Text List

III, P. 2, Inq. 3, T. 2, S. 1, Q. 1, T. 5, M. 1, C. 3

III, P. 2, Inq. 3, T. 2, S. 1, Q. 1, T. 5, M. 1, C. 2

UTRUM HOC PRAECEPTO PROHIBEATUR OCCISIO MALEFICI.

Deinde quaeritur utrum hoc praecepto prohibeatur occisio hominis malefici, quia indeterminate dicitur: "Non occides".

Ad quod sic: 1. Matth. 12: "Vis eamus et colligamus zizania" ? Et respondit: "Sinite utraque crescere usque ad messem". Cum ergo "zizania", sicut ibi interpretatur Dominus, sint haeretici, messis vero iudicium divinum, non erunt secundum hoc eradicandi; ergo nec occidendi, sed divino iudicio relinquendi.

2. Item, Sap. 12, 10 dicitur de iudice aeterno: "Iudicans dat locum poenitentiae" ; et in Iob 24, 23: "Dedit ei locum poenitentiae, et ipse abutitur eo in superbiam" ; et Ezech. 18: "Nola mortem peccatoris, sed ut convertatur". Si ergo iudex temporalis debet se conformare iudici aeterno, debet poenitenti dare locum poenitentiae nec ipsum interficere.

3. Item, Matth. 5, 45: "Solem suum facit oriri super bonus et malus". Malos ergo conservat et non interficit; sed quod ipse facit ex misericordia, vult nos imitari; ergo vult quod conservemus malos, non occidamus.

4. Item, ad idem facit illud Ioan. 8, 11, ubi dicitur quod mulierem adulteram liberavit, quae secundum Legem erat lapidanda.

5. Item, in Matth. 19, 6 dicitur: "Quod Deus coniunxit, homo non separet". Sed Deus animam corpori coniunxit; ergo quicumque illam separat peccat; sed quicumque interficit maleficum, hoc facit; ergo peccat.

6. Item, Tob. 4, 16: "Ne facias alii quod tibi non vis fieri". Sed, si tu esses reus mortis, nolles tibi mortem inferri; ergo non debes alii inferre, etiam malefico.

7. Item, Causa XXIII, quaest. 5, canon Gregorii: "Reos sanguinis defendat Ecclesia, ne effusionis sanguinis particeps fiat".

8. Item, Augustinus, Ad Marcellinum, de quibusdam reis mortis ita scribit: "Poena illorum, quamvis de tantis sceleribus confessorum, rogo teut praeter supplicium mortis sit, propter catholicam mansuetudinem commendandam".

Ex iis igitur videtur quod, quamvis licitum sit maleficum punire, non tamen interficere.

Contra: a. Exod. 22, 18: "Maleficos non patieris vivere". Praeceptum igitur est ut interficiantur malefici; sed praeceptum non est praecepto contrarium; ergo hic non prohibentur occidi.

b. Item, ad Rom. 13, 4, de iudice terreno: "Non sine causa gladium portat; Dei enim minister est, vindexin iram ei qui male agit". Si ergo occidendo maleficum minister Dei est, non agit contra hoc praeceptum.

c. Item, B. Cyprianus super illud Deuter. 13, 12-14: " "Si audieris in una de civitatibus tuis dicentes: eamus, serviamus diis alienis, interficiens necabis omnes qui sunt in civitate caede gladii". Cuius praecepti memor Matthathias, I Mach.2, 24, interfecit illum qui super altare sacrificabat. Quod si ante adventum Christi haec praecepta servatasunt, quanto magis postadventum Christi servanda sunt, quando ille veniens, non solum verbis hortatus est nos, sed et factis".

11. Item. Hieronymus, Ad Riparium: "Non est crudelitas crimina pro Deo, punire, sed pietas; undein Deuter.13, 6-9 dicitur: "Si frater tuus et amicus et uxor quae in sinu tuo dormit, depravare voluerintveritatem, sit manus tua super ipsos, et effundessanguinem ipsarum"".

e. Item, ad Rom. 3, 5: "Numquid iniquus estDeus, qui infert iram?" id est "vindictam", quasi dicat: non. Ergo nec similiter iudex, si inferatur per eius ministerium.

f. Item, ad Rom. 1, 32 dicitur: "Qui talia agunt, digni sunt morte" ; et 2, 2 dicitur: "Iudicium Dei est in eos qui talia agunt". Ergo secundum iudicium Dei digni sunt morte. Sed 13, 4 dicitur de iudice quod "minister Dei est" ; ergo quos Deus iudicavit ad mortem, debet iudex interficere, et illos maxime qui per legem divinam adiudicati sunt morti, sicut dicitur in Luc. 19, 27: "Inimicosmeos, qui noluerunt me regnare super eos, adducite huc et interficite". Ex quo habetur quod haeretici et inimici christianae religionis sunt interficiendi.

Solutio: Homo maleficus qui reus est mortis, potest interfici duplici ex causa: quia homo est aut quia maleficus. Quia homo est, cum interficitur odio personae, et hoc modo prohibetur, cum dicitur "non occides", supple hominem quia homo. Quia maleficus est occiditur, et interficitur odio malitiae et amore iustitiae. Et tunc distinguendum: aut occiditur ab illo qui habet ad hoc potestatem, ut a principe saeculari, et secundum hoc non prohibetur hic interfectio malefici; aut interficitur ab illo qui non habet potestatem, et secundum hoc prohibetur hic: prohibetur enim hic occisio hominis in quantum homo et occisio malefici inordinata. Et hoc est quod dicit Hieronymus, Super Ezechielem, libro III: "Qui malos percutit in eo quod mali sunt, et habet causam interfectionis, id est potestatem, ut occidat pessimos, minister est Dei".

