III, P. 2, Inq. 3, T. 2, S. 1, Q. 1, T. 5, M. 2, C. 2
III, P. 2, Inq. 3, T. 2, S. 1, Q. 1, T. 5, M. 2, C. 2
AN NON HABENTES POTESTATEM UNIVERSALITER PROHIBEANTUR MALEFICUM OCCIDERE.
Deinde quaeritur an illi qui non habent potestatem universaliter prohibeantur maleficum occidere, cum dicitur "non accides".
ARTICULUS I
Utrum peccet Contra hoc praeceptum qui sine potestate occidit maleficum amore iustitiae.
Quaeritur igitur primo de illo qui non habet potestatem, si ex proposito, amore iustitiae et odio malitiae, secundum leges interficiendi, occidendo peccet et iaciat contra hoc praeceptum "non occides".
Ad quod sic: 1. Ambrosius: "Puniuntur peccata per homines, sicut per iudices, qui potestate ad tempus utuntur; puniuntur peccata etiam per populos, sicut legimus quia saepe ab alienigenis Dei iussu excitatis propter divinae maiestatis offensam subactus est populus Iudaeorum". Sed constans est quod populi non erant constituti iudices, et tamen erant a Deo incitati ad vindicandam culpam Iudaeorum. Arguitur ergo: nullus excitatus a Deo ad aliquid agendum, si facit illud, peccat faciendo illud ad quod a Deo excitatur; sed tales erant populi a Deo excitati; ergo non peccabant occidendo Iudaeos.
2. Item, nullus faciens secundum Legem facit contra hoc mandatum; sed, demonstrato aliquo malefico digno morte, verum est quod iste secundum Legem est interficiendus ; ergo qui interficit illum, facit secundum Legem ; ergo non peccat.
3. Item, Moyses, qui in omnibus commendatur, interfecit Aegyptium rixantem cum Israelita, Exod. 2, 12, et tamen tunc non habebat iudiciariam potestatem; unde dicitur ei, Exod. 2, 14: "Quis te constituit iudicem super nos" ? Ergo primum.
Contra: a. Augustinus, I De civitate Dei: "Qui sine aliqua publica administratione maleficum interfecerit, velut homicida iudicabitur, et tanto acrius, quanto non sibi a Deo concessam potestatem usurpare non timuit".
b. Item, Causa XXIII, quaest. 8, dicit Canon: "Omnis praeter illum vel auctoritatem eius qui legitima potestate utitur, qui, ut ait Apostolus, "non sine causa gladium portat", cui omnis anima subdita esse debet, ad Rom.13, 1, omnis, inquam, qui praeter huiusmodi auctoritatem gladium acceperit, gladio peribit".
Solutio: Sicut dictum est, non habens potestatem aut interficit voluntate aut necessitate aut casu. Primo modo simpliciter et indistincte est illicitum; secundo modo et tertio aliquando licitum, aliquando illicitum, sicut post manifestabitur. Unde nota ad hoc quod, sicut dicitur in legenda beatae Luciae, homo potest esse minister mortis, non vitae, quia omnis vita a Deo solo est, nec eam dari voluit per ministerium. Sicut ergo auferre rem alterius sine ipsius voluntate et auctoritate semper est illicitum, sic, et multo fortius, occidere, quod est auferre vitam sine Dei voluntate et auctoritate, cuius proprie est vita et cuius solius est vivificare, semper erit illicitum; unde in Deuter. 32, 39: "Ego occidam etego vivere faciam". Ideo quicumque non accipit potestatem vel a divina auctoritate, quae est in Lege, vel ab eius voluntate, scilicet Dei, intellecta per internam inspirationem, si interficit, facit contra illud praeceptum "non occides".
