Text List

III, P. 2, Inq. 3, T. 2, S. 1, Q. 1, T. 6, C. 8

III, P. 2, Inq. 3, T. 2, S. 1, Q. 1, T. 6, C. 8

DE COITU CONIUGALI.

Utrum hic prohibeatur omnis coitus coniugalis.

Deinde quaeritur de coitu coniugali. Volunt autem haeretici omnem coniugalem coitum ostendere esse illicitum, et ita contra istud praeceptum. Ad quod inducunt plures auctoritates:

I. Primo, illud I ad Cor. 7, 1: "Bonum est viro mulierem non tangere". Ex quo arguunt: ergo malum est tangere.

2. Item, infra, eodem, dicitur: "Volo omnes homines esse sicut ego" ; et infra, eodem: "Reliquum est ut qui habent uxorestamquam non habentes sint".

3. Item, ad Ephes. 5, 25: "Viri, diligite uxores vestras sicut et Christus dilexit Ecclesiam". Sed Christus nunquam dilexit Ecclesiam ad opus carnale; ergo etc.

4. Item, Matth. 5, 28: "Qui viderit mulierem ad concupiscendum eam" etc. Sed non determinat quam mulierem, coniugem vel non coniugem, sed generaliter dicit "qui viderit mulierem" ; ergo de omnibus generaliter intelligitur, et ita de coniugibus.

5. Item, hoc videtur ex auctoritate Ambrosii, Causa XXII, quaest. 1: "Expletis singulorum dierum operibus, vidit Deus quod bonum esset; in secundo vero die haec omnia subtraxit, nobis intelligentiam derelinquens non esse bonum numerum qui ab unione dividat etpraefiguret foedera nuptiarum. Unde in archa Noe, quaecumque animalia bina ingrediuntur, immunda sunt", Gen. 7, 2.

Contra: a. Gen. 1, 28: Benedixit Dominus Adam et Evae, dicens: "Crescite et multiplicamini" ; Gen. 9, 1.

b. Item, I ad Cor. 7, 3: "Uxori vir debitum reddat, similiter et uxor vira; mulier enim sui corporis potestatem non habet nec vir similiter" ; item, in eadem, 5: "Nolite fraudare invicem, nisi forte ex consensu ad tempus", et iterum: "Revertimini in idipsum, ne tentet vos Satanaspropter incontinentiam vestram" ; item, I ad Tim. 2, 15: Salvabitur mulier per filiorum generationem; item, in eadem epistola, 5, 14: "Volo iuniores nubere, filios procreare" etc.

[Solutio]: Ex quibus manifeste relinquitur nec coitum coniugalem, qui fit propter prolem vel causa reddendi debiti vel causa vitandi incontinentiam, esse prohibitum.

[Ad obiecta]: 1. Ad illud ergo quod primo obiciunt, dicendum quod, cum dicit Apostolus: "Bonum est viro mulierem non tangere", loquitur pro statu ante coniugium, et quantum ad illum statum dicit "bonum esse non tangere" ; post contractum vero matrimonium dicit esse debitum; unde dicit: "Uxori vir debitum reddat". Et quod obicitur quod non tangere est bonum; ergo tangere malum, non sequitur, sed tangere illicite; et bene sequitur quod non tangere melius est quam tangere, secundum quod dicit Augustinus, De bono coniugali: "Bona quaedam nobis donata sunt a Deo, quae per se sunt appetenda, ut sapientia, salus, amicitia; quaedam vero propter aliud sunt necessaria, ut cibus, coniugium. Quicumque vero iis, quae propter aliud sunt, non ad id utitur propter quod instituta sunt, peccat; quicumque vero iis utitur ad id propter quod instituta sunt, bene iacit; qui vero abstinet, melius".

2. Et per hoc patet intellectus auctoritatis sequentis Apostoli, qua dicit: "Volo omnes homines esse sicut ego". Loquebatur enim pro tempore ante coniugium. — Ad illud autem quod dicitur "qui habent uxores sinttamquam non habentes", dicendum quod Apostolus illis verbis non debitum coniugale, sed sollicitudinem subtraxit. Unde infra dixit: "Volo vos sinesollicitudine esse; qui sine uxore est, sollicitus est quomodo placeat Deo, qui cum uxore est, sollicitus est quomodo placeat uxori" etc.

3. Ad illud quod obicitur "viri, diligite uxores vestras" etc., dicendum quod non ponitur similitudo quantum ad actum coniugalem, sed quantum ad caritatis officium, ut vir uxorem diligat, sicut "dilexit Christus Ecclesiam" ; paratus animam suam pro ipsa tradere, si necesse est, "sicut et Christus pro" Ecclesia "tradidit", sicut ibidem dicitur.

