III, P. 2, Inq. 3, T. 2, S. 1, Q. 1, T. 2, D. 1, C. 2
III, P. 2, Inq. 3, T. 2, S. 1, Q. 1, T. 2, D. 1, C. 2
DE CONTINENTIA ET INTENTIONE SECUNDI MANDATI.
Postea quaeritur de continentia et intentione istius mandati. Et circa hoc quaeruntur duo: Primo, quid est nomen quod prohibetur hic assumi in vanum; secundo, quid est nomen assumere in vanum.
ARTICULUS I
Quid est nomen quod hic prohibetur assumi in vanum.
Quantum ad primum obicitur: I. 1. et videtur, cum non dicatur hic nomen Dei cum aliqua determinatione, quod accipiatur generaliter; sed sunt nomina suae potentiae, suae veritatis, suae bonitatis; ergo hic prohibetur assumptio in vanum de nomine potentiae et bonitatis, et non solum de nomine veritatis. — Contrarium huius videtur per Augustinum, qui distinguit quod primum mandatum pertinet ad reverentiam maiestatis, secundum ad reverentiam veritatis, tertium ad reverentiam bonitatis; non ergo sumitur hic nomen pro nomine potentiae et bonitatis, sed solum pro nomine veritatis.
2. Sed videtur quod sumatur pro nomine potestatis. Psalmus: "In multitudine virtutis tuae mentientur tibi inimici tui". Sicut ergo contingit mentiri contra nomen veritatis, ita contra nomen potestatis; sed, sic assumpto nomine potestatis, scilicet cum mendacio, est assumptio nominis in vanum; ergo qui sic accipit nomen potestatis praevaricatus est contra istud mandatum.
3. Item, Psalmus: "Laudate pueri Dominum, laudate nomen Domini", Glossa: "Id est potentiam". Ergo nomen Dei est potentia; sed hoc nomen potest sumi in vanum; ergo prohibetur hic assumptio huius nominis.
4. Item, quod prohibeatur hic assumi in vanum nomen bonitatis, patet. Psalmus: "Beatus vir, cuius est nomen Domini spes eius", Glossa: "Id est qui non temporalia sperat ab eo, sed illud quod nomen eius indicat, scilicet salutem". Si ergo respectu boni est spes, ergo nomen eius indicat bonitatem.
Quod personaliter, patet. Psalmus: "Ante solem permanet nomen eius", Glossa: "Nomen eius filius regis". Ergo, cum prohibetur assumptio nominis in vanum, accipitur nomen personaliter pro Filio; sed si sic, solum ergo exponitur prima expositione, quae est: "Id est non credas Filium Dei puram creaturam". — Si accipitur essentialiter, tunc obicitur: Dionysius, in prologo De divinis nominibus: "Theologi tamquam innominabilem Deum laudant, et ex omni nomine". Si ergo ex omni nomine nominatur et laudatur, ergo assumptio alicuius hominis, quodcumque sit, si sumatur in vanum vel sine causa, faciet praevaricationem contra istud mandatum; quod est inconveniens. Non sumitur ergo hic nomen essentialiter nec personaliter. Quid est ergo dictu: "Non assumes nomen Dei tui in vanum" ?
Solutio: Dicendum quod, cum dicitur "non assumes nomen Dei tui in vanum", nomen accipitur hic illud quo id quod est Deus rationali menti innotescit. Unde Psalmus: "Afferte Domina gloriam nomini eius", Glossa: "Afferatis, ut scilicet per vos glorioseinnotescat". Sed nomen potest assumi secundum quod istud mandatum ducit ad legem gratiae, et sic dicitur hic nomen personaliter, et tunc illud nomen est Filius, per quem innotescit tota divinitas. Unde Matth. 11, 27: "Nemo novit Filium nisi Pater, nec Patrem quis novit nisiuti voluerit Filius revelare". Hoc modo dicit Psalmus: "Ante solem permanet nomen eius", Glossa: "Nomen eius filius regis" ; et illa expositio mystica: "Non credes Christum puram creaturam". — Vel potest nomen accipi secundum quod hoc mandatum educitur a lege naturae, et tunc nomen accipitur essentialiter, et sic nomen Dei dicitur ipsa veritas ut est nota, quia haec est ratio nominis: nomen enim dicitur eo quod est nota. Et sic accipitur nomen Dei in Glossa super illud Exodi 8, 2: "Penatium omnes terminos tuos ranis", quae dicit: "Nomen Dominiveritas est; ipse enim dicit: "Ego sum veritas". Qui loquitur veritatem, de Deo loquitur; qui enim loquitur mendacium, de suo loquitur".
