Text List

III, P. 2, Inq. 3, T. 2, S. 1, Q. 1, T. 2, D. 2, M. 4

III, P. 2, Inq. 3, T. 2, S. 1, Q. 1, T. 2, D. 2, M. 4

An prohibetur iuramentum quantum ad consuetudinem vel quantum ad actum.

Quarto quaeritur an prohibetur iuramentum quantum ad consuetudinem vel quantum ad actum.

Ad quod sic: 1. Matth. 5, 34: "Ego dico vobis: non iurare omnino", Glossa: Usum iuramenti prohibet. Ergo haec prohibitio intelligitur quantum ad usum, non quantum ad actum. Item, Eccli. 23, 9: "Iurationi non assuescat os tuum". Assuescere dicit usum.

Ad oppositum: a. Usus nihil aliud est quam iteratio actus; cum ergo iurat aliquis, aut iurat sine causa aut cum causa. Si cum causa, actus est bonus; similiter, si iurat secundo et tertio etc., si semper cum causa, semper actus licitus; ergo et usus licitus nec prohibendus. Si iurat sine causa, ergo non est actus licitus. Illud ergo quod primum prohibetur est actus ipse et non usus nisi ratione actus.

Solutio: Dicendum quod actio iuramenti potest esse cum causa vel sine Causa. Si sit sine causa, semper prohibetur usus et actus, quia iurare sic, illud esset veritatem contemnere, hoc est pro nihilo ducere. Si autem sit cum causa, hoc potest esse dupliciter: vel cum causa utili solum vel ex causa necessaria, quia iis de causis aliquando iuratur, scilicet pro utilitate vel necessitate. Et appello iuramentum ex causa necessaria, quod scilicet non potest dimitti sine peccato, ut si iudex cogat aliquem iurare, non posset ille dimittere iuramentum sine peccato. Si sit iuramentum ex causa necessaria, dicimus quod non prohibetur usus nec actus. Si autem sit iuramentum ex causa utili solum, sic usus iurandi prohibetur, et hoc propter pronitatem labendi in periurium. Et hoc est quod dicit Augustinus, in libro De sermone Domini de monte: "Ita praecepisse Dominum intelligitur ne iuraretur, ne quisquam sicut bonum appetat iusiurandum et assiduitate iurandi adperiurium per consuetudinem dilabatur".

Ad maiorem autem evidentiam praedictorum obicitur contra solutiones praedictas, in quibus dictum est quod iurare est bonum in genere.

Ad quod sic: 1. Omnia bona in genere, cum debitis circumstantiis intellecta, appetenda sunt; si ergo iurare, vestitum suis debitis circumstantiis, non est appetendum, iurare non est bonum in genere. — Minor patet, quia Rom. 1, 9 dicitur: "Testis est mihi Deus" etc., ubi Glossa: "Non est iuratio bona, id est non est appetenda". Et Augustinus, in Sermone Domini de monte: "Ita praecepisse Dominum intelligitur ne iuretur, ne quisquam sicut bonum appetat iusiurandum".

Ad oppositum: a. Sicut ille qui iurat est in assumptione veritatis ad aliquid asserendum, ita ille qui facit miracula est in assumptione potestatis ad aliquid faciendum; unde uterque assumit aliquid divinae excellentiae, quia ad aliud sumit. Si ergo iacere miracula bonum est in genere, non tamen est absolute appetendum, ita nihil impedit quin iurare sit bonum in genere, licet non sit absolute appetendum.

b. Item, sunt quidam actos facientes nos in conformationem divinae potestatis. Alii, qui faciunt nos in conformationem divinae scientiae vel veritatis, et in istis non est absolutus appetitus. Alii faciunt nos in conformationem divinae bonitatis, et tales absolute appetendi sunt, sicut est esse misericordem; unde Matth. 5,: "Estotemisericordes sicut et Pater vester caelestis misericors est". Alii vero non sunt absolute appetendi, verbi gratia, actus qui nos conformat potestati non est appetendus: unde Moyses, Exod. 4, recusabat coram Domino habere principatum super populum Israël; similiter nec actus conformans nos scientiae vel veritati est absolute appetendus: unde homo peccavit et cecidit, eo quod appetiit conformitatem divinae scientiae, cum dixit ei diabolus, Gen. 3, 5: "Eritis sicut dii scientes bonum et malum" ; similiter et angelus cecidit, eo quod appetiit conformitatem potestatis. Si ergo hoc non prohibet quin tales actus sint boni in genere, licet non sint simpliciter appetendi vel absolute, similiter iurate nihilominus erit bonum in genere, licet non sit simpliciter appetendum.

Solutio: 1. Concedendum, sicut dictum est, quod iurare, quantum ad naturam sui actus, est bonum in genere sive de genere boni. Et non sequitur quod, si non est absolute appetendum, quod propter hoc non sit bonum in genere. Nam quaedam est conformitas ad Deum quae est in meritum, quaedam autem quae reservatur in praemium. Conformitas quae est in meritum, est conformitas ad ipsam bonitatem secundum unum modum; nam viae bonitatis summae sunt misericordia et veritas sive iustitia, Psalmus: "Universae viae Domini misericordia et veritas" ; et conformitas ad misericordiam pertinet ad meritum, conformitas autem ad iustitiam pertinet ad praemium. Unde in Sap. 3, 8 dicitur quod "iudicabunt" sancti "nationes" ; et in Psalmo: "Gladii ancipites in munibus eorum ad faciendum vindictam in nationibus" etc. Similiter conformitas ad potentiam reservatur ad praemium; unde Sap. 5, 17 dicitur quod sancti "accipient regnum decoris ei diadema speciei de manu Domini". Similiter conformitas ad scientiam pertinet ad praemium; unde Apostolus, I ad Cor. 13, 12: "Nunc cognosco ex parte, tunc cognoscam sicut etcognitus sum". Cum ergo unumquodque sit appetendum prout est in suo ordine, ideo ipsi viatori appetenda est conformitas pertinens ad meritum in via, quae est conformitas ad misericordiam; esse autem conformem. potestati vel scientiae vel iustitiae seu veritati, hoc non est appetendum.

Sed iterum in contrarium obicitur: Circa mala secundum se non est tanta prohibitio quanta est circa iurare, quia dicitur in Matth.: "Non iurare omnino" ; unde iuramentum omnino prohibetur; sed moechari vel fornicari non ita universaliter prohibentur, quia non dicitur non moechaberis omnino ; ergo minus videtur licitum iurare quam fornicari vel moechari. — Ad hoc intelligendum est quod moechari universalius prohibetur quam iurare, licet non apponatur ibi nota universalitatis, quae est omnino. Differt enim dicere dico vobis omnino non iurare, et non iurare omnino, quia, si dicatur omnino non iurare, cadit distributio super negationem, et tunc est sensus: dico vobis in nullo casu iurare ; sed sic non prohibetur hic iurare, immo prohibetur ita quod cadit negatio super distributionem, et tunc est sensus "non iurare omnino", id est dico vobis non iuretis in quolibet casu, sicut quando non est causa necessaria vel utilis societati humanae. Et ita iurare non prohibetur universaliter, sed moechari simpliciter prohibetur et universaliter: unde prohibetur moechari in omni casu.

PrevBack to TopNext