Text List

III, P. 2, Inq. 3, T. 2, S. 1, Q. 1, T. 3, C. 5

III, P. 2, Inq. 3, T. 2, S. 1, Q. 1, T. 3, C. 5

DE OBSERVANTIA DIEI DOMINICAE.

Ultimo quaeritur de observantia Dominicae. Et quaeruntur duo: Primo, an observantia Dominicae diei praecipiatur hoc praecepto; secundo, a quibus operibus sit cessandum in die Dominica.

ARTICULUS I

An observantia Dominicae diei praecipiatur hoc praecepto.

Ad primum arguitur: a. Nam, cum in hoc praecepto praecipiatur observantia temporis vacationis ad Deum, dies autem Dominica sit nobis determinatum tempus vacationis, ergo praecipitur hoc praecepto.

Contra: 1. Sicut dicit Ioannes Damascenus: "Hoc praecepto praecipitur observantia diei septimi" ; et sicut ipse dicit: "Sabbati observatio excogitata estparvulis et "sub elementis mundi"servis". Et subditur: " "Cum venit quod perfectum est, evacuatum est quod ex parte est"; littera evacuata est, corporalia quieverunt et servitutis lex completa est et lex libertatisnobis donata". Ex quo videtur quod, cum observantia septimae diei, quamvis pro tempore Legis esset morale disciplinae, nullo modo pertineat ad observantiam diei Dominicae.

2. Item, ad Gal. 4, 9 reprehendit Apostolus Galatas dicens: "Quomodo convertimini ad infirmaet egena elementa, quibus denuo servire vultis, dies observatis et menses et annos" ? Ergo tempore gratiae reprehensibilis est observantia diei; ergo et diei Dominicae.

3. Item, Damascenus 7: "Non adhuc sub Lege, sed sub gratia; non sumus Domino particulariter servientes, sed omne vitae tempus ei offerre debemus". Ergo non est dies aliqua tempore gratiae observanda.

4. Item, quaeritur de hoc quod dicit Damascenus: "Festum celebramus perfectum tempore gratiae, humanae naturae requiem, aio, utique resurrectionis diem". Sed requies humanae naturae non est nisi completa generali resurrectione, quae est futura; dies ergo Dominica est significativa futuri; si ergo tempore gratiae non sunt servandae figurae futurorum, non est servanda dies Dominica.

Solutio: Sicut patet ex praecedentibus, hoc praecepto praecipitur tempus vacationis aliquod, et secundum hoc est morale legis naturae, et hoc secundum indeterminationem; et hoc modo secundum determinationem praecipitur Dominica dies tempore gratiae et septima tempore Legis. Secundum vero determinationem tempore Legis praecipitur dies septima ex causa mystica et significativa futuri, sicut dictum est, et est morale disciplinae; tempore vero gratiae praecipitur dies octava ad determinationem temporis vacationis, sed non ex causa praesignante futurum, sed ex causa repraesentante praeteritum. Unde Leo Papa dicit quod dies Dominica "tantis divinarum dispensationum mysteriis est consecrata, ut quidquid insigne a Domino est constitutum in terris, in huius diei dignitate sitgestum. In hac die mundus sumpsit exordium, in hac per resurrectionem et mors interitum et vita accepitprincipium".

[Ad obiecta.]: 1. Ad illud ergo quod obicitur primo, iam patet responsio. Dies enim Dominica non est festum imperfectum, immo perfectum, sicut dicit Ioannes Damascenus, et hoc quia est repraesentativa perfectae quietis. Cum enim quies hominis sit in duobus, ex parte animae et ex parte corporis, in gloria animae et glorificatione corporis, sabbatum figurabat quietem animae futuram, et ideo, cum futurum factum est praesens, cessavit. Dies Dominica repraesentat perfectam gloriam animae et carnis, non iam futuram, sed iam praesentem in Christo, qui iam "est in gloria Dei Patris" secundum humanam naturam, Philipp. 2, 11.

2. Ad secundum dicendum quod Apostolus reprehendebat observantiam diei, sicut observant genethliaci, ad opera inchoanda, vel illos, secundum aliam expositionem, qui observabant observationes legales tempore gratiae iudaizantes, ut diem sabbati et alia testa, quae erant figurae tuturorum. Contra quos etiam dicit Gregorius, De consecratione, dist. 3, quod quidam "die sabbati aliquid operari prohibebant, quosnisi Antichristi praedicatores dixerim, qui veniens diem sabbatum atque diemDominicum faciet custodiri. Quia enim mori se et resurgere simulat, haberi in veneratione vult diem Dominicum; quia populum iudaizarecompellit, ut exteriorem Legis ritum revocet et sibiiudaeorum perfidiam subdat, coli vult sabbatum".