4. Ad illud quod obicitur "qui viderit mulierem" etc., dicendum quod per mulierem uxor proximi intelligitur secundum intentionem Decalogi, quem explicat sermo Christi; in Decalogo autem, Exod. 20, 17, dicitur expresse: "Non concupisces uxorem proximi". Si autem intelligeretur de uxore propria, adulterium esset copula coniugalis; nec conceptus in tali copula a Deo promitteretur, nec conceptus in matris utero sanctificaretur; quod patet esse falsum in Ioanne Baptista, Luc. 1, 13, cuius conceptus est parentibus a Deo promissus, et ipse in utero matris sanctificatus, dicente angelo: "Spiritu Sancto replebitur ex utero murris suae".

5. Ad illud quod obicitur de Ambrosio, dicendum, sicut exponitur Causa XXXIII, quaest. 1, quia hoc dixit Ambrosius "ad exhortationem, non ad necessitatem servandae virginitatis", quae, ut idem dicit Ambrosius, "suaderi potest, non imperari; res magis est voti quam praecepti" Ex iis igitur relinquitur quod coitus coniugalis licitus est triplici de causa, videlicet causa prolis, et secundum hoc est in officium multiplicandae naturae; unde I ad Tim. 5, 14: "Volo iuniores nubere, filios procreare". Item, causa reddendi debitum, et secundum hoc est opus iustitiae, I ad Cor. 6: "Uxori vir debitum reddat". Item, causa fornicationis vitandae, et secundum hoc est in remedium concupiscentiae, I ad Cor. 6: "Unusquisque propter fornicationem", supple "Vitandam", "suam uxorem habeat". Prima causa ordinat coitum coniugalem ad Deum, secunda ad proximum, tertia ad se ipsum.

Qualis coitus coniugalis hic prohibeatur.

Sed quaeritur utrum, remotis iis tribus causis, prohibeatur coitus coniugalis isto praecepto quo prohibetur coitus illicitus.

Ad quod sic: 1. Hieronymus, Causa XXXII, quaest. 4: "Nihil interest ex qua honesta causaquis insaniat. Unde Sextus Pythagoricusait: Adulter est, inquit, in sua uxore ardentioramator". Sed quicumque cognoscit ex libidine uxorem, non ex causa rationabili, est ardentior amator; ergo adulter.

2. Item, Hieronymus: "In aliena quippe uxore omnis amor turpis est, etin sua nimius. Sapiens iudicio debet amare coniugem, non affectu; non regnat in eo voluptatis affectus vel impetus, nec praeceps fertur ad coitum". Ex quo relinquitur quod pari culpa censetur coitus cum aliena uxore et coitus cum propria ex libidine vel nimio amore; sed talis est coitus coniugalis, exceptis praedictis causis; ergo etc.

Contra: a. Augustinus, De bono coniugali: "In ipsa immoderata exactione debiti carnalis, quam non secundum imperium praecepit, veniam concedit Apostolus, ut etiam praeter causam procreandi sibi misceantur".

b. Item, Augustinus, in eodem: ": Si coniuges pravi mores ad talem concubitum impellunt, nuptiae tamen ab adulterio sive fornicatione defendunt".

Solutio: Coitus coniugalis alius est licitus, alius permissus, alius prohibitus. Licitus, sicut dictum est, est coitus coniugalis triplici de causa. — Permissus vero est coitus ex fragilitate sive infirmitate carnis proveniens, in quo quaeritur coniugalis delectatio, sed sub Deo, ut Dei amor praeponatur illi delectationi; et iste coitus venialis est, quamvis non fiat causa prolis nec reddendi debiti nec vitandae fornicationis, sed causa delectationis talis in coniuge propria, et non in aliena. Unde dicitur, Causa XXXII, quaest. 2, iuxta auctoritatem Augustini et Apostoli: "Institutio coniugii extra paradisum facta est, ut infirmitas, prona in ruinam turpitudinis. honestate exciperetur coniugii". Et Augustinus, De adulterinis coniugiis: "Usus naturalis si ultra modum prolabitur, in uxore quidem est veniale, in meretrice vero damnabile". — Prohibitus coniugalis coitus est, qui ex voluntate subiecta libidini contra honestatem coniugii et ordinem rationis procedit, ut illud quod fit ad satiandum libidinem per meretricias blanditias, secundum quem modum dicit Hieronymus quod "nihil foedius quam uxorem amare quasi adulteram".