[Ad obiecta]: 1. Ad primum ergo quod obicitur secundum Ambrosium, distinguendum, secundum quod dicitur in Canone, Causa XXIII, quaest. 5, quod peccata aliquando puniuntur per nescientes, aliquando per scientes. Per nescientes, sicut per Sennacherib populus Iudaeorum, Isai. 10, et per Nabuchodonosor, IV Reg. ultimo, et per Antiochum, I Machab. 1. Unde et de Sennacherib dicitur Isai. 10, 5—7: "Vae Assur, virga furoris mei", et sequitur: "Contra populum furoris meimandabo illi ut auferat spolia" ; et sequitur: "Ipse autem non sic arbitrabitur, et cor eius non ita aestimabit". Per scientes, sicut per filios Israel punita sunt peccata Amorrhaeorum, Iosue per totum. In primo casu excitatur a Deo voluntas ignorans quantum ad actionem punitionis quae iusta est, sed non quantum ad actionem hominis quae perversa est. Unde Isai. 10, 5,7: "Assurvirga furoris, qua scilicet ego gentes punio pro peccato, sed ipse non sic arbitrabitur", sed "cor eius" erit "ad conterendum" etc., ac si diceret: non est ad hoc eius intentio. Ex quo patet quod, quamvis hoc fecerit divina auctoritate, non tamen voluntate, et ideo illicitum. — In secundo vero casu taxatur voluntas quantum ad actionem et quantum ad intentionem, ut in bonis Israelitis, qui ex obedientia mandati Dei et ut vindicarent divinam iniuriam Chananaeos interfecerunt, et ideo licite et meritorie. Primo modo populus excitatus a Deo peccat, non ex excitatione divina, sed ex malitia propria; secundo modo populus excitatus non peccat.
2. Ad secundum dicendum quod non sequitur: multis de causis, iste interficiendus est secundum Legem, ergo qui interficit facit secundum Legem. Ad interficiendum enim secundum Legem sufficit solus reatus, quo dignus sit interfici; ad interficientem vero secundum Legem requiruntur plura: iusta causa, iustus ordo, iustus animus. Iusta causa, ut reus meruerit interfici, quia dicitur Exod. 23, 7: "Innocentem et iustum non occides". - Iustus ordo, ut occidens habeat potestatem, et convictus sit crimine. Augustinus, super Matth.: "Officia vindictae possunt impleri quo modo iudex, quo modo lex". Et Ambrosius, super I ad Cor. 5, 6: "Totum massam corrumpit": "Si quis potestatem non habet quem scit reum abicere, vel probare non valet, immunis est, et iudicis non est sine accusatione damnare, sicut nec Christus Iudam abiecit". — Iustus animus ut illud fiat solum amore iustitiae, non libidine vindictae vel appetitu poenae. Unde Augustinus, in Quaestionibus super Exodum: "Cum minister iudicis occidit quem iudex iussit occidi, profecto, si id sponte facit, homicida est, si eum etiam occidit quem scit a iudice debuisse occidi".
3. Ad tertium dicendum, secundum Augustinum, II libro Contra Faustum: "Ille utiturgladio qui nulla superiore ac legitima potestate vel iubentevel concedente in sanguinem alicuius armatur. Nam utique Dominus iusserat ut ferrum discipuli eius ferrent, sed non iusserat ut ferirent. Quid ergo incongruum est, si Petrus post hoc peccatum factus est pastor Ecclesiae, sicut Moyses post percussum Aegyptium factus est rector illius Synagogae? Uterque enim non detestabili immanitate, sed emendabili animositate iustitiae regulam excessit, uterque odio improbitatis alienae, sed ille fraterno, iste dominico, licetadhuc tamen amore carnali, peccavit".
ARTICULUS II
Utrum peccet contra hoc praeceptum qui, defendendo se, aliquem accidit.
Postea quaeritur de illo qui non habet potestatem et tamen cogitur necessitate, defendendo se, utrum iaciat contra hoc praeceptum.
Ad quod sic: a. Secundum leges vim vi repellere licet. Et Augustinus, I De libero arbitrio, dicit quod "lex iusta est quae dat potestatem vel viatori ut latronem, ne ab eo occidatur, occidat, vel cuipiam viro ac feminae ut violenter sibi stupratorem irruentem, ante illicitum stuprum, si possit, interimat".
b. Item, Exod. 22, 2: "Si perfodiens inventus sit fur et percussus mortuus fuerit" etc. Augustinus: "Non est illi homicidium. Si autem ortusfuerit "sol super eum", reus erit. Intelligitur ergo non pertinere ad homicidium, si fur nocturnus occidatur, si autem diurnus, ad homicidium pertinere. Hoc enim est quod ait: "Si oriatur sol super eum"etc., quia poterat decernere quod ad furandum, non ad occidendum, venisset, et ideo non debet occidi". c. Item, quod melius, scilicet irruentum in se interficere aut permitti se interfici ab eo, et maius praeeligendum est. Sed dicit Augustinus, De libero arbitrio: "Multo enim mitiusest eum qui alienae vitae insidiatur quam eum qui suam tuetur occidi. Et multo est immanius hominem stuprum perpeti quam eum, a quo vis infertur, ab eo, cui inferre conatur, interimi".
