III, P. 2, Inq. 3, T. 2, S. 1, Q. 1, T. 5, M. 1, C. 1
III, P. 2, Inq. 3, T. 2, S. 1, Q. 1, T. 5, M. 1, C. 1
UTRUM HIC PROHIBEATUR OCCISIO ANIMALIS VEL SOLIUS HOMINIS.
Ad primum obicerent haeretici in hunc modum: 1. Qui furatur ovem vel bovem vel hominem facit contra hoc praeceptum "non furaberis" ; sed aeque universaliter per prohibitionem dicitur "non occides" sicut "non furaberis" ; ergo qui occidit bovem vel ovem vel hominem facit contra hoc praeceptum "non occides".
2. Item, qui occidit bovem proximi constat quod peccat occidendo; sed peccare occidendo hic prohibetur; ergo occidere bovem hic prohibetur.
3. Item, lex naturalis dictat omnia bona esse conservanda et non interimenda, quia de intentione naturae est conservare rem naturalem, et contra intentionem naturae interimere; sed omne brutum est res naturalis et omne vivens secundum suam naturam est bonum; ergo quicumque brutum interficit peccat contra legem naturae.
4. Item, si dicatur quod quodlibet occidere non prohibetur, sed solum hominem, ergo non debuit universaliter dici "non occides", sed non homicides, quemadmodum, quia coire non est prohibitum universaliter, non dicitur non coibis, sed "non moechaberis".
Contra: a. Augustinus, in I libro De civitate Dei, loquens de hoc praecepto "non occides", dicit: "Quidam hoc praeceptum in bestias ac pecora conantur extendere, ut ex hoc nullum etiam illorum liceat occidere. Cur ergo non et herbas et quidquid humo radicitus alitur et figitur? Nam et hoc genus rerum, quamvis non sentiat, dicitur vivere, ac per hoc potest et mori; unde Apostolus: "Insipiens tu, quod seminas, non vivificaturnisi prius moriatur"; et in Psalmoscriptum est: "Occidit vites eorum in grandine". Numigitur ob hoc, cum audimus "non occides", virgultum vellere nefas dicimuset Manichaeorum errori insanissime acquiescimus?"
Solutio, secundum Augustinum, in eodem, ubi dicit: "Iis deliramentis remotis, cum audimus "non occides", si propterea non accipimus hoc dictumesse de frutetis, quia nullus eis sensus est, nec de irrationabilibus animantibus, volatilibus, ambulantibus, natatilibus, reptilibus, quia nulla nobis ratione sociantur, quam non eis datum est nobiscum habere communem — unde iustissimaordinatione Creatoris vita et mors eorum nostris usibussubditur— restat ergo ut de homine intelligamus quod dictum est "non occides"; nec alterum; ergo nec te: neque enim qui se occidit, aliud quam hominem occidit".
[Ad obicem]: 1-2. Ad primum et secundum dicendum quod a prima institutione factus est homo dominus brutorum, Gen. 1, 26: "Ut praesit piscibus maris" etc., sed non est factus dominus hominis. Unde, cum domini sit facere de re sua quod vult, ex prima institutione potest homo bruta occidere vel servare, si vult, sine offensa, non sic hominem. Hoc autem dominium non est ablatum homini per peccatum, nisi quantum facta est appropriatio; unde qui occidit bovem alterius non peccat in eo quod est occidere, sed in eo quod damnificat proximum in re propria, et ideo peccat contra illud praeceptum "non furaberis".