Text List

III, P. 2, Inq. 3, T. 2, S. 1, Q. 1, T. 3, C. 3

III, P. 2, Inq. 3, T. 2, S. 1, Q. 1, T. 3, C. 3

DE CIRCUMSTANTIIS TERTII PRAECEPTI.

Consequenter quaeritur de circumstantiis huius praecepti, quae reducuntur ad quatuor. Prima est, quia huic praecepto additur verbum recordationis sive memoriae, cum dicit: "Memento" ; secunda, quia taxatur tempus determinatum: dies septima; tertia, quia pro ratione movente ponitur vacatio divina; unde dicitur: "Sex diebus Deus fecit, septimarequievit" ; quarta est, quia pro ratione finali ponitur quies subditorum hominum et animalium; unde dicitur: "Ut requiescat servus et ancilla, bos" etc.

ARTICULUS I

Quare in aliis praeceptis non ponatur verbum recordationis.

Quaeritur igitur quare in aliis praeceptis non ponitur verbum recordationis et memoriae, ut diceretur: "Memento ut non assumas nomen Dei tui in vanum".

1. Si dicatur quod ideo dicitur "memento", quia observatio sabbati ante Legem fuerit instituta - secundum quod dicitur Exod. 16, 23: "Requies sabbati sanctificata est Domino", quod dictum est ante Legem; item in Luc. 6, 1: "Factum est in sabbato secunda prima", et dicit ibi Glossa: "Secundoprimum potest dici ut unum idemque NoviTestamenti sabbatum sit, et secundum, quiapost legale a nobis observatur; et primum, quiaante edicta Legis a iustis observabaturantiquis" — quia ergo ante Legem erat institutum et observatum, ideo dicitur "memento", — contra: Cum alia praecepta evidentius scripta sint in corde hominis et etiam observata ante Legem a patribus sanctis quam praeceptum sabbati, magis debuit dici in aliis praeceptis "memento" quam in isto.

2. Item, Ioannes Damascenus: "Quando Lex non erat scripta, neque sabbatum consecratum erat; quando autema Deo inspirata Scriptura per Moysen data est, consecratum esta Deo sabbatum". Ratione igitur institutionis prioris non poterit dici ad istud praeceptum "memento".

Solutio: 1. Praeceptum de sabbato, secundum quod erat morale naturae, semper fuit in lege naturali implicitum et postmodum in Lege scripta explicitum; secundum vero quod erat morale disciplinae, ut in determinatione diei quo vacaretur Deo, ante Legem iuit inspiratam ut honestum et dignum fieri, sed in Lege inspiratum ut praeceptum et debitum fieri. Quia ergo ante Legem erat observantia sabbati apud patres secundum determinationem disciplinae et inspirationis divinae, ut esset vacatio tali die, ideo ad Istud praeceptum dicitur "memento", et non ad alia. Ad alia enim dictat natura omnino, etsi deficiat disciplina; ad istud vero concurrit et dictamen naturae generale et determinatio disciplinae. — Et per hoc respondetur ad primum.

2. Ad secundum dicendum quod Ioannes Damascenus signanter dicit quod ante Legem non erat consecratum, quia, etsi ante Legem esset inspirata observantia secundum rationem honesti, hoc est digni fieri, non tamen secundum rationem praecepti, hoc est debiti fieri; sed hoc modo proponitur in Lege, et ideo dicitur consecratum in Lege a Domino, id est a Domino praeceptum servari ut sanctum, et hoc insinuat verbum: "memento ut diem sabbati sanctifices".

ARTICULUS II

De taxatione temporis determinari divinae vacationi.

Item, quaeritur de secunda circumstantia, quae est in taxatione temporis alicuius determinati divinae vacationi.

I. Quaeritur ergo an debuit taxari.

1. Nam, cum creatura rationalis se debeat semper Deo, obnoxia est vacationi secundum omne tempus; ergo non debuit pars aliqua temporis ad hoc determinari.

2. Item, si dicatur, sicut dicit Ioannes Damascenus, quod hoc fuit propter Iudaeorum imperfectionem, "qui non omnem vitam Deoconsecrabant nec amore Dominatori utpatri serviebant, sed ut servi indevoti parvam et minimam particulam suae vitae Deo tribuebant" — obicitur: ergo, secundum hoc, servientibus ex amore, qui omnem vitam Deo consecrant, christianis, non est taxandum tempus vacationis; ergo nec dies octava sive dies Dominica esset taxanda plus quam alia dies.