[Ad obiecta]: 1-2. Ad illa ergo quae dicit Hieronymus patet responsio, quoniam intelliguntur de coitu tertio modo dicto.

a. Ad illa vero quae dicit Augustinus, patet quod intelliguntur secundo modo. Tamen ad pleniorem intelligentiam notandum quod libido voluptatis aliquando praevenit voluntatem, aliquando praevenitur. Cum praevenit, cum distinctione quae praedicta est, coitus ex illa procedens est permissus. Cum vero praevenitur libido a voluntate, ut scilicet cum quis de industria utitur calidis et incentivis vel cum excitat in se ipso motus libidinis propter satietatem delectationis, coitus est prohibitus et illicitus.

ARTICULUS III

Ex quibus aliis causis prohibeatur coitus coniugalis.

Sed quaeritur utrum ex aliis causis sit prohibitus coitus coniugalis.

Ad quod sic: a. Augustinus, De adulterinis coniugiis: "Coitus contra naturam execrabiliter fit in meretrice, sed execrabilius in uxore".

b. Item, Augustinus, Contra Iovinianum, I libro: "Coitus contra naturam semper illicitus est". Ergo ex modo indebito, hoc est innaturali, est illicitus coitus coniugalis; ergo et hic prohibitus.

c. Item, Isidorus: "Sunt mulieres, quae sicut animalia absque ulla discretione indesinenter libidini serviunt. Has egonec mutis pecudibus comparaverim: pecora enim, cum concipiunt, ultra non indulgent maribuscopiam sui". Ergo coitus cum coniuge post conceptum est contra rationem; ergo illicitus et prohibitus.

d. Item, Hieronymus: "Qui dicunt causa reipublicae et generis humani se uxoribus coniungi, imitentur saltem pecudes, et postquam venter uxoris intumuerit, non perdant filios, nec amatores se exhibeant uxoribus, sed maritos". Ergo coitus cum uxore propinqua partui est illicitus.

2. Item, Levit. 18, 19: "Ad mulierem, quae patitur menstrua, non accedes". Super quem locum Augustinus: "Necessario utrique continentia indicitur".

f. Item, idem, in eodem, infra: "Cum hoc sufficienter dixisset in superioribus, hic etiam repetit, ne insuperioribus torte figurate videretur accipiendum".

g. Item, super illud Ezech. 18, 6: "Si ad mulierem menstruatam non accesserit, vita vivet", dicit Glossa: "Praecipitur ergo ut viri non solum in alienis, sed etiam in suis uxoribus modum et tempora servent".

h. Item, super illud Isai. 64, 6: "Omnes iustitiae nostrae quasi pannus menstruatae", Hieronymus: "Tunc viri debent abstinere ab uxoribus; tunc enim concipiuntur membris damnati, caeci, claudi, leprosi, ut quia parentes non erubuerunt in conclavi commisceri, eorum pateretpeccatum et aperte a cunctis redarguatur in parvulis". Ergo tempore menstruorum coitus coniugalis est illicitus.

i. Item, dicit Hieronymus quod tempore, quo vescuntur carnes Agni, abstinendum est.

k. Item, II Reg. 11, 11, dixit Urias regi David, non sibi licere dormire cum uxore sua, quamdiu arca Domini erat in castris. Ex quibus relinquitur quod illicitus est coitus coniugalis in solemnitatibus et temporibus ieiuniorum, quae sunt indicta cuilibet christiano ad orandum et ad militandum contra carnalia desideria.

Contra: 1. Secundum ius naturale quilibet potest uti re sua sicut vult. Cum ergo uxor sit viri, potest uti ea ut vult; ergo in ea delectari, dum tamen sub Deo, quocumque modo vult.

2. Item, I ad Cor. 7, 3: "Uxori vir debitum reddat" et e converso. Ergo quandocumque petat debitum vir ab uxore, debet reddere et e converso.

3. Item, in eodem: "Mulier non habet potestatem sui corporis, sed vir" et e converso. Ergo vir potest uti corpore uxoris quando vult et quomodo Vult.

4. Si distinguatur, sicut solet distingui, quod est differentia in coitu coniugali in petendo et in reddendo, in omnibus praedictis casibus, et peccatum est in petendo et non in reddendo, si petat affectu satiandae libidinis vel modo vel statu vel tempore indebito - contra, Rom. 1, 32: "Non salum qui faciunt, sed qui consentiunt", Glossa: "Dicitur consentire, qui manifesto facinori desinit obviare". Cum ergo ille qui reddit tempore indebito non obviet, consentit; ergo praevaricatur.

5. Item, furioso petenti gladium, etiam si iurassem, non teneor reddere gladium cum quo vult se interficere. Ergo multo magis nec viro petenti tempore vel modo indebito carnale debitum tenetur uxor reddere, cum in ipso interficeret se spiritualiter.

