III, P. 2, Inq. 3, T. 2, S. 1, Q. 1, T. 3, C. 6
III, P. 2, Inq. 3, T. 2, S. 1, Q. 1, T. 3, C. 6
DE APPROPRIATIONE HUIUS PRAECEPTI.
1. Nam videtur appropriari Filio ratione sapientiae: in sapientia enim est quies, sicut probatur multipliciter. Eccli. 51, 35: "Inveni mihi multam requiem in ea", scilicet in sapientia; item, Sap. 8, 16: "Intrans in domum meam, conquiescam cum illa", scilicet sapientia. Ergo, cum istud mandatum sit de quiete spirituali, debet appropriari Filio, qui est sapientia.
2. Item, in amore non est quies, quia amor decurrit per desiderium; unde Gregorius: "Amor Deinon potest esse otiosus". Ergo mandatum de quiete non erit appropriandum Spiritui Sancto, qui est amor.
Contra: a. Deuter. 5, 12: "Observa ui diem sabbati sanctifices", Glossa: "Recte hoc mandatum pertinet ad Spiritum Sanctum, tum propter sanctificationis nomen, tumpropter aeternam requiem ad donum Spiritus Sancti pertinentem".
Solutio: Dicendum quod nec per amorem nec per cognitionem est in praesenti quies perfecta, quia "ex parte cognoscimus", sicut dicitur I ad Cor. 13, 9, et imperfecte diligimus, et ideo non est quies nisi in parte per scientiam vel amorem. Sed quia anima per caritatem tendit merendo in plenam requiem, quam habet in parte, non autem anima sciens per suam scientiam meretur ut plene quiescat, sicut per suam caritatem, ideo Spiritui Sancto appropriatur istud mandatum, non Filio. Praeterea, cognitio in verum est, amor in bonum; bonum autem dicit rationem causae finalis, in qua est quies per se ; verum vero dicit rationem causae exemplaris, secundum quam est motus et ordo, et motus regulatus in finem, id est bonum. Inde erit quod in cognitione non ponetur quies plena, sed in amore.
[Ad obiecta]: 1. Ad illud autem quod obicit quod quies est in sapientia, dicendum quod sapientia, sicut dicitur Eccli. 6, 23, "secundum nomen" suum "est" ; unde non ponit puram cognitionem, quae est respectu veri, immo saporem, qui est ex dilectione.
2. Ad aliud dicendum quod amor, antequam obtineat amatum, currit per desiderium, sed, cum obtinet quod amat, in ipse per delectationem quiescit. Unde anima, quae per caritatem in praesenti Deum habet in parte, id est imperfecte, in futuro vero habebit plene et perfecte, in quantum habet, quiescit in summo bono; in quantum vero non habet, currit per desiderium.
On this page