III, P. 2, Inq. 3, T. 2, S. 2, Q. 1, T. 1, D. 1, M. 2, C. 1
III, P. 2, Inq. 3, T. 2, S. 2, Q. 1, T. 1, D. 1, M. 2, C. 1
DE OFFICIO IUDICIS IUXTA ILLUD IUDICIES ET MAGISTROS CONSTITUTES.
Quantum ad primam partem Legis "iudices et magistros constitues" quaeruntur duo: Primo, utrum ad iudicem possint aliarum personarum, quae intrant iudicium, officia pertinere, ut in eadem causa sit iudex et testis et defensor et huiusmodi; secundo, utrum iudex aliquis possit de subdito alterius iudicis iudicare.
ARTICULUS 1.
Utrum in eadem causa idem possit esse simul iudex, testis et huiusmodi.
Ad primum sic: a. Dicit Canon Bonifacii, Causa IV, quaest. 4: "Nullus unquam praesumat accusator simul et iudex esse et testis, quoniam in omni iudicio quatuor personas necesse est esse: iudices electos, accusatores idoneos, defensores congruos atque testes legitimos. Iudices debent uti aequitate, testes veritate, accusatores intensione ad amplificandum causam, defensores attenuatione ad diminuendum causam".
b. Item, Augustinus, in homilia De poenitentia: "Quis sibi utrumque audet sumere ut cuicumque ipse sit accusator et iudex?"
Contra: I. Daniel 13, Daniel fuit accusator iniquitatis seniorum et iudex eorumdem. Ergo simul potest esse officium accusatoris et iudicis.
2. Item. Gen. 4, 10 fuit Dominus accusator Cain, cum dixit: "Ecce vox sanguinis" etc.; fuit etiam iudex inferens poenam, cum dixit: "Maledictus erissuper terram" etc.
3. Item, dicit per Ierem. 29, 23: "Ego sum iudex et testis". Si ergo iudex homo debet assimilari iudici Deo, idem potest esse iudex et testis.
Solutio: Secundum Canonem Damasi Papae, Causa IV, quaest. 43: "Accusatores et iudices non iidem sint, sed per se accusatores, per se iudices, per se testes, per se accusati, unusquisque in suo ordine". Ratio autem quare iudex non potest assumere personam accusatoris vel defensoris est, quia est persona media et in nullam partem debet declinare. Similiter nec personam testis potest assumere, ne habeatur suspectus de impositione culpae, cum ad ipsum pertineat sententia inferendae poenae.
[Ad obiecta]: 1. Ad illud vero quod obicitur de Daniele, dicendum quod Daniel in illo tacto gerebat personam divinam et humanam: divinam in accusando, unde ibi dicitur quod "suscitavit Dominus spiritum pueri iunioris" ; humanam in iudicando secundum legem Dei, quia convicit eos Daniel ex ore suo falsum dixisse testimonium. Quod autem factum est inspiratione divina non est trahendum ad consequentiam.
2—3. Ad alia vero quae obiciuntur dicendum quod non est simile de Deo et homine in iudicando. Nam iudicans Deus non potest a iustitia declinare. Praeterea, ipse semper iudicat secundum veritatem interiorem mentis, non secundum faciem vel intuitum hominis, ut dicitur I Reg. 16, 7: "Non iuxta intuitum hominis ego iudico; homo enim videtea quae parent, Deus autem intuetur cor", et ideo divino iudicio congruit ut ipse idem sit accusator, iudex et testis. Non sic autem est de hominis iudicio, sicut dictum est.
ARTICULUS II
Utrum iudex aliquis possit de subdito alterius iudicare.
Ad quod obicitur: 1. Dicit Gregorius, sua per illam legem Deuter. 23, 25: "Si intraveris segetem amici tui, franges spicas, falce autem non metes": "Falcem iudiciimittere non potes in eam segetem quae alteri videtur esse commissa, sed sicut ibi dicitur, manu spicas conterere et manducare, hoc est per affectum boni operis frumenta dominica vitiorum paleis exspoliare et in Ecclesiae corpus admonendo" convertere et persuadendo, quasi manducando, conterere" ;
Contra: a. Sicut dicunt Iura et Canones, quilibet sortitur torum ratione delicti. Si ergo aliquis de aliena dioecesi delinquat in alia, sortitur torum iudicii illius qui praesidet loco in quo delinquit.
[Solutio]: Quod concedendum est. Unde dicit Canon Concilii apud Compendium, Causa VI, quaest. 3: "Placuit pro communi utilitate, ut nullus episcoporumgraviter ferat, si eius parochianum pro depraedationis causa alter episcopusexcommunicaverit".
II. Super hoc autem obiciunt de exemptis, qui immediate subsunt Apostolicae Sedi, utrum delinquentes possint ab episcopo suo iudicari. Et, cum exempti sint a iurisdictione episcoporum, si episcopus ipsos iudicet, mittit falcem in alienam messem.
Sed in contrarium est;, quia, sicut dicitur Causa XI, quaest. 3, privilegium meretur amitti ratione delicti.
Solutio: Distinguendum quod, si privilegiatus delinquit circa rem non exemptam, ut in contractu emptionis et venditionis, vel in maleficio, sicut homicidio vel adulterio, tale delictum potest episcopus vindicare, quia, etsi persona exempta sit, tamen res in qua delinquit, non est exempta. Si vero delinquit circa rem-exemptam, ut male gerendo suum officium vel alienando res ecclesiae, in iis a solo Papa potest puniri. Quando ergo factum exempti praeiudicium affert in rebus vel iactis non exemptis, iudicabit cum episcopus ioci; quando non affert praeiudicium, non iudicabitur ab episcopo, sed a solo Papa.