Text List

III, P. 2, Inq. 3, T. 2, S. 1, Q. 1, T. 3, C. 2

III, P. 2, Inq. 3, T. 2, S. 1, Q. 1, T. 3, C. 2

UTRUM PRAECEPTUM DE SABBATO SIT MORALE VEL CAERIMONIALE.

Deinde quaeritur utrum praeceptum de sabbato sit morale vel caerimoniale.

Ad quod sic: 1. Nullum praeceptum quod est temporale et particulare, quia ad tempus datum et aliquibus, non omnibus, est morale; sed praeceptum de sabbato est particulare et temporale, quia ad tempus datum et aliquibus, non omnibus, quia Iudaeis; ergo non est morale. Primum patet, quia morale est de lege naturali, dico morale Decalogi, sicut vult dicere Augustinus ; praeceptum autem legis naturalis idem est apud omnes et semper idem.

2. Item, Exod. 31, 13: "Videte ut sabbatum meum custodiatis, quia signum estinter me et vos", Glossa: "Frustra gloriantur Iudaei de legaliobservatione: aperte enim dicitur quia signum est". Ergo est figurale.

3. Item, Ezech. 20, 12: "Dedi eis praecepta mea, et iudicia mea ostendi eis" ; et sequitur: "Et sabbata mea dedi eis in signum", Glossa: "Veri sabbati". Ergo caerimoniale est.

4. Item, Exod. 35, 2: "Septimus dies erit vobis, sanctus" ; dicit Augustinus: Mandatum de sabbato fuit datum in signum, "ut hodie non celebretur, sed tantum significatum intueamur". Ergo caerimoniale est.

5. Item, Levit. 26, 26: "Decem mulieres in clibano uno coquent", Glossa: "Decem mandatorum etiam litteram custodiri et impleri dignum est; nec mandatum sabbaticontrarium est: quamvis enim decem mandatis insertum sit, non tamen ex eis est". Ex quo relinquitur quod est caerimoniale.

Contra: a. Ioannes Damascenus, IV libro: "Vacationis gratia quae est ad Deum, et ut particulam vitaeDeo tribuant et requiescatservus et subiugale, sabbati observantia excogitata est". Si ergo ex ipsa lege naturali est dictamen quod aliquando vacandum sit Deo et quod aliqua pars vitae ei tribuatur et quod pietatis est ut laboranti servo aliquando concedatur quies, ergo ratio observantiae sabbati de dictamine legis naturalis est; ergo simpliciter est morale.

b. Item, de ratione bene ordinata est quod, cum semper non possimus vacare Deo propter temporales et corporales necessitates, quod aliquando vacemus; oportet igitur habere tempus aliquod determinatum; si ergo sabbatum erat tempus determinatum vacationi ad Deum, observantia sabbati est de ratione bene ordinata; ergo est simpliciter morale.

c. Item, si dicatur, sicut quidam dixerunt probabiliter, quod in praecepto de sabbato concurrunt tria, sanctificatio quae est in vacatione ad Deum, quae exprimitur cum dicitur: "Memento quod sabbatum sanctifices" ; taxatio temporis, unde dicitur: "Sex diebus operaberis, in septima requiesces" ; concessio quietis laborantibus servis, unde dicitur: "Ut requiescat servus tuus et ancilla", quantum ad primum, scilicet sanctificationem, sabbatum est morale; quantum ad secundum, scilicet determinationem temporis, figurale; quantum ad tertium, iudiciale. Hinc est quod mandatum de sabbato propter primum connumeratur inter praecepta moralia, Exod. 20, 8; propter secundum connumeratur inter caerimonialia, Exod. 35, 2, ubi dicitur: "Septimus dieserit vobis sanctus, sabbatum et requies Domini" ; propter tertium connumeratur inter iudicialia, Exod. 23, 12: "Sex diebus operaberis, in septima requiesces, ut quiescat bos et refrigeretur filius ancillae et advenae". — Obicitur contra istud. Secundum dictamen rationis bene ordinatae est quod vacandum sit Deo; aut ergo semper aut aliquando; sed semper vacare nobis impossibile est in necessitatibus huius vitae degentibus; ergo dictat quod aliquando vacandum est; ergo dictat quod debeat tempus eligi ad hanc vacationem, in quo sit abstractio ab operibus impedientibus vacationem; taxatio igitur temporis est de ratione bene ordinata; ergo est moralis.

d. Item, sicut sanctificatio sabbati ponitur inter moralia, ita ipsa temporis taxatio, et per modum praecepti; inconvenienter ergo poneretur nisi esset morale.

e. Item, quare dicitur caerimonialis temporis taxatio? Dicet quod propter significationem. Ergo similiter quies servi et ancillae debet dici caerimoniale; nam, sicut dicit Ioannes Damascenus, significatur per hoc quod iram et concupiscentiam a peccato quiescere faciamus, et subiugale, id est corpus nostrum, similiter; et haec omnia spiritualis nobis mandat Lex ; dicetur igitur caerimonialis huiusmodi quies.

