III, P. 2, Inq. 3, T. 2, S. 1, Q. 1, T. 5, M. 2, C. 1
III, P. 2, Inq. 3, T. 2, S. 1, Q. 1, T. 5, M. 2, C. 1
AN GENERALITER QUILIBET PROHIBEATUR OCCIDERE.
Ad primum, quamvis in parte tactum sit, obicitur in hunc modum: 1. Matth. 26, 52: "Omnis, qui acceperit gladium, gladio peribit". Ergo quicumque gladio interficit est reus aeternae mortis.
2. Item, Matth. 5, 21, 39: "Qui occiderit, reus erit iudicio. Dictum esi antiquis: non occides. Ego autem dico vobis: non resistere malo". Ergo pro vita propria defendenda non est occidendum.
3. Item, I Paralip. 28, 3 prohibitus est David aedificare domum Domini, quia vir erat fundens sanguinem.
4. Item, Num. 25, 7: "Surrexit Phinees" etc., ibi dicit Origenes: "Haec aedificaverunt priorem populum Domino; tibi autem, qui a Christo redemptus es, gladius de manibus ereptus est". Ergo non licet christiano occidere.
Item, Augustinus, Donato, de reis, dicit: "[Pro] immanitate scelerum, occasione terribilium legum, ne aeterniiudicii poenas luant, corrigi cupimus, non necari".
6. Item, Matth. 13, 30: "Sinite crescere" zizania "usque ad messem. Inimicus superseminavit" etc.: Augustinus "Cum spiritualis homo audit seminationem esse a diabolo, qui nihil valet contra auctoritatem Dei, potest ei voluntas suboriri, ut tales auferat de mundo, si facultatem habet. Sed consulit iustitiam Dei an Deus velit hoc esseofficium hominum. Sed veritas respondet: non nosse hominem qualis futurus sit qui modo errat, vel quid error eius bonis conterat, et ideo non esse tollendos, ne boni interficiantur qui forte futuri sunt, vel ne bonis obsit quibus prosunt". Ex quo videtur exprimi, nulli homini, licet habeat potestatem, licere interficere.
7. Forte dicetur, secundum Augustinum et alios Sanctos, quod interficere spontaneo et propria auctoritate nulli licet, sed interficere ex obedientia et auctoritate legis sive Dei licet. Unde Augustinus, I De civitate Dei: "Miles, cum obediens potestati sub qua legitime constitutus est hominem occidit, nulla civitatis suae lege homicidii reus est. Quod si sua sponte et auctoritate fecisset, incrimen effusi humanisanguinis incidisset". Item, in Quaestionibus super Exodum, Augustinus: "Cum minister iudicis occidit eum quem iudex iubet, recte occidit: si id sponte facit, homicida est". Item, Augustinus, Super Matthaeum: "Officia vindictae possunt impleri bono animo, quo modo iudex, quo modo lex". - Si sic dicatur, contra: Sap. 1, 13: "Deus mortem non fecit nec delectatur in perditione vivorum". Ergo eius auctoritate vel obedientia nullus occidet.
Contra: a. Videtur quod debeant interfici malefici de mandato Domini, Exod. 21, 12: "Si quis percusserit hominem, volens accidere, morte moriatur".
b. Item: "Si quis per industriam occiderit hominem vel per insidias, ab altari meo avelles illum, ut moriatur".
c. Item, Exod. 32, 27, pro peccato vituli conflatilis dixit Moyses: "Ponat vir gladium super femur suum" ; et sequitur: "Occidat unusquisque fratrem, amicum et proximum suum".
11. Item, II ad Thess. 2, 8 de Antichristo dicitur: "Quem Dominus Iesusinterficiet spiritu oris sui". e. Apoc. 19, 15: "De ore eius procedebat gladius ex utraque parte acutus, ut in ipso percutiat gentes". Si ergo ipse Dominus interficit, interficere, secundum se, malum non erit nec eius auctoritate interficere illicitum.
Solutio, secundum Augustinum, in Quaestionibus super Matthaeum, ubi dicit: "Cum homo ab homine occiditur, multum distat utrum fuerit nocendi cupiditate, sicut fit ab inimico, vel iniuste aliquid auferendi, sicut fit a latrone, aut obediendi ordine, sicut fit a iudice, vel subveniendi necessitate, sicut hostis a milite". In primis duobus casibus nulli potest esse licitum interficere; in duobus ultimis licitum est. Unde Augustinus, I De libero arbitrio: "Si homicidium est hominem occidere, potest occiderealiquando sine peccato; nam miles hostem et iudex et minister nocentem non mihi videntur peccare, cum hominem occidunt".
[Ad obiecta]: 1. Ad primum ergo quod obicit, dicendum, secundum Augustinum, II libro Contra Manichaeos: "Qui acceperit gladium" etc.: "Ille gladium accipit quinulla superiori ac legitima potestate vel iubente vel concedente in sanguinem alicuius armatur".
2. Ad secundum dicendum, secundum Augustinum, Ad Publicolam: "Dictum estne resistamus malo, ne torte nos vindicta delectet, quae alieno malo animum pascit, non ut correctionem hominum negligamus". Praeterea, in sermone De puero centurionis: "Ista praecepta patientiae magis ad praeparationem cordis, quae intus est, pertinere quam ad opus quod inaperto fit, ut teneatur in secreto patientia cum benevolentia, in manifesto id fiat quod eis videtur prodesse". Et sequitur: "Ipsa quoque benevolentia, ne reddatur malum pro malo, semper est in voluntate complenda. Agenda autem sunt multa cum invitis quadam benigna asperitate plectendis, quorum potius utilitati consulendum est quam voluntati. Nam cui licentia iniquitatis eripitur, utilitervincitur, quoniam nihil est infelicius felicitate peccantium".
3. Ad tertium, quod obicitur de David, dicendum quod prohibitus est, quia aliquando occidit illicite et iniuste, ut Uriam.
4. Ad quartum quod obicitur de Glossa Origenis patet solutio per illud quod sequitur: "Gladius ereptus est, et datus est gladius spiritualis". Loquitur enim de sacerdotibus, quibus gladius materialis ereptus est.
5. Ad quintum dicendum quod Augustinus sperabat illos per praesentia supplicia emendari, et ideo cupiebat eos corrigi, non necari. Aliter esset de illis qui essent obstinati in malo, qui, si semper viverent, semper peccarent.
6. Ad aliud patet responsio ex praedictis. Intelliguntur enim tunc zizania servanda cum tritico, cum malitia occulta est, aut cum manifesta, sed eorum commixtione fides et pax Ecclesiae, detrimentum non patitur, secundum Augustinum et Bedam.
7. Ad illud quod obicitur "Deus mortem non fecit", solvitur in Glossa: "Id est, causam mortis, scilicet peccatum". Vel aliter: dupliciter sumitur mors: uno modo poena et angustia in separatione animae et corporis, et hoc est aliquid et a Deo; alio modo pura carentia vitae, et sic cedit in non-ens, nec aliquid eius est nisi deiectus.