3. Ad tertium dicendum quod, sicut dictum est, in sabbato concurrebant duo, vacatio et significatio: vacatio ad Deum, significatio moralis cessationis a peccato. Quantum ad vacationem erat rei eius quae non poterat semper fieri propter necessitates multiplices huius vitae, quae distrahunt spiritum a vacatione quae est in Deum, et hoc modo nec tempore Legis nec tempore gratiae possumus sabbatizare, hoc est Deo vacare in actu secundum omne tempus, sed solum aliquando ; ideo necesse fuit et tempore Legis et tempore gratiae determinare diem vacationis. Quantum vero ad significationem erat eius quod semper debet fieri, scilicet cessationis a peccato. Et ad significationem respiciens dicit Damascenus quod tempore gratiae totum Deo offerre debemus.

4. Ad ultimum patet responsio. Nam dies Dominica est dies requiei humanae naturae, non ex hoc quod futurum est in generali resurrectione singulorum, sed ex hoc quod iam praecessit et praesens est in Christo, in quo residet exemplar et causalitas generalis resurrectionis, et iam in ipso sicut in capite glorificata requiescit humana natura. Unde Ioannes Damascenus: "Celebramus resurrectionis diem, in qua Dominus Iesus, vitae Princeps et Salvator, hos qui spiritualiter Deum colunt in promissam hereditatem introduxit", supple, iam in spe. Et sequitur: "In qua ipse praecursor noster intravit, et resurgens a mortuis, apertis ei caelestibus portis, in dextera Patris corporaliter sedet, ubiet qui spiritualem legem servant introibunt".

ARTICULUS II

A quibus operibus cessandum sit in die Dominica.

Quaeritur postmodum a quibus operibus cessandum sit in die Dominica.

1. Ad quod introducitur illud De consecratione, dist. 3, ubi dicit S. Apollonius: "Die Dominica nihil aliud agendum est nisi Deo vacandum. Nulla operatio in illa sancta die agatur nisi tantum hymnis et psalmis et canticis spiritualibus dies illa transigatur". Ex quo videtur sequi quod nec cibos emere nec coquere nec itinerare liceat die Dominica.

2. Item, in tempore gratiae nos tenemur pertectius vacare Deo quam tempore Legis. Si ergo tempore Legis non erat licitum cibos coquere in die vacationis nec itinerare, sicut patet ex supra dictis, non erit licitum tempore gratiae facere huiusmodi die Dominica; et de aliis operibus corporalibus multo magis idem arguitur.

3. Item, si dicatur quod abstinendum est ab omni opere servili, cum servile opus dicatur omne opus quod impedit libertatem spiritus ad divinam vacationem, et talia sunt huiusmodi opera, itinerare, piscari et huiusmodi, ergo non licet talia tacere die Dominica.

4. Item, quaeritur an ille qui fornicatur die Dominica peccet contra duplex praeceptum. Nam, cum opus servile maxime sit peccatum, sicut patet ex dictis, peccat contra illud praeceptum de observatione Dominicae, et iterum peccat contra, illud: "Non moechaberis" ; ergo peccat contra duo praecepta; ergo facit duo peccata. — Contra: Unus est actus; ergo unum peccatum.

Solutio: Dicendum quod die Dominica cessandum est ab opere servili; opus autem servile dicitur duobus modis. Uno modo peccatum dicitur opus servile, alio modo opus prohibens vacationem ad Deum, quae determinata est ab Ecclesia vice Dei. Unde, etsi peccatum sit damnabile omni tempore, tamen tunc maxime damnabile, cum fit tempore determinato vacationi mechanica opera, agricultura et saecularia divinae; opus vero servile ab Ecclesia determinatur negotia, ut mercatum, placitum. Unde ex Concilio habetur: "Omnes dies Dominicus a vespera in vesperam cum omni veneratione decernimusobservari et ab omni illicito opere abstinere et ut mercatum in eis minime fiat neque placitum neque aliquis ad mortem vel ad poenam iudicetur nec sacramenta, nisi pro pace vel alia necessitate, praestentur", Extra, II, tit. De feriis.

