III, P. 2, Inq. 3, T. 2, S. 1, Q. 1, T. 6, C. 7
III, P. 2, Inq. 3, T. 2, S. 1, Q. 1, T. 6, C. 7
UTRUM HIC PROHIBEATUR BIGAMIA.
Postmodum quaeritur de coitu cum pluribus utrum hic prohibeatur. Et quaeruntur circa hoc duo: Primo generaliter utrum habere plures prohibeatur Decalogo; secundo specialiter de facto Abrahae et Iacob, qui plures habuerunt.
ARTICULUS I.
Utrum habere plures uxores prohibeatur Decalago.
Quod non videtur, 1. cum legamus sanctos Patres, scilicet Iacob et Moysen et David, plures habuisse uxores. Sed si hoc, ergo Lamech non peccavit.
II. Propter hoc quaeritur an habere plures sit contra ius naturale et contra istud praeceptum "non moechaberis".
Et videtur quod non: 1. Quia, si habere unicam esset de iure naturali, semper fuisset peccatum habere plures, quia contra ius naturale nullus potest dispensare nec etiam Deus, quia non potest facere contra suam bonitatem.
2. Item, aliquando fuit licitum et meritorium habere plures; ut sanctis Patribus; sed quod est contra ius naturale nunquam potest bene fieri; ergo nec meritorie.
3. Item, Augustinus: "In Gen.29obiciuntur Iacob quatuor uxores. Sed quando mos erat, crimen non erat; nunc autem crimen est, quia mos non est". Ergo habere plures malum est solum quia contra consuetudinem; ergo non est malum secundum se.
Contra: a. Vox omnium est vox naturae; sed omnes dicunt bonum, unicam esse unius; ergo unicam esse unius est de iure naturali; ergo unum habere plures est contra ius naturale; ergo secundum se malum; ergo prohibitum; nonnisi in Decalogo; ergo etc.
b. Item, ratio dictat quod maior debet esse continentia in homine quam in aliqua volucre; sed turtur huiusmodi continentiam servat, quia unus non habet nisi unam; ergo ratio distabitMa hoc in homine; ergo servandum; ergo facere contra, semper fuit contra dictamen rationis, et ita malum.
c. Item, ratio naturalis dictat ne iacias alii quod tibi non vis fieri ; sed vir non vult quod mulier dividat carnem suam cum multis; ergo nec ipse debet dividere carnem suam cum multis mulieribus.
Solutio: I. 1. Ad primum dicendum quod habere plures adulterium fuit Lamech duplici de causa, scilicet quia contra ius naturale sive dictamen rationis et quia contra morem, hoc est contra consuetudinem, et etiam contra morem, quia contra moderantiam; ex incontinentia enim immoderata plures habuit. Quia contra ius naturale fecit, peccavit in Deum; quia contra morem, scandalizavit proximum. Sancti vero Patres non commiserunt adulterium nec peccaverunt contra ius naturale, quia cum eis occulta inspiratione fuit dispensatum, sicut patebit intra ; nec contra morem, quia iam erat in consuetudinem tractum. Si autem quaeratur dispensationis causa, dicendum triplicem fuisse causam. Prima propter multiplicationem cultus Dei, quia temporibus illis pauci erant cultores Dei. Secunda causa fuit propter figuram; coniugium enim Patrum figurabat connubium Christi et Ecclesiae, quae multiplicatur per activos et contemplativos, filios et mercenarios, quod figuratur in uxoribus Iacob, liberis et ancillis. Tertia fuit propter moderantiam et temperantiam ; moderate enim appetebant antiqui Patres coitum et propter solam propagationem ad cultum Dei. Et ideo dicit Augustinus: "Quando mos erat, peccatum non erat", ut mos dicatur non solum propter consuetudinem, sed propter moderamen. - Et per hoc solvitur primum; et qualiter fuerit contra hoc praeceptum et qualiter non.
II. Ad illud ergo quod secundo quaeritur an sit contra ius naturale, distinguendum quod ius naturale dicitur tripliciter. Communissime, lex creaturarum, quae consistit in ordine naturarum et distributione mutua, secundum quod unum elementum non potest esse sine alio, et secundum quod Augustinus dicit quod iudicium summae largitatis est quod quaelibet creatura compellitur dare se ipsam. Communiter dicitur ius naturale, secundum Isidorum, quod "natura docuit omnia animalia, ut masculus cum femina". Specialiter et proprie dicitur ius naturale, quod dictat naturaliter ratio faciendum. Contra ius naturale primo modo dictum nihil est; contra ius naturale secundo modo dictum est peccatum sodomiticum; contra ius naturale tertio modo dictum est omne illud quod est contra naturale dictamen rationis. Dicendum ergo quod, salva dispensatione maioris, hoc est Dei, habere plures fuit contra ius naturale tertio modo dictum et in se malum.
[Ad obiecta]: 1-2. Ad illud ergo quod obicit quod si fuit contra ius naturale, semper fuit peccatum, dicendum quod non sequitur. Aliquid enim est contra ius naturale, eo quod est malum secundum se, hoc est quod nulla causa potest bene fieri, ut fornicari, mentiri; et istud nunquam potest non esse peccatum. Aliud est contra ius naturale, eo quod est malum in se, quod simpliciter non potest bene fieri, tamen ex causa in casu potest bene fieri et etiam meritorie, ut occidere, et tale est hoc, scilicet habere plures. — Ad illud ergo quod implicabatur quod non potest Deus facere contra ius naturale, dicendum quod de iure naturali est virtus et opus virtutis. Contra ergo ius naturale, secundum: quod existit penes essentiam Virtutis: non potest esse dispensatio, quia hoc esset contra Dei bonitatem et iustitiam; circa opus vero virtutis potest esse dispensatio divina: opus enim virtutis est mutabile, ipsa vero immutabilis. — Et per hoc etiam solvitur secundo obiectum.