3. Item, Ioannes Damascenus: "Observatio sabbati, id est septimae diei, excogitata est "parvulis"et "sub elementis mundi"servis effectis". Et sequitur: "Quia ergo non sumus servi, sed filii, non sub Lege, sed sub gratia, non sumus adhuc particulariter Domino servientes in timore, sed omne tempus ei offerre debemus". Non igitur dies aliqua christianis debebit determinari.

Contra: a. Impossibilis est vacatio secundum omne tempus ad Deum, quia "corpus, quod corrumpitur, aggravat animam", et innumerabiles sunt corporis et temporis necessitates; erit igitur necessarium tempus aliquod determinari vacationis ad Deum.

II. 1, Item, cum actus nostri sint in tempore, quare in aliis actibus qui praecipiuntur non ponitur determinatio temporis, ut in adoratione, quae pertinet ad primum mandatum primae tabulae, et in honore parentum, quod est primum mandatum secundae tabulae?

2. Item, cum generales circumstantiae actuum sint tempus et locus, et utrumque determinetur cultui et vacationi secundum Legem — nam de loco dicitur Deuter. 12, 27: "Venies ad lacum quem elegerit Dominus, et offeres oblationes tuas" ; de tempore dicitur: "Serva diem sabbati" — quaeritur quare in Decalogo in praecepto vacationis ad Deum determinatur tempus et non lucus.

Solutio: I. 1-3. Vacatio quae est ad Deum intelligitur duobus modis: in habitu et in actu. In habitu non recipit taxationem temporis quantum ad servientes Deo ex caritate: ille enim qui est in caritate, in habitu totum tempus vitae suae Dea offert; tamen quantum ad servientes ex timore poenae, qui redimunt tempus in serviendo, quia tempus servitii est eis sicut coactum, taxatur tempus. Et hoc vult diceret Ioannes Damascenus quantum ad carnales de Iudaeis, qui serviebant ex timore. In actu vero vacatio recipit taxationem temporis, quia non est possibile degentibus in vita mortali semper vacare; inde est quod spiritualibus de Iudaeis determinabatur dies septima, sicut christianis dies octava, in quo, sicut dicit Ioannes Damascenus, "ab amplexu qui est circa materialia, ad Deum congregentur "in psalmis et hymnis et canticis spiritualibus"et meditationibus Scripturarum". Et per hoc patet responsio ad primo obiecta.

II. 1. Ad illud vero quod quaerit quare non est taxatum vel assignatum tempus in praecepto adorationis et in praecepto honoris parentum, sicut hic: dicendum quod ad vacationem necessarium est tempus determinatum, in quo cessetur a corporali et servili opere; non enim sese compatiuntur operari talia et vacare Deo; sed ad adorationem non est necesse nec ad honorem parentum. Cum enim adoratio principaliter consistat in latria mentis, concurrente devotione fidei, spei et caritatis, bene compatitur secum opus corporale; similiter honor parentum: ideo et cessando ab opere et operando possumus parentes honorare, et ideo non fuit taxandum tempus in istis sicut in praecepto de sabbato.

2. Ad ultimum dicendum quod locus non debet taxari vacationi. Locus enim est mensura corporalis, vacatio vero est spiritualis, tempus vero mensura est spiritualium motuum succedentium. Tempus ergo erat taxandum, eo quod non omni tempore vacari poterat; non autem locus, eo quod in quolibet Ioco vacari debet et potest.

ARTICULUS III

Quare dicatur pro ratione huius praecepti et septima die requievit.

Item, quaeritur de tertia circumstantia praecepti, quae ponitur pro ratione: "Sex diebus fecit Deus caelum et terram, et in septima requievit".

1. Cum moveri et quiescere sint nata fieri circa idem, si in Deo non est accipere moveri aliquo modo, ergo nec quiescere:

2. Item, si dicatur quod requiescere sumitur improprie pro cessatione ab opere - contra, Ioan. 5, 17: "Pater meus usque modo operatur et ego operor". Ergo septima die ab operatione non cessavit.

