III, P. 2, Inq. 3, T. 2, S. 1, Q. 1, T. 5, M. 1, C. 2
III, P. 2, Inq. 3, T. 2, S. 1, Q. 1, T. 5, M. 1, C. 2
UTRUM HOC PRAECEPTO PROHIBEATUR OCCISIO SUI.
Et videtur quod non. 1. quoniam mandata secundae tabulae ordinant ad proximum; prohibetur ergo in hoc praecepto occisio proximi tantum; non ergo sui. Ideo quaeritur utrum casu aliquo possit aliquis interficere se licite.
Et ponatur in quaestione utrum causa vitandi peccati aliquis possit se interficere vel incommodi vel adipiscendae gloriae. Quaeritur ergo utrum virgo, quae se interficit ne violenter defloretur, peccet.
Ad quod sic: 2. I ad Cor. 9, 15: "Bonum est mihi magismori quam ut gloriam meam quis evacuet". Ergo huic virgini bonum est magis mori quam deflorari, quia in defloratione gloria eius evacuatur; ergo, si se interficit, melius eligit; ergo non peccat contra aliquod praeceptum.
3. Item, Iob 2, 4: "Pellem pro pelle, ei cuncto quae habet homo, dabit pro anima sua". Ergo vita corporalis danda est pro salute animae; sed hoc facit ista, posito quod hoc facit propter timorem lapsus futuri.
4. Item, anima in corpore corrupto per originalem miseriam comparatur ad corpus sicut captivus aliquis ad suum carcerem, ut dicit Augustinus, De anima et spiritu ; unde Psalmus: "Educ de carcere animam meam". Sed captivus aliquis, si rumpat carcerem quo captivus tenetur, non peccat abrumpendo; ergo a simili, si aliquis occidat corpus ut animam liberet, quae in ipso detinetur tamquam captiva, non peccat, si hoc faciat amore libertatis gloriae.
5. Item, Matth. 1O, 39: "Qui perdiderit animam suam propter me, salvam faciet eam", et animam vocat ibi vitam. Sed ille, qui se interficit illo desiderio quo dicebat Apostolus: Cupio "dissolvi, et esse cum Christo", perdit animam suam propter Deum; ergo inveniet eam.
6. Item, ad Rom. 7, 24: "Infelix ego homo, quia me liberabit de corpore mollis huius?" Ergo Apostolus appetebat ordinata voluntate liberationem animae a corpore; sed hoc est mors; ergo mors ordinate appetitur. Unde etiam philosophi dixerunt mortem philosophantibus appetendam, et philosophiam definierunt meditationem moriendi; ergo, si aliquis illa eadem voluntate prorumpat in actum sibi inferendo mortem, non peccabit.
7. Item, Samson, qui connumeratur inter Patres qui proponuntur nobis ad imitationem fidei, legitur se interfecisse, ad Hebr. 12. Ergo ex causa consimili non erit culpa se interficere.
8. Item, II Mach. 14, 42 laudatur Razias, qui se interfecit, "eligens nobiliter mori potius quam subditus esse peccatoribus". Ergo etc.
Contra: a. Rom. 3, 8: "Faciemus mala, ut veniant bona? Absit!" Sed occidere hominem innocentem malum est; ergo non potest bene fieri propter bonum adipiscendum; ergo nec propter malum vitandum.
b. Item, Augustinus, in I De civitate Dei: "Aliena libido non polluit; alioquin pudicitia virtus animi non erit". Ex quo arguit: Si non est impudicitia, qua invita virgo polluitur, non est iustitia, qua casta punitur. Si ergo interiiciendo se virgo, ne defloretur, contra iustitiam occidit se, contra iustitiam facit manifeste; ergo peccat.
c. Item, Augustinus,in eodem: "Cur homo, qui mali nihil fecit, et sibi male faciat, et se ipsum interficiendo, hominem interficiat innocentem, ne alium patiatur nocentem, atque in se perpetret malum proprium, ne in eo perpetratur alienum?" Item, idem, in eodem: "Si non licet privata potestate hominem occidere vel nocentem. cuius occidendi licentiam lex nulla concedit, protecto qui se ipsum occidit homicida est". Item, idem Augustinus: "Ne nobismetipsis necem inferamus prohibitos nos intelligendum est, ubi Lex ait: "non accides", quamvis non addiderit proximum tuum; sicut falsum testimonium cum vetaret, quamvis non dixerit adversus proximum, non ideo, si adversus se testimonium dixerit, ab hoc crimine se putaverit alienum".