3. Ad illud ergo quod obicitur, secundum Augustinum, quod quando mos erat, peccatum non erat, dicendum quod hoc non dicitur solum quod habere plures in Patribus non erat peccatum, quia non erat contra consuetudinem, sed quia supponitur cum ipsis fuisse dispensatum, et ideo propter dispensationem non erat contra ius naturale. In huiusmodi enim dictat ratio quae non facienda, salva tamen auctoritate superioris.
ARTICULUS II
Utrum Abraham et Iacob commiserint adulterium cum, viventibus uxoribus, ad ancillas ingressi sunt.
Quaeritur postea I. de Abraham utrum commisit adulterium cum, vivente uxore, ad ancillam ingressus est.
Et videtur quod sic, 1. per hoc quod dicitur Gen.: "Adhaerebit uxori suae et erunt duo in carne una". Non dixit uxoribus, sed "uxori" ; nec dixit "erunt tres in carne una", sed "duo" tantum ; et haec est lex coniugii a principio.
2. Item, aut Agar fuit ducta in uxorem aut non. Si fuit ducta in uxorem, ergo in individuam copulam ; ergo peccavit Abraham dimittendo ipsam. Si dicatur quod hoc fuit inspiratione divina, ergo non erat uxor; si enim esset uxor, quomodo fieret inspiratio ad divortium, cum Deus coniuges iungat. Item, si fuit uxor, ergo Abraham commisit bigamiam habendo plures; ergo et adulterium, sicut dicitur de Lamech, Gen. 4, 19, quod habendo plures commisit adulterium. Si non fuit uxor, ergo coivit cum non sua; ergo fornicatus est et peccavit.
3. Item, excusat Rabanus Abraham de adulterio, in Glossa super illud Gen. 16, 1: "Igitur Saraiuxor Abraham" etc., ubi dicit: "Non est adulter Abraham, si, vivente uxore, ancillae iungitur, quia nondum promulgata est lex Evangelii unius uxoris et genus suum multiplicandum audierat, sed per quam mulierem, nesciebat, quia Saram sterilem noverat; non fuitin coitu libidinosa voluntas, sed prolis habendae pia caritas". Ex hac Glossa ostenditur quod Abraham non peccavit. - Sed contra istam Glossam opponitur, quia secundum legem naturae quae est inscripta conscientiae cuiuslibet, est quod una debet esse unius et quod nullus coeat nisi cum sua. Ergo, si Agar fuit uxor Abraham, peccavit ipse contra legem naturae, in quantum dictat unam esse unius. Si non fuit uxor, peccavit contra legem naturae, in quantum dictat non coeundum esse nisi cum sua.
Solutio: Secundum quosdam dicendum quod hoc factum est instinctu Spiritus Sancti et dispensatione, non libidine et propria voluntate. — Sed obicitur: Aut cognovit eam maritali coitu, aut fornicario. Si fornicario, nunquam consensit Spiritus Sanctus, quia omnis coitus fornicarius semper est malus. Si maritali, ergo fuit uxor. Ad hoc respondent quod nec sic nec sic, sed affectu maritali cognovit ancillam, hoc est generandi filios ad cultum Dei, et iste affectus est qui debet esse in viro et uxore ; non tamen ex hoc sequitur, sicut dicunt, quod fuerit uxor. — Sed contra eos est textus Gen., ubi dicitur: "Dedit cum viro suo uxorem". Sed ipsi hoc ita exponunt: "Dedit uxorem", hoc est loco uxoris cognoscendam. — Sed iterum obicitur, quia, si uxor non fuit, coitus ille fuit cum non—uxore, ergo fornicarius; affectus enim non potest de fornicario coitu facere non-fornicarium.
Propter hoc dicendum est sine praeiudicio quod fuit uxor, sicut dicit littera et sicut innuit Rabanus in Glossa, dicens quod nondum erat divulgata lex Evangelii unius uxoris. Ex quo innuit quod habuit Abraham plures uxores. Dicendum ergo quod plures habere uxores sine dispensatione et intentione explendae libidinis semper fuit peccatum et contra ius naturale. Cum dispensatione vero Dei et causa prolis ad cultum Dei non fuit contra ius naturale: secundum enim ius naturale, quod dictat unam esse unius et non plures, semper excipitur auctoritas superioris, scilicet Dei.
Ad illud autem quod obicitur de eiectione, dicendum quod fuit in figura et auctoritate Dei, sicut dicitur Gen. 21, 12: "Non tibi durum videatur" etc.; et ad Gal. 4, 24: "Haec sunt perallegoriam dicta" ; et 5: "Sed quid dicit Scriptura? Eice ancillam et filium eius".
II. Eodem modo potest quaeri de Iacob, qui plures habuit. Sed respondetur, sicut de Abraham, quod hoc fecit ex dispensatione et instinctu Spiritus Sancti, amore prolis, non libidinis explendae causa. Unde Augustinus, in Glossa super Gen. 29, dicit quod Iacob non fecit hoc contra naturam, quia non lasciviendi, sed gignendi causa illis mulieribus utebatur; nec contra morem, quia illis temporibus fiebat istud in illis terris; nec contra praeceptum, quia nulla lege prohibebatur. Et appellat naturam legem naturae vel exigentiam naturae; praecepta vero appellat, quae sunt legis scriptae; mores vero consuetudines hominum approbandas.