Contra: 1. Augustinus, I De libero arbitrio: "Quomodo apud divinam providentiam peccatoliberi sunt qui pro iis rebus, quas inviti amittere possunt, humana caede polluti sunt?" Sed vitam temporalem quilibet invitus potest amittere; ergo non est sine culpa, si pro ipsa tuenda hominem interficit.
2. Item, praeceptum est non occidere hominem, scilicet auctoritate propria; sed iste qui impetitur ad mortem ab alio non est iudex nec minister legis; ergo, si interficit, interficit auctoritate propria.
3. Item, Augustinus, I De libero arbitrio: "Potest illi legi, quae tuendorum civium causa vim hostilem eadem vi repelli iubet, sine libidine obtemperari; et de omnibus ministris, qui iure atque ordine potestatibus quibusquesubiecti sunt, id dici potest. Sed illi homines, lege inculpata, quomodo inculpatiqueant esse, non video: non enim eos lex cogit occidere, sed relinquit in potestate. Liberum itaque est eis neminem necarepro iis rebus quas inviti possunt amittere, etob hoc amare non debent". Ex hoc sequitur idem quod prius.
4. Item, Augustinus, Ad Publicolam: "De occidendis hominibus, ne ab eis quisquam occidatur, non mihiplacet consilium, nisi forte sit miles aut publica functione teneatur, ut non pro se hoc faciat sed pro aliis, accepta legitima potestate, si eius congruat personae".
5. Item, si dicatur, sicut contingit in violatione sabbati, quod necessitas facit licitum quod alias esset illicitum, et ideo necessitas vitandi mortem excusat - contra: Qui dixit "non mocchaberis", dixit "non occides", in Decalogo. Si ergo necessitas non excusat in uno, ergo nec in alio. - Item, quamvis aliquis impetatur ad mortem a muliere ut cognoscat ipsam, tamen tenetur ipsam non cognoscere. Ergo, quamvis aliquis impetatur ad mortem ab aliquo, tenetur ipsum non occidere.
6. Item, quaedam bona sunt in summo, ut virtutes, quaedam in medio, ut naturalia, quaedam in intimo, ut temporalia. Si ergo non licet destruere meliora pro deterioribus conservandis, non licet interficere furem, sive diurnum sive nocturnum.
[Solutio]: Quidam distinguunt necessitatem evitabilem et inevitabilem. Si sit evitabilis necessitas, scilicet quod posset aliter evadere, ut fugiendo vel alio modo, homicida est talis sic interficiens et peccat contra istud mandatum "non occides". Si vero sit inevitabilis, quod non possit evadere nisi interficiat, aut occidit motus ira et libidine vindictae aut cum dolore evadendi necessitate, prout dicit Augustinus, in Quaestionibus super Matthaeum: "Cum homo ab homine occiditur, multum distat utrum ulciscendi cupiditate, sicut fitab inimico, vel iniuste aliquid auferendi, sicut a latrone, vel obediendi ordine, sicut a iudice, vel evadendi vel subveniendi necessitate". Primo modo occidens homicida est, secundo modo non iudicabitur aliquis homicida quantum ad culpam, quamvis iudicetur quantum ad irregularitatem.
Sed contra obicitur: Nam dicit Canon Nicolai Papae, dist. 50: "De clericis, quibus. consuluisti, scilicet qui se defendendo paganum occiderunt, si postea per poenitentiam [emendati] possunt ad pristinum statum redire aut ad altiorem ascendere, scito nos nullam occasionem dare nec ullam tribuere licentiam eis quemlibet hominem quolibet modo occidendi". Ergo in nullo casu licet clericis occidere.
Ad idem Canon Martini, dist. eadem: "Si quis homicidii aut facto aut consilio aut praeceptoaut defensione post baptismum conscius fuerit, et per aliquam subreptionem ad clericatum venerit, deiciatur et in fine vitae suae communionem tantum accipiat".
