III, P. 2, Inq. 3, T. 2, S. 1, Q. 1, T. 2, D. 2, M. 7, C. 2
III, P. 2, Inq. 3, T. 2, S. 1, Q. 1, T. 2, D. 2, M. 7, C. 2
DE FORMA IURANDI NON CONCESSA.
Postea quaeritur de forma iurandi non concessa sive prohibita, quae est quando iuratur per falsos deos sive per idola. Et circa hoc duo quaeruntur: Primo, an iuramentum in forma non concessa tactum obligat; secundo, an peius sit iurare verum per falsum deum quam iurare falsum per verum Deum.
ARTICULUS 1
An iuramentum in forma non concessa factum obligat.
Quantum ad primum sic obicitur: a. Augustinus, Causa XXII, quaest. 1, Ad Publicolam, loquitur de illo qui iurat per falsos deos, dicens: "Quia iuravit per quos non debuit et contra pollicitam facitfidem, quod non debuit, bis utique peccavit". Et vult dicere quod, quia iuravit per falsos deos, quod illicitum est, peccavit, et quia iidem non servavit, peccavit. Ex quo patet quod iuramentum tactum per idola vel falsos deos obligat.
Contra: 1. Sicut iuramentum est testificatio promissionis, ita et votum; si ergo votum tactum idolo non obligat, nec iuramentum factum per idolum obligat. — Minor patet, quoniam, si aliquis voverit se sacrificaturum idolo, non tenetur ad sacrificandum ei, immo, si ei sacrificaret, amplius peccaret et etiam vovendo peccavit; ergo similiter aliquis iurando per idolum peccat nec tenetur adimplere illud propter quod iuravit.
[Solutio]: Dicendum quod iuramentum factum per idolum obligat ipsum iurantem ad reddendum. Ad quod videndum notandum est quod non est simile de voto et iuramento. Licet enim in utroque obliget veritas, tamen differenter, quia debitum veritatis servandae Deo obligat in voto, debitum autem servandae veritatis Deo et proximo in iuramento: votum enim fit soli Deo. Unde qui vovet, soli Deo promittit et non homini, et soli Deo se obligat; qui autem iurat promittit proximo per ipsam Veritatem primam quae Deus est, per quam firmat suam promissionem, et cum ipsi Veritati debeat reverentiam et honorem, obligatur ipsi ad reddendum illud propter quod ipsam adduxit in testimonium, alioquin ipsam contemneret: sic ergo in voto non est nisi una ratio obligandi. Quia ergo nullum est debitum hominis idolo, ideo non est obligatio in voto facto idolo; quia autem in iuramento est duplex ratio obligandi - una eo quod adducit Veritatem in testimonium suae assertionis, et haec obligat Deo; alia eo quod promittit proximo, cui debet veritatem servare et fidelitatem — dicimus quod in iuramento facto per idolum non est prima ratio obligandi, scilicet debitum veritatis idolo, sed solum secunda, scilicet debitum veritatis proximo, quia idolo nihil debet homo, sed proximo debet servare veritatem. Non ergo propter idolum obligat, sed propter proximum, cui debet servare fidem, quia se intendit obligare illi sicut ille qui iurat per verum Deum.
ARTICULUS II
An peius sit iurare verum per falsum deum quam Iurare falsum per verum Deum.
Ad quod sie: 1. Causa XXII, quaest. 1, Augustinus, Ad Publicolam: "Sine ulla dubitatione minus malum est per falsos deos iurare veraciter quam perverum Deum fallaciter. Quanto enim magis sanctum est per quod iuratur, tanto magis poenale est periurium". Ergo peius est iurare falsum per verum Deum quam per falsos deos verum.
Contra: a. Maius peccatum est idololatria quam periurium; sed qui iurat per falsos deos, sive verum sive falsum, est idololatra, qui vero falsum iurat per verum Deum peierat solum; ergo peius est iurare verum per falsos deos quam falsum per verum Deum. — Minor patet. Augustinus: "Per quod quis iurat, illud amat et veneratur". Ergo quicumque iurat per falsos deos, amat illos et veneratur; sed omnis talis est idololatra; ergo quicumque iurat per falsos deos est idololatra.
Solutio: Dicendum quod in iuramento duo sunt, scilicet illud quod iuratur et ratio certitudinis. hoc est illud per quod iuratur. Respiciendo ergo ad illud quod iuratur vel asseritur per iuramentum, minus malum est iurare verum per falsos deos quam falsum per verum Deum, quia hic asseritur falsum quod non est, ibi verum quod est. Et secundum hoc loquitur Augustinus, cum dicit: "Minus malum est" etc. Respiciendo autem ad illud per quod iuratur, quia hic iuratur per Deum verum, illic per idolum, sic peius est per falsos deos iurare veraciter quam iurare per verum Deum mendaciter.