[Ad obiecta]: 1. Ad illud ergo quod primo obicit quod cessandum est ab omni opere, intelligendum est ab omni opere servili; servile autem determinatur sicut dictum est. Et quod dicitur in auctoritate quod nihil aliud est agendum nisi Deo vacandum, intelligendum est: nihil scilicet quod impediat vacationem, et hoc excepta indulgentia in casibus necessitatis. Unde Gregorius IX dicit quod diebus feriatis licitum est operari, qui gratia vindemiarum vel messium ob necessitates hominum indulgentur. Maxima autem oportet quod sit necessitas ad hoc quod indulgentia detur in Dominica, sicut periculum hostium vel cum alias non posset differri, quemadmodum est de captione allecium, pro quibus Alexander III dicit: "Indulgemus ut diebusDominicis et aliis testis liceat parochianis vestris, praeterquam inmaioribus anni solemnitatibus, si allecia terrae se inclinaverint, eorum captioni, ingruente necessitate, intendere, ita quod, facta captura, ecclesiis circumpositis et Christi pauperibus congruam faciant portionem".

2. Ad secundum dicendum quod in Lege quaedam cessatio erat figuralis, et illa tempore gratiae non servatur. Unde distinguendum quod cessatio a servilibus necessariis, quae poterant alias praeveniri, in Lege servabatur, non solum ratione vacationis praesentis, sed etiam ratione figurationis quietis aeternae, quemadmodum coctio ciborum et itineratio, quae ratione quietis aeternae, in qua ista non erunt, interdicebantur; et praeveniebatur necessitas, in figura quod debemus hic praevenire per merita quietem aeternam, in qua non erit mereri per bona opera, ut dicit Glossa super illud Exod. 16, 23: "Cras quod mouendum est, coquite". Et ideo tempore gratiae conceduntur, ne videamur per figuras iudaizare; in aliis vero conformis est ratio cessationis ab operibus servilibus tempore Legis et tempore gratiae.

3. Ad tertium patet solutio. Nam opus servile interdicitur, quod prohibet vacationem debitam ordinatam ab Ecclesia, cum distinctione quae supra posita est.

4. Ad ultimum concedendum quod qui fornicatur in die Dominico, peccat duobus peccatis, secundum quod peccatum numeratur ratione reatus. Peccatum enim potest dupliciter numerari: ratione reatus et ratione actus. Verbi gratia, in illo qui deflorando interficit virginem, dupliciter peccat uno actu: interficiendo et stuprando; unde, si peccatum numeretur ratione reatus, duo sunt peccata; si ratione actus, unum est peccatum duplex. Similiter est hic.

Si autem quaeratur de operibus, quae ex suo genere servilia sunt, et fiunt causa pietatis, ut portare lapides ad aedificandas ecclesias et construere hospitalia et domos religiosas, quae alias vix vel nunquam possent aedificari, utrum licita sint die Dominica: dicendum, sicut prius de sabbato, Marc. 2, 27: "Sabbatum propter hominem factum", Glossa. "Sabbatum custodiri praeceptum est, ut, si necessitas fuerit, non sit reus qui violaverit". Hoc autem intelligitur in iis maxime, interveniente dispensatione illorum quibus dispensatio credita est.

Si autem obiciatur: Cum istud sit morale Decalogi, quo modo recipit dispensationem ab homine: dicendum quod morale Decalogi dicltur duobus modis. Uno modo quod est de ipsa essentia Decalogi secundum primam intentionem, et secundum hoc vacatio secundum tempus aliquod indeterminate est morale Decalogi. Alio modo dicitur morale Decalogi quod est ad determinandum Decalogum, et secundum hoc vacatio die Dominica est morale Decalogi tempore gratiae, sicut dies septima tempore Legis, et istud est morale disciplinae, id est morale ex institutione divina, per ministerium Ecclesiae, et in tali dispensationem habet Ecclesia, exigente necessitate, sicut dicit B. Bernardus, in libro De dispensatione et praecepto, ex auctoritate Leonis Papae: "Ubi necessitas non est, nullo modo violentursanctorum Patrum instituta; ubi necessitas fuerit, ad utilitatem Ecclesiae, quipotestatem habet, ea dispenset: ex necessitate enim fit mutatio legis".

PrevBack to TopNext