III, P. 2, Inq. 3, T. 2, S. 1, Q. 1, T. 2, D. 2, M. 5
III, P. 2, Inq. 3, T. 2, S. 1, Q. 1, T. 2, D. 2, M. 5
Quibus conveniat vel liceat iurare.
Consequenter quaeritur quibus conveniat iurare vel liceat. Primo, an Deo conveniat iurare; secundo, an angelis convenit iurare; tertio, an professis formam Evangelii et praelatis convenit iurare.
Et videtur quod convenit ei iurare: a. Psalmus: "Iuravit Dominus" etc.; et Gen. 22, 16: "Per memetipsum iuravi, dicitDominus". Ergo Deo convenit iurare.
Sed ulterius quaeritur per quid conveniat ei iurare, utrum scilicet per alium a se, scilicet per creaturam aliquam vel per semetipsum.
b. Videtur quod per se et non per creaturam, quia Hebr. 6, 13-16 dicitur: "Quoniam neminem habuit per quem iuraret maiorem, iuravit per semetipsum" ; homines enim per maiorem sui iurant. Si igitur iuramentum est per maiorem, Deus non potest iurare per alium a se; ergo non potest iurare per creaturam.
Contra: 1. Amos 4, 2, super illud: "Iuravit Daminas in sancto suo", dicit Glossa: "In se ipso vel in Filio vel in aliquo eiecto angelo vel inhomine". Ergo convenit Deo iurare per angelos vel homines, et sic per creaturas.
2. Item, Hieronymus, in originali, super illud idem Amos 4, 2: "Iuravit Dominus in se ipsovel in templo vel in Filio vel in omni quod factum est". Ergo convenit ei iurare per quamlibet creaturam. Propter hoc quaeritur, si Deus iurat, quid est suum iurare?
Ad quod sio: a. Apoc. 10, 6 dicitur quod angelus "iuravit per viventem in saecula saeculorum". Ergo eis convenit iurare.
11. Item, iurare est certitudinem tacere per primam Veritatem; sed certificare per primam Veritatem, hoc maxime convenit angelo, et magis per ipsam quam per aliam; ergo iurare maxime ei convenit.
Contra: 1. Matth. 5, 37: "Sit sermo vester: est, est, non, non", Glossa: "Quod perfectius est, docuit; quod infirmitatis, indulsit; quod vero superstitiosum, resecavit". Secundum hoc inrare per Deum est infirmitatis; sed quod est infirmitatis non convenit angelo; ergo iurare per Deum ei non competit.
Videtur quod non: 1. Bernardus, De dispensatione et praecepta: "Non se valet extendere potestas imperantis nisi quatenus attigerit votum profitentis". Sed votum profitentis formam Evangelii est quod eam observet; sed forma Evangelii est: "Sit sermo vester: est, est, non, non" ; ergo tenetur per votum hanc observare; sed hanc observando non iurat; ergo tenetur non iurare; ergo non poterit cogi ad iurandum per superiorem.
Contra: a. Quicumque potest esse testis potest iurare; sed quicumque perfectus potest esse testis veritatis, sicut dicitur de Apostolis, Act. 1, 8: "Vos eritismihi testes", ergo quicumque perfectus potest iurare; ergo professus formam Evangelii potest iurare; et, si potest cogi ad hoc quod sit testis, potest cogi ad iurandum. - Maior patet, quia nullus potest esse testis veritatis in iudicio nisi iuret.
Ratione ergo horum quaeritur qualiter differenter convenit iurare Deo, angelo et homini perfecto sive professo formam Evangelii.
Solutio: I. Dicendum, sicut habetur ex Concilio Toletano, XXII Causa, quaest. 4, ubi loquitur de iuramento Dei: "Iurare Dei est a se ipso nullatenus ordinata convellere, id est nullatenus commutare quae a se ipso fuerintordinata et promissa". Et Isai. 62, 8, super illud: "Iuravit Dominus", dicit Glossa: "Id est immobiliter statuit". Ex quibus patet quid est iurare Dei. — Iurare vero angeli est quae a Deo immutabiliter ordinata sunt denuntiare, quia ipsius est proprium denuntiare et manifestare tacta a Deo. — Iurare vero hominis est Deum testem invocare vel Deo aliquid oppignorare, sicut dicit Augustinus. Et sic patet differentia.
1. Ad illud ergo quod obicitur an possit Deus iurare per creaturam, dicendum quod haec praepositio per aliquando dicit auctoritatem, aliquando subauctoritatem. Cum alitem dicitur iurare per aliquid, haec praepositio per dicit auctoritatem, et ideo non potest convenienter dici: iurat Deus per creaturam, sed bene potest dici iurare in creatura, quia dicendo quod Deus iurat per creaturam, diceretur quod creatura esset ei principium certitudinis; ipsa autem Veritas prima non habet aliud principium certitudinis quam se ipsam, et ideo non potest dici iurare per alium a se. Bene tamen facit Deus certitudinem de sua voluntate ministerio alicuius creaturae. Ratione huius dicitur iurasse in creatura, sicut "in aliquo electo angelo vel homine", ut dicit Glossa illa, quia immutabilem suam dispositionem in angelo manifestavit. Sic loquitur Glossa illa et Hieronymus, in originali, super locum illum.
II. Ad secundam quaestionem dicendum quod iurare angeli est immutabilem veritatem vel immutabilis veritatis dispositionem immutabilem manifestare.
1. Quod ergo obicitur quod iurare per Deum est infirmitatis, dicendum quod non est in angelo, immo perfectionis ministerii in angelo est quod denuntiet dispositionem veritatis immutabilis. Duplex enim est natura, scilicet natura sana et natura aegra. In natura infirma, sicut est humana natura, verum est quod infirmitatis est propter pronitatem ad malum; in natura autem perfecta et sana, scilicet angelica, non est infirmitatis, immo potius firmitatis et perfectionis. Exemplum de vino, quod naturae sanae sanum et conveniens est, aegrae vero inconveniens. Vel potest dici quod est infirmitatis eius cui iuratur, non iurantis.