Item, Canon ex Concilio Erlendensi: "De clericis, qui inobsidione positi sunt, statutum estut qui altario ministrant et Christi corpus et sanguinem tradunt, ab omni humano sanguine etiam hostili se abstineant; quod si in hoc inciderint, purgati per poenitentiam, officio et communioni reddantur". Si ergo necessaria est poenitentia, in occidendo fuit culpa.
Propter hoc quidam perfectius distinxerunt inter clericos et laicos. Clericis ergo nulla necessitate licet, laicis vero cum praedicta distinctione licet, cum inevitabilis est necessitas et nulla libido vindictae, sed sola intentio conservationis propriae salutis, secundum concessionem. Sed, quia ex lege naturae non est distinctio clerici et laici, istud autem praeceptum est legis naturae, ideo, si prohibeantur clerici ab occisione in casu concesso laico, hoc non erit ex prohibitione huius praecepti, sed ecclesiasticae institutionis; ideo distinctio istorum respicit ecclesiasticam institutionem, non tenorem huius praecepti.
[Ad obiecta]: 1. Ad illud ergo Augustini dicunt quod hoc dicit, uia raro contingit sine peccato: peccat enim si interficit sui amore nimio vel alterius odio. Et ideo dicit interrogative: "Quomodo peccato liberi sunt?"
2. Ad secundum dicunt quod in praedicto casu efficitur interficiens minister legis, quia occidit iustitia etMe concessione legis, differenter tamen in isto et iudice; nam iudex occidit ex iustitia et officio, iste autem ex iustitia, non ex officio; sicut est in sacerdote et laico quoad baptismum: uterque potest baptizare, sacerdos ex officio et concessione, laicus non ex officio, sed ex concessione in necessitate.
3. Ad tertium dicunt quod loquitur Augustinus in casu evitabilis necessitatis, quando scilicet facultas fugiendi datur. Et quantum ad hoc dicit: "Quomodo inculpati possint esse non video". Et in hoc eodem casu dicit Augustinus, in eodem: "Quomodo apud divinam providentiam peccato liberi sunt, qui pro iis rebus quas contemni oportet, humana sunt caede polluti? Videtur ergo mihi legem istam, quae populo regendo scribitur, recte ista permittere et per divinam providentiam vindicari".
4. Ad quartum dicendum quod tres conditiones ponuntur ad hoc quod liceat in necessitate interficere. Una est, quod non pro se, hoc est pro propria vindicta; alia est, quod eius personae congruat, ut scilicet non clericus, sed laica persona sit; tertia, quod publica functione teneatur. Et hoc convenit in praedicto casu, quia ex concessione legis efficitur minister legis. Unde Ambrosius, in libro De paradiso: "Nec is qui homicidium aliquod invitus fecerit extra ministerium est; siquidem Lex ait de eo: "Quia Deusdedit eum in manus eius". Manus ergo eiusdivinae ultioni ministerium praebuerunt.".
5. Ad aliud dicendum quod non est similiter de moechis et de occisione. Nam, sicut dictum est, dare vitam solius Dei est, nec praebet eam per ministerium alicuius; cognoscere vero non est solius Dei immediate, sed potius dedit viro unde potentiam illam ordinaret in suam: vivere enim est immediate a Deo, coire autem non. E contrario vero est, quia occidere ex concessione divina per legem ad ipsum ordinatam est in ministerio in casu necessitatis inevitabilis; moechari vero sive cognoscere alienam nulla lege divina vel humana ad divinam ordinata permissum vel concessum est.
6. Ad ultimum vero dicendum quod in necessitate pro tuendis temporalibus, quamvis concedatur lege humana interficere iurem, non tamen lege divina, quae distinguit inter diurnum furem et nocturnum. Nocturnus vero, quia non potest discerni utrum causa furandi vel occidendi venerit, permittitur occidi a quolibet, diurnus vero non.
ARTICULUS III
Utrum faciat contra hoc praeceptum qui casu aliquem occidit.
Ad quod sic: 1. Gen. 4, 23-24, Lamech, credens interficere bestiam interfecit hominem, et reputatum est ei in homicidium magis quam Cain; unde ibi sequitur: "Qui interfecerit Cain, septuplum punietur". Si ergo homicidium Cain iuit recte contra istud praeceptum, ergo et homicidium Lamech, quod fuit non ex proposito, sed ex casu.