d. Item, ad idem sunt rationes philosophorum, quarum prima est Platonis, dicentis: Constat nos esse sub dominio Dei, cuius tutela et providentia gubernamur; nihil autem est invito domino de iis quae possidet, ex eo loco, in quo suam rem constituit, auferendum. Ex quo arguit: Sicut ergo qui vitam alieno mancipio extorquet crimine non carebit, ita ille qui finem, id est mortem, sibi, Domino necdum iubente, quaesierit, non absolutionem consequitur sed reatum.
e. Item, ad idem Plotinus philosophus: "Cum anima de corpore violenterextruditur, quia exit rupto vinculo, non soluto, fit et ipsa necessitas occasio passionis, et malis vinculis, dum rumpit, inficitur". f. Item, cum constet animabus remunerationem esse tribuendam pro modo suae perfectionis, ad quam in hac vita unaquaeque pervenit, non est praecipitandus vitae finis, "cum adhuc proficiendi esse possit accessio".
g. Item, animabus in hac vita lapsis post mortem non est facultas resurgendi; ergo utendum est concessis vitae spatiis, ut perfectae purgationis sit facultas.
h. Item, qui finem celerem spe fruendae beatitudinis accelerat, irretitur laqueis passionis, quia spes sicut timor passio est ; sed irretito laqueo passionis caelestis habitaculi aditus patere non potest. Ex iis igitur concludunt quod mors non est contra ordinem cogenda naturae; ergo nullus potest se licite interficere.
[Solutio]: Quod concedendum est, et dicendum, secundum B. Augustinum, I De civitate Dei, "quod in sanctis canonicisque libris nusquamnobis divinitus praeceptum permissumve reperiripotest, ut vel ipsius adipiscendae immortalitatis vel ullius cavendi carendive mali causa nobismetipsis necem inferamus; et prohibitos nos esse intelligendumest, ubi Lex ait: "Non occides"".
[Ad obiecta]: 1. Ad primum ergo quod obicit, dicendum, secundum Augustinum, I libro De civitate Dei, quod "regula diligendiproximum a nobis incipit, quia scriptum est: "Diliges proximum tuum sicut te ipsum"; unde falsi testimonii non minus reus est quam si adversus proximum hoc faceret. Ita etiam intelligendum est non licere homini se ipsum occidere, cumin eo quod scriptum est "non occides", nec ille, cui praecipitur, intelligatur exceptus". Ex quo patet quod, quamvis praecepta secundae tabulae ordinent ad proximum, non propter hoc minus ordinant hominem ad se ipsum, immo ordo ad se ipsum praeintelligitur, sicut patet per hoc quod dicit Augustinus quod "regula diligendi proximum a nobis incipit".
2. Ad aliud quod obicitur "bonum est mihi magis mori" etc., dicendum quod gloriam, quae apud Deum est, non amittit virgo, quae invita comprimitur, dummodo sancta et stabilis voluntas perseveret; immo, sicut dixit B. Lucia: "Si invitam me feceris violari, castitasmihi duplicabitur ad coronam". Et B. Augustinus, I De civitate Dei: Illis virginibus, quae per vim passae sunt, "non est ablata castitas, sed humilitas persuasa". Cum ergo non evacuetur gloria, non debet eligi incommodum ad vitandum malum, quod invita patitur.