[Ad obtenta]: I. 1-4. Ad rationes in contrarium dicendum quod nomen in divinis accipitur aut secundum potentiam aut secundum veritatem vel bonitatem. Nam ex parte potentiae est ratio vel principium efficientiae; ex parte veritatis est principium certitudinis; ex parte bonitatis principium beatitudinis. Sicut ergo dicimus quod efficientia vel causalitas est ex parte potentiae, et si est veritatis et bonitatis, hoc est in quantum intentio potestatis intrat bonitatem et veritatem, sicut etiam dicimus quod bonitatis per se est allicere, et quidquid allicit est in ratione bonitatis: unde potestas non allicit nisi quia est bona, nec veritas nisi quia est bona. Sicut dicimus quod intentio nominationis per se est veritatis, quia nominare est notum tacere sive certificare, ideo ad veritatem, respectu cuius est certitudo, pertinet se et potentiam et bonitatem nominare: unde eius intentio se manifestat et potentiam et bonitatem. Et sic, licet sint nomina potentiae et bonitatis, tamen istud praeceptum solum ad veritatem pertinet, quia nomen non est potentiae nec bonitatis nisi in quantum habent rationem veritatis in se.
II. Ad illud quod quaeritur an nomen accipitur ibi personaliter vel essentialiter, patet solutio ex dictis, quia prout ducit ad legem gratiae, personaliter accipitur pro Filio; prout educitur a lege naturae, accipitur essentialiter pro veritate: debitum enim honoris ipsius veritatis naturaliter est inscriptum menti rationali.
Quid est nomen Dei assumere in vanum.
Secundo I. quaeritur quid est dictu nomen Dei assumere in vanum. Multipliciter enim contingit assumere nomen Dei, scilicet in attestatione, in denominatione, in praedicatione, in adiuratione, in consecratione, et tot modis contingit assumere nomen Dei in vanum. Continetne ergo istud praeceptum omnes istas assumptiones in vanum?
a. Si sic, sed contingit assumere nomen Dei per denominationem, sicut a Christo dicitur christianus et ab Uncto unctus, ut dicit Augustinus. Si ergo contingit illum, qui sic assumit, male assumere et in vanum, et assumptio nominis in vanum prohibetur hic, ergo prohibetur hic assumere nomen in vanum sicut accipitur per denominationem.
Contra-. 1. Omnis christianus peccans peccat contra gratiam huius nominis, in qua scilicet dicitur christianus; ergo omnis christianus peccans peccat contra hoc praeceptum, et sic peccando contra alia praecepta, peccat contra istud.
II. Item, quaeritur utrum ille, qui praedicat propter vanam gloriam, assumat nomen secundum quod hic prohibetur assumptio nominis.
Nam in operibus bonis perversa intentio est causa peccati; sed ille qui praedicat propter vanam laudem habet perversam intentionem; ergo peccat. Cum ergo nomen assumat, assumit nomen in vanum; sed omnis assumptio nominis in vanum hic prohibetur, sicut omnis adoratio idoli in primo mandato et sanctificatio in tertio; ergo assumptio nominis in vanum, sicut assumitur in praedicatione propter vanam laudem, hic prohibetur.
III. Item, quaeritur utrum adiurare malo fine sit assumere nomen, quod hic prohibetur, sicut cum dicitur: Exercizo te, creatura salis etc.