Si vero distinguatur opus divinum — quia est opus primae conditionis, cum naturae rerum sint conditae, et quantum ad haec opera dicitur requiescere post opera sex dierum; unde secundum Bedam et Augustinum, exponitur "requievit", id est novam creaturam facere cessavit ; item, est opus propagationis sive productionis, quo naturae insitae rebus producunt similia ex similibus vel in specie, ut homo ex homine, planta ex planta, vel in genere, ut ex carne vermis, et quantum ad ista opera operatur — contra hoc obicitur de animabus, quae tota die creantur: non enim producuntur ex materia nec de natura aliqua, sicut mentiti sunt haeretici.

Respondeo: Cum creantur animae, nova creatura creatur in numero, non in genere vel specie. Cum enim creabatur anima Adae, genus et species animae creabatur; et ideo non repugnat ei quod dicitur "requievit", si noviter creat animas, quia illud sic exponitur: "requievit", id est novas species iacere cessavit. Quomodo autem intelligatur requiescere nota multipliciter secundum sententias Bedae et Augustini in Glossa super Genesim, quae colliguntur hac divisione. Cum enim dicitur Deus quievisse, potest intelligi per negationem vel per positionem. Si per negationem, duobus modis. Uno modo, ut sit abnegatio ex parte creaturae, ut sit sensus: "requievit", quia postea nihil novum fecit in specie, secundum Augustinum. Alio modo ut sit abnegatio ex parte Creatoris, et tunc sic exponitur secundum Bedam: "requievit", id est operibus non indiguit ut in eis requiesceret, sed in se ipso quietus fuit. — Item, per positionem duobus modis. Uno modo, ut per hoc quod dicitur, requiescere ponatur actio; alio modo ut ponatur significatio. Si ponatur actio, intelligitur per causam. Unde, secundum Augustinum, requiescere Dei est rationali creaturae in se requiem praestare, ut illuc desiderio feramur quo requiescamus: sicut enim facere dicitur, cum, ipso in nobis operante, facimus, et cognoscere, cum cognoscimus, sic requiescere, cum eius munere quiescimus. Si vero ponatur significatio, intelligitur duobus modis. Uno modo anagogice: "requievit die septimo", id est significavit quod post bona opera in praesenti dabit requiem in futuro ; alio modo allegorice: "requievit", quia diem, quo Christus post mortem quieturus erat in sepulcro, praefigurare voluit.

ARTICULUS IV

Quare dicatur in hoc praecepto ut requiescat servus etc.

Postmodum quaeritur de quarta circumstantia, quae ponitur pro ratione illius praecepti: "Ut requiescat servus et ancilla etbos" etc.

1. Nam, cum praeceptum legis Dei solum respiciat rationalem creaturam, non videtur conveniens ut in praecepto vacationis et quietis fiat mentio de quiete creaturae irrationalis.

2. Item, I ad Cor. 9, 9: "Numquid de bobus cura est Deo" ? vult dicere Apostolus quod illud Legis "non alligabis os bovis" non intelligitur de bove ad litteram, qui est animal irrationale. Unde sic arguit: "Numquid de bobus cura est Deo? aut propter nos utique hocdicit" ; et post: "Nam propter nos scripta sunt". Ergo hoc quod dicitur hic in isto praecepto de quiete bovis eadem ratione non debet accipi ad litteram, sed in figura; erit igitur figurale; inconvenienter ergo ponitur in determinatione praecepti moralis.

Solutio: Dicendum quod haec determinatio aliter ponitur in praecepto de sabbato, Exod. 20, 10 et Deuter. 5, 14, et aliter Exod. 23, 12. In moralibus enim praeceptis haec determinatio ponitur moraliter; unde sic dicitur Exod. 20, 10: "Non facies omne opus, tu et filius tuus et servus, iumentum tuum et advena", in quo interdicitur opus impediens vacationem ad Deum per alium. Nam primo interdicitur quoad se; per alium vemo interdicitur duobus modis. Nam contingit operari ministerio rationalis hominis et ministerio irrationalis iumenti, et utrumque morale est, in quantum scilicet reducitur ad vacationem quae est ad Deum. In praeceptis vero figuralibus ponitur figuraliter; unde Exod. 23, 12 dicitur: "Septima die cessabis, ut requiescat bos tuus et asinus et servus". Et vult dicere Damascenus quod per bovem significetur ira, per asinum concupiscentia, per servum appetitus sensualis; unde, sicut ipse dicit, in hoc significatur quod iram et concupiscentiam a peccato quiescere faciamus ut Deo vacemus.

PrevBack to TopNext