Text List

III, P. 2, Inq. 3, T. 2, S. 1, Q. 1, T. 2, D. 2, M. 7, C. 1

III, P. 2, Inq. 3, T. 2, S. 1, Q. 1, T. 2, D. 2, M. 7, C. 1

DE FORMA IURANDI CONCESSA.

Quantum ad primum quaeritur sic: I. Multiplices invenimus formas iurandi. Una est "vivit Dominus", quae fuit in aliquo tempore Legis: haec invenitur IV Reg. 4, 30; alta similiter invenitur II Reg. 3, 9 haec scilicet: "haec faciat" mihi "Dominus et haec addat" ; alia invenitur Rom. 2: quae est: "testis est mihi Deus", quia dicit Augustinus quod hic iurat Apostolus ; tempore autem moderno iuratur "per Deum".

Quaeritur ergo, cum idem sit iurare quod primam Veritatem in suam assertionem adducere, quo modo forma iuramenti sive iurandi multiplicetur in tot et varietur.

I. Quod autem hic non sit forma iurandi, cum dicitur "vivit Dominus", ostenditur, quia iuramentum fit ad assertionem veritatis; sed assertio veritatis magis pertinet ad scientiam vel veritatem Dei quam ad eius vitam: unde proprie asseritur veritas per Veritatem; ergo debet dici "scit Dominus" et non "vivit Dominus". Et sic istud non est forma iurandi.

II. Quaeritur etiam an sit forma iurandi si dicatur "scit Dominus", sicut quando Petrus dixit, Ioan. ultimo, 15: "Tu scis, Domine, quia amo te", fuitne iuramentum?

Et ostenditur quod sic: a. II Cor. 12, 2, dicit Apostolus: "Deus et Pater Domini nostri Iesu Christi scitquia non mentior". Et dicit ibi Glossa: "Ut vera esse ostendat quae dixit vel quaedicturus est, iuramento confirmat". Ex quo patet quod ibi est iuramentum, et ita forma iurandi est "scitDominus".

b. Item, cum dicit Apostolus: "Deus scit quianon mentior", hic asserit Apostolus veritatem, et introducitur Deus sciens in testimonium et assertionem huius veritatis; ergo ibi est iuramentum, et ita est ibi forma iurandi.

c. Item, iurare est certitudinem per primam Veritatem facere; sed ille, qui dicit "Deus scit" facit certitudinem per primam Veritatem; ergo iurata; ergo est ibi forma iurandi.

d. Item, Deus non est testis nisi de eo quod scit; ergo sicut hoc quod est Deus est testis potest adduci: ad assertionem veritatis, ita et istud Deus scit ; ergo est ibi forma iurandi sicut ibi.

III. Similiter obicitur de hac forma iurandi testis est mihi Deus. Videtur enim esse eadem cum ista qua iuratur per Deum, quia dicit Augustinus, in Glossa, super illud ad Rom. 1, 9: "Testis est mihi Deus": "Quid enim est per Deum, nisi "testis est mihi Deus"? Aut quid est "testis Est mihi Deus", nisi "per Deum"?" Ergo idem iuramentum est et non differens.

IV. Similiter quaeritur, quia aliquando est iuramentum per hanc praepositionem per, ut I Cor. 15, 31: "Quotidie morior pergloriam vestram, fratres", secundum unum modum, sicut Glossa exponit, quae dicit quod "iurat hic Apostolus, ut sciamus quod verum iurare non est peccatum". Aliquando est iuramentum per hanc praepositionem in: "Veritatem dico in Christo" Iesu, "et non mentior". Unde ergo est quod adduntur ad formam iuramenti exprimendam, et non aliae praepositiones? Iterum, quo modo differenter exprimunt formam iuramenti?

V. Item, in Veteri Testamento erat forma iurandi, dicendo scilicet "vivit Dominus", et "haec faciat mihi Dominus et haec addat" ; in primitiva Ecclesia erat forma iurandi "testis est mihi Deus" ; in tempore autem moderno iuratur "per Deum". Quaeritur ergo unde hoc quod sic variantur formae iurandi secundum diversitatem temporum et qua ratione.

Solutio: I—II Dicendum quod ille qui iurat, Veritatem primam quam debet revereri, adducit in testimonium suae assertionis. Unde Veritatis reverentia semper in iuramento debet contineri, et ideo forma iuramenti sic exprimitur semper ut revereatur Veritas. Debet autem ipsa Veritas revereri, quia iudex est; item, debet revereri, quia testis est; debet etiam revereri, quia retributrix est unicuique secundum opera sua, sed diffe,renter, quia retributrix est bonis vitae et malis mortis, et iis omnibus modis debet revereri. in forma ergo iuramenti introducitur Veritas ad reverentiam, in quantum principium est veritatis quae asseritur vel in quantum testis eius vel in quantum est vitae retributrix bonis vel mortis malis. Si in quantum principium est, sic reverentia eius exprimitur in hac forma iurandi qua iuratur "per Deum" ; qui enim introducit, Deum in iuramento, introducit Veritatem ut principium; in hac autem forma iurandi "testis est mihi Deus" concernitur reverentia ipsius Veritatis in quantum testis est ; in hac autem forma "haec faciat mihi Deuset haec addat" introducitur reverentia Veritatis in quantum est retributrix mali sive mortis; in hac autem forma "vivit Dominus" introducitur eius reverentia in quantum est retributrix boni vel vitae. Quia autem non est pluribus modis conceptio Veritatis cum reverentia, ideo sunt tot formae iurandi et non plures.