[Ad obiecta]: 1. Ad primum ergo quod obicit, dicendum quod interfectio vel excommunicatio haereticorum vel hostium Ecclesiae in duplici casu solum intelligitur interdicta. Primo, cum malitia non est nota, quod notatur per hoc quod dicitur: "Cum crevisset herba", in herba enim similia sunt triticum et zizania. Unde Beda, super illum locum Matth. 13, 30: "Sinite": "Hoc videtur contrarium illi apostolico I ad Cor.5, 13: "Auferte malum ex vobis ipsis". Sed sicut inter lolium et triticum, quamdiu herba est, parum distat, ita monet Dominus ne de ambiguoiudicemus, quia Dominus in die iudicii non suspiciose, sed manifeste damnabit". - Secundus casus est, quando simul multitudinem contingeret evelli a fide, sicut aliquando contingit in excommunicatione principum, quos sequitur multitudo, vel ipsius multitudinis; quod notatur, cum dicitur: "Ne simul eradicetis ei triticum". Augustinus ibi dicit: Multitudo non est excommunicanda, nec princeps populi, cum scilicet ex hoc accideret detrimentum Ecclesiae vel reipublicae. II Reg. 19, 22, cum Abisai vellet occidere Semei maledicentem David, dixit David: "Quid mihi et vobis, filii Sarviae? Hodie efficimini mihi insatan" ? quia timebat ne ex eius interfectione turbaretur regnum. Ubi vero aliquod istorum non accidit, ministris dicitur: "Alligate per fasciculos ad comburendum". Nunquam enim vult Dominus servari zizania propter se, sed propter triticum, ne simul evellatur; ubi ergo non timetur tritici evulsio, zizania sunt a tritico separanda.

2. Ad secundum dicendum, secundum Augustinum, De decem chordis. Distinguit enim quod quidam sunt flagitiosi, qui peccant in se; quidam facinorosi, qui peccant in alios eis nocendo; et contra tales, qui nocent proximis, datae sunt leges, ut cito de medio rapiantur, quia scilicet sunt velut membra putrida in corpore societatis humanae, et ideo a societate sunt abscindendi. Primi vero puntuntur ad poenitentiam. Unde Augustinus, Ad Marcellinum: "Quis non intelligat magis beneficium quam supplicium nominandum, ubi nec saevienda relaxatur audacia, nec poenitendisalutaris medicina subtrahitur?"

3. Ad tertium dicendum quod malefico reo mortis praestatur beneficium, cum punitur morte. Nam, si patienter sustineat et conteratur, valet ei ad expiationem peccati, iuxta illud Nahum 1, 9: "Non consurget duplex tribulatio, nec iudicabit Dominus bis in idipsum". Quod est intelligendum, secundum Hieronymum, cum in praesenti vita peccatum sufficienter punitum est. Praeterea, subtrahitur ei facultas peccandi in futurum ad quam pronus est. Praeterea, ex eius morte mali alii coercentur vel emendantur, sicut ,dicitur ad Rom. 13, 4: "Si male feceris, time ne forte non tibi parcat".

4. Ad quartum dicendum, secundum Augustinum, super illud Psalmi: "Stetit Phinees" etc.: "Revelato Testamento, lenioremvoluit Deus fieri disciplinam", id est poenam, ad correctionem, quia multa crimina morte corporali plectebantur, quae modo non puniuntur.

5. Ad quintum dicendum quod, cum iudex iuste maleficum occidit, ipse quod Deus coniunxit non separat, immo ipse Deus, cuius auctoritate hoc facit. Unde Augustinus, I De civitate Dei: "Non autem ipse occidit qui ministerium debet iubenti, sicutadminiculum gladius utenti. Et ideo nequaquam contra hoc praeceptum fecerunt, quo dictum est "non occides", quiDeo auctore bella gesserunt aut personam gerentes publicae potestatis, et secundum eius legis, hoc est iustissimae rationis, imperium, sceleratos morte punierunt".

6. Ad sextum dicendum quod illud sic debet intelligi: "Quod tibi non vis fieri" etc., scilicet ordinate et iuste. Maleficus autem damnatus deberet voluntate ordinata secundum divinam legem se velle intertic1; unde, quamvis nolit voluntate inordinata, non debet iudex nolle illud. Unde Hieronymus, Super Isaiam: "Non est crudelis qui crudeles iugulat, sed crudelis patientibus esse videtur; nam suspensus latro patibulo crudelem iudicem putat".

7. Ad septimum quo dicitur quod "reos sanguinis defendat Ecclesia", intelligendum est, cum confugiunt ad Ecclesiam, tunc eos defendit nec eos tradit laicae potestati.

8. Ad octavum dicendum, quemadmodum dicitur XXIII, quaest. 5, quod, quamvis Augustinus pro illis sceleratis supplicando, spatium vitae eis reservari poposcerit, non legum severitatem, qua tales morte plectuntur, non observandam docuit. Unde Augustinus, Ad Marcellinum: "Passionesservorum Dei nolumus in alienae partis suppliciis vindicari; non quod scelestis hominibus licentiam facinorum prohibeamus auferri" etc. Ex iis relinquitur quod, cum dicitur "non occides", non prohibetur occidi maleficus, sed innocens et iustus, secundum quod exponitur Exod. 23, 7: "Innocentem et iustum non occides".

PrevBack to TopNext