Et videtur quod sic: 1. quia nomen assumere proprie est nomen ad aliud sumere; sed in adiurationibus nomen ad aliud sumitur ; ergo ibi proprie assumitur. Unde Matth. 12, 27: "Filii vestri in quo eiciunt" ? Glossa: "Exorcistae Iudaeorum, qui ad invocationem nominis Dei daemones eiciebant". Assumit ergo exorcista vel adiurator nomen ad aliud; ergo, si assumat propter malum finem, sicut propter pecuniam, constat quod assumit nomen in vanum; peccat ergo contra hoc praeceptum.
2. Item, Matth. 7, 22: "Domine, nonne in nomine tuo prophetavimus?" Glossa: "Prophetare, virtutes facere, daemones eicere interdum non est meriti illiusqui operatur, sed invocatione nominis Christi hoc agitur ad damnationem invocantis vel ob utilitatem eorum qui vident vel audiunt". Et loquitur de adiurantibus. Isti ergo sumunt nomen ad aliud, scilicet ad virtutes faciendas vel ad daemones eiciendos; et in vanum, quia ad sui damnationem, ut dicit Glossa. Ergo in hoc praecepto prohibetur assumere nomen in vanum sicut assumitur in adiurationibus.
IV. Item, quaeritur si consecrare propter malum finem sit assumere nomen in vanum, quod hic prohibetur.
Videtur quod sic: 1. quia in consecrationibus nomen sumitur ad aliud; unde Marci ultimo: "Euntes, ducere omnes gentes, baptizantes eos in nomine" Patris etc. Ex quo patet quod sumitur ad sanctificandum. Sacerdos ergo qui propter lucrum consecrat, facit contra hoc praeceptum, quia assumit nomen in vanum; non ergo arctatur hoc praeceptum ad assumptionem nominis in vanum in assertionibus, ut in iuramentis veritatis.
Solutio: 1. Dicendum quod, secundum quod hoc praeceptum ducit ad legem gratiae, sic mystice accipitur, et sic nomine extenso dicimus quod assumere nomen in vanum dicitur sicut ille qui accipit nomen Christi per denominationem in vanum, quia sic nomen dicitur ibi Christus, a quo denominatur christianus.
1. Ad rationem in contrarium dicendum quod non sequitur ex hoc quod christianus quolibet modo peccans iaciat contra hoc praeceptum, immo ille solum qui apostatat ab hoc nomine; non omnis autem christianus peccans apostatat ab hoc nomine nisi quando a veritate recedit. Unde contra hoc praeceptum est peccatum haeresis. quod est in recessu a veritate.
II. Ad secundum dicendum quod praedicator, qui praedicat in vanum, magis peccat contra tertium mandatum et non contra istud, quia intentio primi praecepti est ut sit veneratio Dei ea ratione qua est principium nostrae conditionis, sicut intentio secundi est ut sit eius veneratio prout est principium rectitudinis ; in tertio est veneratio Dei ex hoc quod est finis intentionis, scilicet secundum quod bonum est summum, et haec veneratio est quies vel sanctificatio sabbati. Qui ergo habet malam intentionem peccat contra tertium praeceptum, et ideo praedicator, qui propter vanam gloriam praedicat, peccat contra tertium mandatum, quia habet malam intentionem.
III-IV. Ad aliud de adiurationibus et consecrationibus, dicendum quod est assumere nomen ut nomen, hoc est nomen ut veritatem, et est assumere nomen ut virtutem. Ille ergo qui adiurat accipit nomen ut virtutem, scilicet ut aliquid per ipsum agat; ille autem qui consecrat accipit nomen ut bonitatem et gratiam, per quam sanctificet, sicut baptizatis. Solum autem ille qui iurat accipit nomen ut nomen vel ut veritatem, quia ipsum invocat in testimonium suae assertionis. Secundum autem propriam intentionem huius praecepti nomen Dei assumere est ad assertiones ipsam Veritatem adducere sive in testimonium assertionum.