1. Ad illud quod obicitur quod male iuratur "vivit Dominus", dicendum quod, cum dicitur "vivit Dominus", hic est iuramentum per Veritatem in quantum est retributrix vitae bonis, et non per vitam solum; et etiam idem est veritas et vita, sicut dicit in Ioan.: "Ego sum via, veritus et vita".

III. Ad illud quod obicitur quod eadem sit forma iurandi, cum dicitur "per Deum" et cum dicitur "testis est mihi Deus", dicendum quod idem est iuramentum quantum ad rem, quando iuratur "per Deum" et "testis est mihi Deus", quia utrobique eadem Veritas introducitur; sed non est idem quantum ad rationem dicendi, ut dictum est, quia in uno introducitur Veritas ut principium, in alio ut testis.

IV Ad illud quod quaeritur de istis praepositionibus per et in, dicendum quod haec praepositio per aliquando notat habitudinem principii causalis et aliquando habitudinem principii certitudinis, et similiter haec praepositio in. Ratione ergo quod dicunt habitudinem principii certitudinis, ponuntur istae praepositiones in iuramento et exprimuntur per eas formae iurandi, non ratione eius quod notant habitudinem principii causalis. Sed adhuc differenter notant istae praepositiones habitudinem principii certitudinis, quia per dicit habitudinem principii certitudinis ad illud quod certificatur, prout scilicet veritas ista egreditur a prima Veritate et comparatur ad illam, sicut per quam manifestatur et certificatur. Haec autem praepositio in dicit habitudinem eius quod certificatur ad ipsum principium certitudinis; unde forma iuramenti exprimitur per hanc praepositionem in prout ipsa veritas creata, quae asseritur in iuramento, in ipsa Veritate increata consideratur sicut in causa.

V. Ad illud quod obicitur de diversitate formarum iurandi secundum diversitatem temporum, dicendum quod ante adventum Christi vigebant duo mala, contra quae sunt duae formae iurandi. Vigebat enim tunc idololatria; ad discernendum ergo cultores falsorum deorum a cultoribus veri Dei data fuit forma iurandi per vivum Deum, haec scilicet "vivit Dominus" contra idololatras, qui iurabant per falsos deos, qui non sunt dii vivi ; unde Daniel, ultimo, 5: Numquid non est "Bel Deus vivens" ? Item, tunc vigebat ignorantia iustitiae Dei, qua scilicet punitur est malorum. Ignorabant enim tunc homines Deum punire peccata; unde Rom. 5, 13: "Peccatum non imputabatur, cum Lex non esset", Glossa: "Esse imputabatur peccatum, supple, ante Legem, apud homines, sed non apud Deum, apud quem putabaturImpune futurum, cum nesciretur iudicaturus. Asserebant enim hominesDeum incuriosum esse", sicut dicitur Iob 22, 14: "Nec nostra considerat, sed circa cardines caeli perambulat" ; "et ideo apud eum impune peccata iutura". Contra ergo ignorantiam adduxit Lex hanc formam iurandi "haec faciat mihi Dominuset haec addat", per quam ostenditur Deum esse punitorem malorum, cum per hoc certificet de veritate; ideo ante Christi adventum tempore Legis erant istae duae formae iurandi. - In primitiva autem Ecclesia fuit forma iurandi "testis ext mihi Deus", ratione adventus primi, in quo veritas testificata est per miracula. Sed duplex est veritas, scilicet veritas dicentis et veritas rei dictae. Tunc ergo non credebatur Apostolis sicut modo creditur, quia tunc incipiebat fides praedicari et erant tunc homines infideles, ideo necesse erat tunc veritatem adduci in testimonium sive testem ipsis Apostolis, et ideo dicebant "testis estmihi Deus", et sic in attestationem veritatis in dicente erat haec forma iurandi "testis est mihi Deus" et ob hoc etiam ponitur ibi hoc pronomen "mihi". Sed modo, quia fideles sunt homines, totum relatum est ad rem et adducitur Veritas in testimonium veritatis rei dictae, et quia nunc, ideo modo est forma iurandi, in qua reverentia Veritatis, in quantum principium certitudinis, exprimitur et in tempore moderno iuratur "per Deum".

PrevBack to TopNext