3. Ad aliud quo dicitur quod "cuncta quae habet homo, dabit pro anima sua": dicendum quod dare intelligitur inculpabiliter; sed sic dare vitam suam, scilicet interficiendo se, est peccare. Unde Augustinus, I De civitate Dei, ostendit esse detestabile, dicens: "Si detestabile facinus etdamnabile scelus est etiam se ipsum hominemoccidere, sicut veritas manifesta proclamat, quis ita desipiat, ut dicat: iam nunc peccemus, ne postea peccare possimus; iam nunc perpetremus homicidium, ne postea incidamus in adulterium? Nonne, si tantum dominatur iniquitas, ut non innocentia sed peccata potius eligantur, sanius est incertum de futuro adulterium quam certum de praesenti homicidium? Nonne satius est flagitium committere, quod poenitendo sanetur, quam tale facinus, ubi locus salubris poenitentiae non relinquatur?"
4. Ad aliud dicendum, secundum Platonis similitudinem, eos, qui potestatis imperio truduntur in carcerem, non oportere inde diffugere priusquam potestas illa quae clausit, abire permiserit, nec vitari poenam furtiva discessione, sed crescere.
5. Ad aliud solvendum, secundum Sanctos, quod anima dicitur vita animalis, quae uno modo pro Christo interimenda est a nobis, alio modo salvanda. Unde distinguitur duplex mors secundum distinctionem Platonis, qui duas hominis mortes asserit: unam natura, virtutes alteram praestant. Homo enim moritur, cum anima corpus relinquit solutum lege naturae; mori etiam dicitur, cum anima adhuc in corpore constituta corporeas illecebras, philosophia docente, contemnit et cupiditatum dulces insidias reliquasque omnes excutit passiones. Hanc ergo mortem dicit Plato sapientibus appetentiam; illam vero, quam omnibus natura constituit, cogi vel inferri vel accersiri vetat, dicens exspectandam esse naturam. Quando ergo dicitur "qui perdit animum", sic debet intelligi, id est qui moritur voluptatibus. Non intelligitur propter hoc quod debeat perdi vita corporalis; tamen, si auferatur pro Christo, patienter est sustinendum.
6. Ad aliud obiectum similiter solvendum est. secundum Sanctos et philosophos, qui in hac veritate conveniunt, et illam solam de voluntariis mortibus significant esse laudabilem, quae comparatur philosophiae ratione, non ferro, prudentia, non veneno. Addunt etiam illam solam naturalem esse mortem, ubi corpus animam, non anima corpus relinquit. Constat enim numerorum certam constitutamque rationem animas sociare corporibus; ii numeri dum supersunt, perseveranter corpus animari; cum vero deficiunt, mox arcana illa vis solvitur, qua societas illa constabat. Anima ergo ipsa non deficit, quippe quae immortalis et perpetua est, sed, impletis numeris, corpus fatescit; nec anima lassatur animando, sed officium suum deserit, cum corpus iam non possit animari. Secundum hoc ergo dicendum quod mortem spiritualem, qua moritur anima vitiis, debet quis optare propter Deum; mortem autem corporalem non debet sibi inferre nec vitam corporalem sibi auferre, sed, si ab alio inferatur, aequanimiter sustinere.
7. Ad septimum quod obicitur de Samsone, dicendum, secundum Augustinum, in I De civitate Dei, ubi dicit: "Nec Samson aliter excusatur, quod se ipsum cum hostibus ruina domus oppressit, nisi quia latenter Spiritus hoc iusserat, qui per illum miracula faciebat".
8. Ad aliud quod obicitur de Razia, qui se interfecit, dicendum, secundum Augustinum, in I De civitate Dei, ubi dicit: "Multi se interemerunt, ne in manus hostium pervenirent. Non modo quaerimus utrum sit factum, sed utrum fuerit faciendum. Sana quippe ratio etiam exemplis anteponenda est, cui quidem et exempla concordant, sed illa quae tanto digniora sunt imitatione, quanto excellentiora pietate. Non fecerunt Patriarchae, non Prophetae, non Apostoli, quia etipse Dominus Iesus Christus, quando eos, si persecutionem paterentur, fugere admonuit de civitate in civitatem, Matth.10, 23, potuit admonere ut sibi manus inferrent, nein manus persequentium pervenirent". Ex hoc vult dicere Augustinus quod nullus debet sibi inferre manus ut hostes effugiat; unde Razias non laudatur quod se interfecit, sed laudatur propter zelum Legis, qui ex hoc ostenditur quod se interfecit, licet hoc facere non debuerit, id est se interficere.