6. Item, si dicatur quod tenetur uxor reddere, si praesumat vel opinetur quod fornicabitur, si non reddat - contra: magis innitendum est scientiae quam opinioni; sed ipsa scit quod, si reddat, ipse peccabit mortaliter, non autem scit quod fornicabitur, cum sit contingens de futuro; ergo magis tenetur cavere ne ipse peccet coeundo cum ipsa tempore vel modo indebito quam ne fornicetur cum alia.

7. Item, in re dubia et incerta melius est interpretandum. Ergo, cum virum fornicaturum sit contingens et incertum, debet in meliorem partem interpretari; ergo non fornicaturum; non ergo tenebitur in praedicto casu reddere debitum.

8. Item, quaeritur utrum sicut tenetur, ut dicunt, reddere omni tempore, utrum similiter teneatur reddere omni loco. — Et videtur quod sic, quia sicut nullo tempore habet potestatem sui corporis, ita nullo loco.

Solutio: Concedendum, sicut praeostensum est, quod coitus coniugalis est prohibitus cum est propter satiandam libidinem per meretricias blanditias et cum fit praeter naturalem modum, tum in statu prohibito, ut cum uxore vicina partui vel existente in fluxu menstruo, tum in tempore inhibito, tum in loco indebito. Et omnes isti modi ex consequenti reducuntur ad moechiam, in cuius prohibitione, sicut dicit Augustinus, prohibetur omnis illicitus coitus.

[Ad obtenta]: 1. Ad illud ergo quod obicitur quod quilibet potest uti re sua, verum est ad illud ad quod sibi conceditur. Unde Augustinus, De bono coniugali: "Tantum valet ordinatio Creatoris et ordo creaturae, ut in rebus ad utendum concessis, etiam cum modus exceditur, longe tolerabilius sitquam in eis, quae concessa non sunt, vel unus vel rarus excessus", hoc est dicere: in membris ad hoc concessis, quam in membris ad hoc non concessis. Unde in eodem, Augustinus: "Pessimum malum, quod contra naturam fit, ut si vir membro mulieris non ad hoc concesso voluerit uti".

2-3. Ad aliud vero quod obicitur dicendum quod in omnibus praedictis casibus peccat in petendo. In reddendo vero distinguendum est, quia aut petit coniugaliter aut meretricaliter. Si meretricaliter, non tenetur reddere. Si coniugaliter, ut utatur ea sicut uxore, et excluditur contra naturam modus. Tamen adhuc refert de loco, utrum sit sacer vel non sacer, publicus vel privatus, et dicunt quod non tenetur in loco sacro propter reverentiam Dei, quae debet praeponi, et facile potest diverti; item nec in loco publico propter scandalum proximi. Si vero sit locus non sacer et privatus, adhuc refert de tempore et statu mulieris, ut si sit in tempore menstruo vel vicina partui, quia tunc eadem est in iis ratio. Et distinguendum quod aut tunc credit probabiliter quod tunc adulterabitur, nisi reddat debitum, aut non. Si non, non debet reddere; si sic, debet reddere.

4. Ad illud vero quod obicit quod 'consentit facinori, quia non obviat, dicendum quod non est verum. Non enim consentit actioni viri, quae illicita est, sed passioni suae, quae debita est cum petitur a viro; nec etiam debet obviare, quia, si obviaret, accideret peius.

6. Ad aliud quod obicit de scientia et opinione, dicendum quod, sive reddat sive non reddat, seit ipsum transgredi. Sed, si reddat, transgreditur ratione temporis indebiti vel status, tamen cum coniuge secundum actum. Si vero non reddat, scit ipsum transgredi sicut est possibile, secundum voluntatem et affectum adulterandi; et probabiliter praesumit ipsum adulteraturum secundum effectum ; et istud secundum gravius est quam primum, et ideo non peccabit non prohibendo malum minus propter vitandum maius.

7. Ad aliud quod obicit quod dubium debet interpretari in melius: dicendum quod verum est, nisi probetur contrarium. Sed in hoc quod ipse petit obstinate, probatur eius incontinentia sicut possibile est.

8. Ad ultimum quod quaerit utrum in omni loco teneatur debitum reddere, sicut in omni tempore, dicendum quod non; pluribus ex causis. Primo, quia locus est mensura propria actionis et contaminationem recipit ab actu; tempus vero communis mensura est nec recipit contaminationem. Item, plura tempora non possunt simul esse sicut multa loca. Unde, si petit in sacro loco, statim potest divertere ad alium locum sine periculo, sed expectare usque ad aliud tempus non poterit sine periculo. Item, quia in omni tempore potest fieri sine scandalo, sed non sic in omni loco.

Consequenter quaerendum esset utrum hic prohibeatur moechia corporalis aut spiritualis. Sed istud determinabitur quando quaeretur de ultimo praecepto et similiter de comparatione moechiae ad alia praecepta.

PrevBack to TopNext