III, P. 2, Inq. 3, T. 2, S. 1, Q. 1, T. 5, M. 1, C. 4
III, P. 2, Inq. 3, T. 2, S. 1, Q. 1, T. 5, M. 1, C. 4
UTRUM IN ALIQUO CASU LICEAT OCCIDERE INNOCENTEM.
I. Et ponamus casum. 1. Esto quod aliquis convictus sit secundum iura per falsos testes de crimine, quo secundum leges dignus est morte, iudex vero scit ipsum esse innocentem. Quid faciet iudex? Si interficitur, transgreditur praeceptum Dei: "Non occides iustum", quia scriptum est consequenter: "Inferficemaleficum". Ergo peccat mortaliter.
Contra: a. Ambrosius: Iudex non debet iudicare secundum suam privatam conscientiam, quam apportavit de domo, sed secundum iura et allegata et probata coram ipso, dum sedebat pro tribunali. Cum igitur praedictus iudex faciat quod debet, non peccat.
II. Item, similiter quaeritur de praeposito, cui rex praecipit aliquem secundum allegata falsa interficere, et istud scit praepositus solus. Quid faciet? Act. 5, 29: "Obedire oportet Deo magis quam hominibus" ; sed Deus prohibet innocentem interfici, rex contrarium; igitur non debet interficere.
Contra: 1. Iste iudicatus est a rege; ergo, cum praepositus non se debeat ponere iudicem super regem, debet eum interficere.
2. Item, si non interficiat, quia dicit eum iustum, eadem ratione aliquis iuste damnatus evaderet, quia aliquis amicus eius diceret eum esse innocentem, et ita periret potestas saecularis et pax et societatis humanae concordia.
Solutio: I. Ad primum dicendum quod iudex in praedicto casu debet facere quidquid potest ut illum liberet, dummodo non faciat contra iustitiam, prudenter examinando falsos testes, ut exemplo Danielis possit eos convincere de falsitate et repellere. Vel debet cum ad superiorem remittere iudicandum vel opportunitatem fugiendi, si potest, concedere. Si autem non potest eum liberare aliquo modo, nisi contra iustitiam faceret, si terat sententiam secundum allegata et nihil omittat de contingentibus iuris, creditur non peccare. - Quod vero obicit quod condemnat iustum, falsum est, per se loquendo. Non enim condemnat eum qui iustus est, in quantum iustus, sed quia iniustus probatus est et dignus morte.
II. Ad secundum quod quaerit de praeposito, dicendum quod, si sententia iudicis exprimat errorem vel iniustitiam, non tenetur eum interficere. Si non, tenetur facere quod in se est ut liberet innocentem; quod si non possit, creditur non peccare: tunc enim imputatur iudici, non praeposito. Et in hoc casu valet illa auctoritas: Ille facit, cuius auctoritate fit. Augustinus, in libro I De civitate Dei: "Non ille occidit qui ministerium debet iubenti, sicut adminiculum gladius utenti".