstantia trahitur ad bonum. Sed iurare secundum genus bonum est, scilicet asserere per primam veritatem; nec illa differentia trahit ipsum actum ad malum, sed quod non indifferenter exerceatur.
3. Ad tertium dicendum quod iuramentum in dolo universaliter est in prohibitione, quia semper determinatur in malitia; sed iuramentum ex causa potest bene fieri et male, et ideo non dicitur prohiberi, supple universaliter.
III. 1. Ad ea quae obiciuntur de tertia expositione, dicendum quod haec expositio "non assumes", etc.: "Ligno vel lapidi nomen Dei tribuendo", non est quantum ad formam primam mandati, sed quantum ad virtutem; ex parte autem formae proprie attenditur distinctio in mandatis, non exparte virtutis ; unde, si ex parte formae sumeretur illa expositio, bene procederet ratio. Adhuc tamen; secundum istam expositionem distinguitur hoc mandatum a primo, quia, si accipitur quod latria in iis tribus, mandatis praecipitur, sic est distinctio, quia in primo mandato praecipitur latria, ut adoratio sive veneratio Dei secundum actum cordis, cum dicit: "Non adorabis" etc., quia adoratio dicit actum cordis. Unde Hugo, in libro De sacramentis: "Deum adorare est ei totam mentem secundum humilitatem et devotionem substernere et ipsum principium et finem omnis boni credere". In secundo vero mandato praecipitur latria secundum actum oris; unde praecipitur assumere nomen Dei in laudem et gloriam ipsius, cum scilicet prohibet ne assumatur in vanum. In tertio praecipitur veneratio Dei secundum actum operis, ut scilicet in sabbato esset vacatio Deo, et orationes et oblationes sacrificiorum fierent.