2. Item, Exod. 21, 22 dicitur: "Quod si quis percusserit mulierem praegnantem et fecerit abortivum, si puerperium fuerit animatum, reddet animam pro anima". Sed sine proposito et intentione potest istud contingere casu; ergo casuale homicidium imputatur; sed nonnisi contra hoc praeceptum.
3. Item, Canones plures puniunt interiectionem quae fit casu, dist. 50 ; sed poena non imponitur nisi pro reatu culpae; ergo etc.
Contra: a. Quae fiunt casu non fiunt voluntate; quae non fiunt voluntate non sunt culpabilia, quia, ut dicit Augustinus, "peccatum adeo est voluntarium, quod, si non sit voluntarium, non sit peccatum". Ergo nulla occisio quae fit casu est peccatum.
b. Item, Augustinus, Ad Publicolam: " Paulus Apostolusfecit notas praesidi sibi insidias praeparatas, et obhoc accepit armatos". Si ergo in illos inimicos incidisset Paulus, numquid in effusione sanguinis eorum suum crimen agnosceret? Absit. Et tamen casu fieret homicidium.
c. Item, Augustinus, Ad Publicolam: "Absit, ut ea, quae propter bonum ac licitumfacimus, si quid propter hoc praeter nostram voluntatem cuiquam mali acciderit, nobis imputetur". Sed potest contingere nobis licito aperi vacantibus, sicut ponitur casus, Decretalis, V libro, tit. De homicidio, de sacerdote, qui propter molestiam corporis equum ascendit, et equus praeter sessoris arbitrium, freno rupto, puerum quemdam oppressit. Ergo etc.
Solutio: Hic distinguitur secundum Decretalem, quia interficiens casu aut dabat operam rei licitae aut illicitae. Si rei illicitae, reputatur homicida contra istud praeceptum; si vero rei licitae, tunc distinguendum, secundum Canonem, quod aut adhibuit diligentiam quam debuit aut non. Si sic, non reputatur homicida; si non, homicida reputatur. Unde dicit Canon, dist. 50: "Saepe contingit, dumquis operi necessario insistens, arborem incidit, ut aliquis subtus ipsam veniens deprimatur. Et idcirco, si voluntate vel negligentiaincidentis arborem factum est, ut homicida poenitentiae debet omnino submitti; quod si non, nonhaec eum sententia constringit".
[Ad obiecta]: 1. Ad illud vero quod obicitur de Lamech, secundum hoc respondetur, quia non adhibuit diligentiam quam debuit, et ideo ei est imputatum; non tamen magis quam Cain, licet dicatur quod plus punitus est, quia non sequitur: si plus punitur temporaliter, quod maius sit peccatum.
2. Ad illud quod obicitur de muliere praegnante, dicendum quod percutiendo non dat operam rei licitae, et ideo imputatur ei homicidium sequens.
3. Ad illud quod obicitur quod Canones puniunt interficientes casu, dicendum est quod hoc est quando dant operam rei illicitae vel non adhibent diligentiam quam possunt et debent, alias non puniunt. Unde Nicolaus Papa, dist. 50: "Si aliqua culpa vel neglectu alicuius interitus hominiscognoscitur advenisse, perpetratum est homicidium". Et Decretalis Innocentii 11 in praedicto casu de sacerdote dicit quod "cum idem capellanus nec actu nec voluntate perpetravit, nec dedit operam rei illicitae, non impediatur quominus divina possit celebrare".
a. Ad illud vero quod ex opposito primo obicitur quia quod est involuntarium, non est peccatum, dicendum, secundum Ioannem Damascenum, quod involuntarium simpliciter "hoc quidem est per ignorantiam, hoc per violentiam. Involuntarium per violentiam est, cum tota causa actus deforis est, nihil cooperante illo qui patitur. Involuntarium vero propter ignorantiam est, cum nonipsi tribuimus causam ignorantiae, sed ita contingit. Unde, si ebrius homicidium faceret, ignorans quidem facit, non tamen involontarie: causam enim ignorantiae, scilicet ebrietatem, ipse fecit; similiter, si quis in assueto loco sagittans patrem transeuntem interficit". Secundum hoc ergo dicendum quod, quando casui sequenti nos non tribuimus causam aliquo modo, scilicet operando vel negligendo, dicitur involuntarium; quando autem casui sequenti aliquo modo causam damus, non est involuntarium.