Solutio: Praeceptum de sabbato proponitur in Lege ut res et ut signum. Ut res semper debita, etsi non ad semper, scilicet requies et vacatio ad Deum, Exod. 16, 23: "Requies sabbati est sanctificata Domino", Glossa: "Ut illi soli vacetis" ; ut signum tuturi et faciendi, Exod. 31, 13: "Videte ut sabbatum custodiatis, quia signum est inter me et vos", Glossa: "Aperte dicitur quia signum est futurae quietis et beatitudinis vel quietis sanctorum in praesenti, quo quiescunt a tumultu mundanorum operum et vitiorum". Primo modo sabbatum est morale et proponitur in Decalogo; secundo modo figurale et ponitur inter figuralia.

[Ad obiecta]: 1. Ad illud quod obicitur primo quod praeceptum de sabbato est temporale et particulare, dicendum quod, secundum quod accipitur pro re debita, scilicet vacatione quae est ad Deum, est universale et secundum omne tempus ab omnibus et omni tempore debita, etsi non pro omni tempore. Secundum vero quod signum, particulare et temporale.

2-4. Et in hunc modum intelliguntur obiectae auctoritates.

5. Et quod dicit Hesychius intelligitur de sabbato ut signo.

Unde ad solutionem omnium hinc inde obiectorum notandum quod praeceptum de sabbato ut res, est morale duobus modis. Est enim morale legis naturalis, quantum dicit vacationem Deo aliquando; unde secundum hoc dies sabbati dicitur dies vacationis Deo indeterminate ; et secundum hoc "observa diem sabbati" potest intelligi, hoc est tempus vacationis Deo. Item, est morale disciplinae, hoc est Legis scriptae, et secundum hoc dies sabbati dicitur talis dies, scilicet septima, determinata divinae vacationi: postquam enim per dictamen legis naturalis haberi potest quod vacantium est Deo aliquando, per Legem scriptam debet determinari quando vacandum est Deo, et eligitur dies septima, ratione mystica. observatio ergo moralis est in quantum determinatur vacationi, quemadmodum observantia Dominicae diei, et additur ratio exemplaris Dominicae vacationis: "Sex diebus fecit Deus caelum" etc. "et septima die requievit" ; in quantum vere instituitur ad significantiam futuri, caerimoniale. Et hoc est quod dicit Ioannes Damascenus: "Sabbatum quidem septima dies vocatur, significat autem requiem; in ipsa enim "requievit Deus ab amnibus operibussuis", ut divina ait Scriptura. Non simpliciter hoc iussit, sed propterquasdam a spiritualibus et spectabillbus viris intellectas causas". Prima quidem, "ut qui servus custodiretur et subiugale, sabbato, ut scriptum est, requiescant, quia vir iustus miseretur animarum iumentorum suorum. Secunda autem causa est, ut et vacationemagentes ab amplexu qui est circa materialia, ad Deum congregentur "in psalmis et hymnis et canticis spiritualibus"et meditationibus divinarum Scripturarum universum septimum diem consumentes, et ideo requiescentes".

Si autem obiciatur quod, si observantia dierum vacationis moralis est, ergo immutabiliter et semper servanda est, dicendum quod non sequitur. Nam observantia dici potest dici indeterminate, et secundum hoc est morale naturae: nam dictamen est legis naturalis quod aliquo tempore vacandum sit Deo rationali creaturae viventi in tempore, et hoc modo est immutabile. Alio modo observantia potest dici observantia temporis determinati, et istud est morale disciplinae, hoc est morale determinatum ex addita divina interpretatione. Nam, cum secundum omne tempus debeamus nos Deo, qualibet parte temporis debemus nos Deo et vacare Deo. Cum autem propter corporales et temporales necessitates non possimus vacare Deo qualibet parte temporis, erit aliquando vacandum; quando autem istud esse debeat, non erit hominis determinare, sed Dei; determinata est ergo ex causa mystica septima dies, ut dictum est.

PrevBack to TopNext